Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 26.1
(Div. Inst. lib. II, c. 5.) De elementorum et astrorum cultu. Nunc refellamus eos etiam, qui elementa mundi tamquam deos habent, id est coelum, solem atque lunam, quorum artificem non cognoscentes, ipsa opera mirantur et adorant.
PL 6, 1033B(神学提要 第二巻第五章)元素と星辰の崇拝について。今度は、世界の諸元素、すなわち天と太陽と月を神々として扱う者たちをも論駁しよう。彼らはその作り手を知らないままに、その作品そのものを賛美し崇拝しているのである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 26.2
Qui error non imperitorum modo, verum etiam philosophorum est; siquidem Stoici universa coelestia in deorum numero habenda censent, qua certos et rationabiles motus habent, quibus succedentium sibi temporum vicissitudines constantissime servant.
PL 6, 1033Bこの誤りは無学な者たちだけのものではなく、哲学者たちのものでもある。実際ストア派は、天上のあらゆるものを神々の数に入れるべきだと考えている。それらが確かで理性にかなった運動を持ち、それによって次々に移り変わる時のめぐりを、寸分たがわず保っているからだという。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 26.3
Non est igitur in his voluntarius motus, quia praestitutis legibus serviunt, non proprio utique sensu, sed opificio summi conditoris, qui illa sic ordinavit, ut inenarrabiles cursus et certa spatia conficerent, quibus dierum ac noctium, aestatis et hyemis alterna variarent.
PL 6, 1033Bしたがって、それらのうちには意志による運動は存在しない。なぜなら、それらは定められた法則に従っているのであり、それは自分自身の感覚によるものではなく、至高の創造者の御業によるものだからである。この創造者が、それらが語り尽くせぬ軌道と定まった距離を進み、それによって昼と夜、夏と冬とを交互に変化させるように、そう秩序づけたのである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 26.4
Quod si effectus eorum, si meatus, si claritatem, si constantiam, si pulchritudinem admirantur, intelligere debuerunt, quanto his pulchrior, et praeclarior, et potentior sit ipse conditor, atque artifex eorum Deus.
PL 6, 1033Dもし彼らが、それらの働きや、運行や、輝きや、恒常性や、美しさに驚嘆するのであれば、それらを造り、作り出した神が、それらよりもどれほど美しく、輝かしく、力強いかを理解すべきであった。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 26.5
Sed illi divinitatem humanis visibus aestimaverunt, ignorantes nec aeternum esse posse, quod veniat sub aspectum, nec quod sit aeternum posse oculis mortalibus comprehendi.
PL 6, 1034Aしかし彼らは、神性を人間の視覚によって推し量ってしまった。目に見えるものが永遠でありうるはずはなく、また永遠であるものが死すべき者の目に捉えられうるはずもないことを知らなかったのである。