Epistolarum classis I 63.0.1
Vercellensem Ecclesiam episcopo propter intestinas contentiones diutius orbatam dolens, concordiam qua Eusebius olim fuerat electus, laudat; utque Christum in medio sui stantem habere eadem Ecclesia studeat, suadet.
PL 16, 1188Cヴェルチェッリの教会が、内紛のために司教を長く欠いていることを嘆き、かつてエウセビウスが選ばれたときの和合をたたえる。また、同じ教会が、キリストを自分たちの中に立つ者として迎えるよう努めることを勧める。
Epistolarum classis I 63.0.2
Hinc invehitur in Sarmationem et Barbatianum, qui e monasterio profugi, abstinentiam ac virginitatem quas abjecerant, aliis invidebant.
PL 16, 1189Aここから、修道院から逃げ出し、自分たちが捨てた禁欲とおとめの身を、他の人々にはねたんだサルマティオとバルバティアヌスを攻撃する。
Epistolarum classis I 63.0.3
Addit reparatum esse mundum abstinentia; et haereticos illos Epicuro ipso deteriores: horumque doctrina hominem converti in pecudem, immo infra nonnulla animalia dejici. Laudantur memoratae virtutes, et observandae proponuntur.
PL 16, 1189A世界は禁欲によって回復されたことを付け加える。また、あの異端者たちはエピクロスその人よりも劣悪であり、彼らの教えによって人間は家畜に変えられ、むしろある種の動物よりも下に落とされると述べる。言及された徳が称賛され、守るべきものとして示される。
Epistolarum classis I 63.0.4
Quae dotes in eligendo episcopo considerandae: quantumve periculum si vel eligatur indignus vel digno non obediatur? Divinam esse debere electionem, electum vero alienum ab iracundia et continentia praecellentem.
PL 16, 1189A司教を選ぶにあたって、どのような資質が考慮されるべきか。ふさわしくない者が選ばれ、あるいはふさわしい者に従われないなら、どれほどの危険があるか。選出は神によるものであるべきこと、選ばれた者は怒りと無縁で、自制において卓越していなければならないことを述べる。
Epistolarum classis I 63.0.5
Quam eximius requiratur in Vercellensi Ecclesia, ubi cum vita clericali monastica conjuncta fuerit ab Eusebio. Hujus ac Dionysii laus et clericalis monasticaeque vitae comparatio. Post quae Vercellensibus pulcherrima virtutum praecepta dantur.
PL 16, 1189Aヴェルチェッリの教会では、エウセビウスが聖職者の生活と修道の生活とを結び合わせた以上、どれほど傑出した者が求められるか。エウセビウスとディオニュシウスへの称賛と、聖職者の生活と修道の生活との比較。その後、ヴェルチェッリの人々に、徳についてのいとも美しい教えが与えられる。
Epistolarum classis I 63.0.6
AMBROSIUS servus Christi vocatus episcopus Vercellensi Ecclesiae, et iis qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi. Gratia vobis a Deo Patre et unigenito Filio ejus adimpleatur in Spiritu sancto.
PL 16, 1189Bキリストの僕、召されて司教となったアンブロシウスより、ヴェルチェッリの教会へ、また我々の主イエス・キリストの名を呼ぶ者たちへ。父なる神とその独り子から、恩寵が聖なる霊において諸君に満ちるように。
Epistolarum classis I 63.0.7
1. Conficior dolore quia Ecclesia Domini, quae est in vobis, sacerdotem adhuc non habet, ac sola nunc ex omnibus Liguriae atque Aemiliae Venetiarumque vel caeteris finitimis Italiae partibus hujusmodi eget officio, quod ex ea aliae sibi Ecclesiae petere solebant, et quod verecundius est, mihi ascribitur vestra intentio, quae affert impedimentum.
PL 16, 1189B1. 私は悲しみに打ちひしがれている。諸君のもとにある主の教会が、いまだ司教を持たず、リグリア、アエミリア、ウェネティア、あるいはイタリアのその他の隣接する地域のすべてのうちで、いまやただ一つ、この務めを欠いているからである。この務めを、ほかの教会がかつてこの教会に求めるのが常であった。さらに恥ずかしいことに、妨げをもたらす諸君の意向が、私のせいにされている。
Epistolarum classis I 63.0.8
Nam cum sint in vobis dissensiones, quomodo possumus aliquid aut nos decernere, aut vos eligere, aut quisquam acquiescere; ut inter dissidentes suscipiat hoc munus, quod inter convenientes vix sustinetur?
PL 16, 1189C実に、諸君のあいだに不和があるというのに、我々が何かを決めること、諸君が選ぶこと、あるいは誰かが承諾することが、どうしてできようか。心を一つにしている者たちのあいだでさえほとんど耐えがたいこの務めを、不和の者たちのあいだで引き受けるなどということが。
Epistolarum classis I 63.0.9
2. Haec illa est confessoris institutio, haec justorum soboles patrum, qui sanctum Eusebium quem numquam ante cognoverant, posthabitis civibus, simul ut viderunt et probaverunt: tantumque interfuit, ut probaretur; quantum, ut videretur?
PL 16, 1189C2. これこそ、あの告白者の教えであり、義なる父たちの子孫のなすことである。彼らは、それまで一度も知らなかった聖エウセビウスを、市民たちを差し置いて、見るや否や、そして試すや否や〔選んだ〕。試されるのに要したのは、見られるのに要したのと同じだけの時間ではなかったか。
Epistolarum classis I 63.0.10
Merito vir tantus evasit, quem omnis elegit Ecclesia: merito creditum quod divino esset electus judicio, quem omnes postulavissent.
PL 16, 1189C当然、全教会が選んだ者は、これほどの人物となった。当然、皆が求めた者は、神の裁きによって選ばれたと信じられた。
Epistolarum classis I 63.0.11
Convenit igitur ut sequamini exemplum parentum, praesertim cum a sancto confessore institutos tanto meliores patribus esse oporteat, quanto vos melior doctor instituit atque erudivit; modestiaeque vestrae et concordiae insigne edere, ut congruatis assensu ad postulandum sacerdotem.
PL 16, 1190Aそれゆえ、諸君は父たちの手本に従うのがふさわしい。とりわけ、聖なる告白者に教えを受けた者たちは、諸君をいっそう優れた教師が教え育てたのと同じだけ、父たちよりいっそう優れているはずだからである。そして、諸君の慎ましさと和合のしるしを示し、司教を求めるにあたって、合意によって一致せよ。
Epistolarum classis I 63.0.12
3. Etenim si juxta Dominicam sententiam, quod duobus convenerit super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet, inquit, illis a Patre meo, qui in coelis est; ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi ego sum in medio eorum (Matth. XVIII, 20) : quanto magis ubi plena est in nomine Domini congregatio, ubi universorum postulatio congruit, dubitare nos nequaquam oportet, ibi Dominum Jesum et voluntatis auctorem, et petitionis arbitrum fore, et ordinationis praesulem, vel largitorem gratiae!
PL 16, 1190A3. 実に、主の言葉によれば、「地上で二人が心を合わせることは、求めるどんなことについても、天にいる私の父から彼らになされる」と〔主は〕言い、「二人または三人が私の名によって集まっているところには、私もその中にいる」(マタイ18:20)のだから、まして、主の名によって集まりが満ちているところ、すべての者の求めが一致しているところでは、主イエスがそこで、意志の創始者となり、願いの裁定者となり、任命の統べ手となり、あるいは恩寵を授ける者となることを、我々は決して疑うべきではない。
Epistolarum classis I 63.0.13
4. Facite ergo vos dignos videri, quorum in medio Christus sit. Ubi enim pax, ibi Christus; quia pax Christus (Ephes. II, 14) : ubi justitia, ibi Christus; quia Christus justitia (I Cor. I, 30) .
PL 16, 1190B4. それゆえ、諸君は、その中にキリストがいるにふさわしい者と見られるようにせよ。平和のあるところにキリストがいる。キリストは平和だからである(エフェソ2:14)。正義のあるところにキリストがいる。キリストは正義だからである(一コリント1:30)。
Epistolarum classis I 63.0.14
Sit in medio vestrum, ut videatis eum: ne dicatur et vobis: Medius autem vestrum stat, quem vos non videtis (Joan. I, 26) . Non illum viderunt Judaei, in quem non crediderunt: nos illum devotione conspicimus, fide cernimus.
PL 16, 1190B彼が諸君の中にいるように。諸君が彼を見るためである。諸君にも次のように言われることのないように。「汝らの中に、汝らの見ない者が立っている」(ヨハネ1:26)。ユダヤ人たちは、信じなかった彼を見なかった。我々は彼を、献身によって見つめ、信仰によって見分ける。
Epistolarum classis I 63.0.15
5. Stet igitur in medio vestrum, ut aperiantur vobis coeli, qui enarrant gloriam Dei, ut voluntatem ejus faciatis, et operemini opus ejus (Psal. XVIII, 2) .
PL 16, 1190B5. それゆえ彼が諸君の中に立つように。神の栄光を語り告げる天が諸君に開かれ、諸君が彼の意志を行い、彼の業をなすためである(詩篇18:2)。
Epistolarum classis I 63.0.16
Qui videt Jesum, coeli ei aperiuntur, sicut aperti sunt Stephano dicenti: Ecce video coelos apertos, et Jesum stantem ad dexteram Dei (Act. VII, 55) .
PL 16, 1190Cイエスを見る者には、天が開かれる。ステファノに天が開かれたとおりである。彼は言った。「見よ、私は天が開かれ、イエスが神の右に立っているのを見る」(使徒言行録7:55)。
Epistolarum classis I 63.0.17
Stabat Jesus quasi advocatus: stabat quasi sollicitus, ut Stephanum athletam suum certantem juvaret: stabat quasi paratus, ut coronaret suum martyrem.
PL 16, 1190Cイエスは弁護者のように立っていた。闘士である自分のステファノが戦うのを助けようと、気遣う者のように立っていた。自分の殉教者に冠を授けようと、用意のある者のように立っていた。
Epistolarum classis I 63.0.18
6. Stet igitur et vobis, ut eum non timeatis sedentem; sedens enim judicat, sicut Daniel dicit: Throni positi sunt, et libri aperti sunt, et antiquus dierum sedit (Dan. VII, 9) .
PL 16, 1190C6. 彼が諸君にも立つように。座している彼を、諸君が恐れないためである。座して裁くからである。ダニエルが言うとおりである。「玉座が据えられ、書物が開かれ、日の老いたる者が座した」(ダニエル7:9)。
Epistolarum classis I 63.0.19
In octogesimo autem et primo psalmo scriptum est: Deus stetit in congregatione deorum: in medio autem deos dijudicat (Psal. LXXXI, 1) . Sedens igitur judicat, stans dijudicat; et judicat de imperfectis, inter deos autem dijudicat.
PL 16, 1191A第81篇には記されている。「神は神々の集まりの中に立った。そして神々の只中で、神々を裁き分ける」(詩篇81:1)。それゆえ、座して裁き、立って裁き分ける。不完全な者たちについて裁き、神々の只中で裁き分ける。
Epistolarum classis I 63.0.20
Stet vobis ut defensor, ut bonus pastor; ne vos lupi incursent graves. 7. Quo non otiose nostra admonitio deflectit; audio enim venisse ad vos Sarmationem et Barbatianum vaniloquos homines, qui dicant nullum esse abstinentiae meritum, nullam frugalitatis, nullam virginitatis gratiam, pari omnes aestimari pretio, delirare eos qui jejuniis castigent carnem suam, ut menti subditam faciant.
PL 16, 1191A彼が諸君のために、守る者として、善い牧者として立つように。獰猛な狼どもが諸君に襲いかからないためである。7. そのために、我々の勧告は理由なく話を転じるのではない。実に私は、サルマティオとバルバティアヌスという空疎な言葉の者たちが、諸君のもとに来たと聞いている。彼らは言う。禁欲に功績はなく、倹約にも、おとめの身にも恩寵はなく、すべての者が同じ値で評価される。断食によって自分の肉を懲らし、それを精神に従わせようとする者は、正気を失っている、と。
Epistolarum classis I 63.0.21
Quod numquam fecisset, numquam scripsisset ad instituendum alios Paulus apostolus, si deliramentum putasset. Gloriatur itaque dicens: Sed castigo corpus meum, et servituti redigo; ne aliis praedicans, ipse reprobus inveniar (I Cor. IX, 27) .
PL 16, 1191A使徒パウロは、もしそれを世迷い言と思っていたなら、決してそうしなかったであろうし、ほかの者を教えるために決して書かなかったであろう。そこで彼は誇って言う。「私は自分の体を打ちたたき、奴隷にする。他の人々に宣べ伝えながら、自分自身が失格者とならないためである」(一コリント9:27)。
Epistolarum classis I 63.0.22
Ergo qui non castigant corpus suum, et volunt praedicare aliis, ipsi reprobi habentur. 8. An quidquam tam reprobum, quam quod ad luxuriam, ad corruptelam, ad lasciviam provocat; quam incitamentum libidinis, illecebra voluptatis, incontinentiae fomes, incendium cupiditatis?
PL 16, 1191Bそれゆえ、自分の体を打ちたたかないまま、ほかの者に宣べ伝えようとする者たちは、自ら失格者と見なされる。8. 放縦へ、堕落へ、淫らさへと駆り立てるもの、すなわち情欲の刺激、快楽の誘い、不自制の火口、貪欲の炎ほど、失格なものがあろうか。
Epistolarum classis I 63.0.23
Quae istos Epicureos nova schola misit? Non philosophorum, ut ipsi aiunt, sed imperitorum, qui voluptatem praedicent, delicias suadeant, castimoniam nulli usui esse ducant.
PL 16, 1191Bどんな新しい学派が、これらのエピクロス派を送り出したのか。彼ら自身が言うような哲学者たちの学派ではなく、無知な者たちの学派である。彼らは快楽を宣べ、享楽を勧め、貞潔は何の役にも立たないと見なす。
Epistolarum classis I 63.0.24
Fuerunt nobiscum, sed non fuerunt ex nobis (I Joan. II, 20) ; neque enim pudet dicere, quod dicit evangelista Joannes. Sed hic positi primo jejunabant, intra monasterium continebantur: nullus erat luxuriae locus, interdicta ludibriosae disputationi licentia.
PL 16, 1191B「彼らは我々とともにいたが、我々の仲間ではなかった」(一ヨハネ2:20)。福音書記者ヨハネの言うことを言うのを、恥じはしない。しかし、ここに置かれた当初、彼らは断食し、修道院の中に留められていた。放縦の入る余地はなく、嘲る議論の自由は禁じられていた。
Epistolarum classis I 63.0.25
9. Hoc delicati non potuerunt ferre. Abierunt foras: deinde volentes redire, non sunt recepti; pleraque enim audieram, quae deberem cavere: monueram, nihil profeceram.
PL 16, 1191C9. 軟弱な彼らは、これに耐えられなかった。外へ出て行った。その後、戻ろうとしたが、受け入れられなかった。私は用心すべきことを多く聞いていたからである。私は警告したが、何の成果もなかった。
Epistolarum classis I 63.0.26
Effervescentes itaque disseminare talia coeperunt, quibus incentores essent vitiorum omnium miserabiles. Perdiderunt utique quod jejunaverunt: perdiderunt quod se aliquo continuerunt tempore.
PL 16, 1191Cそこで彼らは沸き立ち、そのようなことを広め始めた。それによって彼らは、あらゆる悪徳をそそのかす惨めな者となった。確かに彼らは、断食したことを失い、ある期間みずからを抑えていたことを失った。
Epistolarum classis I 63.0.27
Nunc itaque diabolico studio invident aliorum operibus bonis, quorum ipsi fructu exciderunt. 10. Quae virgo audiat nullum praemium esse integritatis, et non ingemiscat; absit enim ut facile credat, certe ut non studia deponat, et intentionem suae mentis inflectat?
PL 16, 1191Cいまや彼らは悪魔的な熱意で、他の人々の善い業をねたんでいる。その実りから、彼ら自身は脱落したのである。10. どのおとめが、無傷さに何の報いもないと聞いて、嘆かずにいようか。〔このような説を〕容易に信じることなどありえない。しかし少なくとも、熱意を捨て、自分の心の志を曲げずにいられようか〔absit enim ut facile credat, certe ut non … の係りは定かでない。容易には信じまいが、少なくとも熱意を失わずにはいまい、の意と取った〕。
Epistolarum classis I 63.0.28
Quae vidua cum compererit nullum esse fructum viduitatis, mallet servare fidem conjugii, et in tristibus degere, quam se credere laetioribus?
PL 16, 1192Aどのやもめが、やもめの身に何の実りもないと知ったなら、より楽しいことに身をゆだねるよりも、婚姻の誠を守り、悲しみの中で過ごすほうを選ぼうか。
Epistolarum classis I 63.0.29
Quae conjugii districta vinculo, si audiat quod nullus honos castitatis sit, non possit incuriosa tentari corporis aut mentis facilitate? Et ideo Ecclesia quotidie in lectionibus sacris, in sacerdotum tractatibus laudem pudicitiae, gloriam integritatis personat.
PL 16, 1192A婚姻の絆に縛られているどの女が、貞潔に何の栄誉もないと聞いたなら、体や心の安易さによって、無防備なまま誘惑されずにいられようか。それゆえ教会は毎日、聖なる朗読の中で、司教たちの説教の中で、貞潔への称賛と無傷さの栄光を響かせている。
Epistolarum classis I 63.0.30
11. Frustra ergo dicit Apostolus: Scripsi vobis in epistola, ne commisceamini fornicariis (I Cor. V, 9) .
PL 16, 1192A11. むなしいことになるではないか、使徒が「私は書簡で汝らに書いた、淫行する者たちと交わるなと」(一コリント5:9)と言うのは。
Epistolarum classis I 63.0.31
Et ne forte dicant: Non de omnibus mundi nos dicimus fornicariis, sed dicimus quod qui fuerit in Christo baptizatus, haberi jam non debeat fornicarius; sed qualiscumque vita ejus accepta sit Deo; et ideo addidit Apostolus: Non utique fornicariis hujus mundi; et infra: Si quis frater nominatur fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax; cum ejusmodi nec cibum quidem sumere.
PL 16, 1192Aそして、彼らがこう言うことのないように。「我々はこの世のすべての淫行する者について言うのではない。キリストにおいて洗礼を受けた者は、もはや淫行する者と見なされるべきではなく、その生活がどのようなものであれ、神に受け入れられる」と。そのために使徒は付け加えた。「決して、この世の淫行する者たちのことではない」。また少し先では、「兄弟と呼ばれる者が、淫行する者、貪欲な者、偶像に仕える者、罵る者、酒に酔う者、奪う者であるなら、そのような者とは食事をともにすることさえするな」。
Epistolarum classis I 63.0.32
Quid enim mihi de iis, qui foris sunt, judicare (Ibid., 10-12) ? Et ad Ephesios: Fornicatio autem, et omnis immunditia, et avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos (Ephes. V, 3) .
PL 16, 1192B「実に、外にいる者たちについて、私が何を裁くことがあろうか」(一コリント5:10–12)。またエフェソの人々には、「淫行と、あらゆる汚れと、貪欲は、聖なる者にふさわしいとおり、汝らのあいだで名を挙げられることさえあってはならない」(エフェソ5:3)と言う。
Epistolarum classis I 63.0.33
Et statim subinfert: Hoc enim scitote quod omnis impudicus, aut immundus, aut avarus, quod est idololatria, non habet haereditatem in regno Christi et Dei (Ibid., 5) .
PL 16, 1192Bそしてすぐに続けて言う。「汝らこれを知れ、すべて淫らな者、汚れた者、貪欲な者――それは偶像崇拝である――は、キリストと神の国で相続を持たない」(エフェソ5:5)。
Epistolarum classis I 63.0.34
De baptizatis utique dictum liquet; ipsi enim accipiunt haereditatem, qui baptizantur in morte Christi, et consepeliuntur cum ipso, ut cum ipso resurgant (Rom. VI, 3) .
PL 16, 1192Bこれが洗礼を受けた者たちについて言われていることは明らかである。実に、キリストの死において洗礼を受け、ともに葬られる者たちが、ともに復活するために、その相続を受けるのである(ローマ6:3)。
Epistolarum classis I 63.0.35
Ideo haeredes Dei, cohaeredes Christi sunt: haeredes Dei; quia transcribitur in eos Dei gratia: cohaeredes Christi; quia renovantur in vitam ipsius: haeredes quoque Christi; quia datur illis per mortem ipsius tamquam testatoris haereditas.
PL 16, 1192Cそれゆえ彼らは神の相続人、キリストと共同の相続人である。神の相続人であるのは、神の恩寵が彼らに書き移されるからである。キリストと共同の相続人であるのは、彼らがキリストの生命へと新しくされるからである。またキリストの相続人でもあるのは、遺言者としてのキリストの死によって、相続が彼らに与えられるからである。
Epistolarum classis I 63.0.36
12. Isti igitur magis sibi debent attendere, qui habent quod possint amittere, quam qui non habent. Isti majore agere custodia, isti cavere vitiorum illecebras, erroris incitamenta debent, quae maxime ex cibo potuque oriuntur.
PL 16, 1192C12. それゆえ、失いうるものを持つ者たちは、持たない者たちよりも、いっそう自分に注意しなければならない。彼らはより大きな警戒をもって行動し、悪徳の誘い、誤りの刺激を避けねばならない。それらは主に飲食から生じる。
Epistolarum classis I 63.0.37
Denique sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere (Exod. XXXII, 6) . 13. Ipse quoque Epicuru quem isti sibi magis sequendum quam apostolos putant, assertor voluptatis, etsi neget invectricem mali esse voluptatem, non negat tamen ex ea fieri quaedam, ex quibus generentur, mala: denique nec luxuriosorum vitam reprehensibilem videri, quae repleatur delectationibus; nisi vel doloris, vel mortis quatiatur metu.
PL 16, 1192C実に、「民は座って食べ、かつ飲み、立って遊んだ」(出エジプト記32:6)。13. エピクロス自身も〔底本は Epicuru。Epicurus と読む〕――この者たちは、使徒たちよりも彼のほうに従うべきだと考えている――快楽の擁護者であり、快楽が悪の誘因であることは否定するにしても、快楽から、悪を生む何かが生じることは否定していない。実に、快楽に満ちた放縦な者たちの生き方も、苦痛や死の恐れに揺さぶられないかぎり、非難されるべきものとは見えない〔と彼は言う〕。
Epistolarum classis I 63.0.38
Atque hic quam alienus a vero sit, etiam hinc deprehenditur, quod voluptatem in homine Deo auctore creatam asserit principaliter, sicut Philomarus ejus sectator in epitomis suis disputat, et hujus allegat Stoicos esse auctores sententiae.
PL 16, 1193Aしかも、彼がいかに真理から遠いかは、次のことからもわかる。彼は、快楽が、人間において、神を創り手として、第一に造られたと主張する。彼の信奉者フィロマルスがその『要約』で論じているとおりである。そしてフィロマルスは、この説の創始者はストア派だと主張する。
Epistolarum classis I 63.0.39
14. Sed hoc divina Scriptura redarguit, quae serpentis insidiis atque illecebris infusam Adae atque Evae voluptatem docet (Gen. III, 1 et seq.) .
PL 16, 1193A14. しかし神の聖書はこれを論駁する。聖書は、快楽が蛇の策略と誘いによって、アダムとエバに注ぎ込まれたと教える(創世記3:1以下)。
Epistolarum classis I 63.0.40
Siquidem ipse serpens voluptas sit, et ideo variae ac lubricae, et velut veneno quodam corruptelarum infectae passiones voluptatis sint. Appetentia igitur voluptatis constat deceptum Adam excidisse a mandato Dei, et fructu gratiae.
PL 16, 1193Aというのも、蛇その者が快楽であり、それゆえ快楽の情念は多様で滑りやすく、いわば堕落の毒に染まっているからである。したがって、快楽への欲求によって欺かれたアダムが、神の戒めと恩寵の実から脱落したことは明らかである。
Epistolarum classis I 63.0.41
Quomodo igitur voluptas ad paradisum revocare nos potest, quae sola nos paradiso exuit?
PL 16, 1193Bでは、我々から楽園をはぎ取ったただ一つのものである快楽が、どうして我々を楽園へ呼び戻しうるのか。
Epistolarum classis I 63.0.42
15. Unde et Dominus Jesus volens nos adversus diaboli tentamenta fortiores reddere, certaturus jejunavit (Matth. IV, 2) ; ut sciremus quia aliter illecebras mali non possumus vincere.
PL 16, 1193B15. それゆえ主イエスも、我々を悪魔の誘惑に対していっそう強くしようとして、戦いに臨むにあたり断食した(マタイ4:2)。悪の誘いは、別の仕方では打ち負かせないと、我々が知るためである。
Epistolarum classis I 63.0.43
Denique ipse diabolus primum tentamentorum suorum spiculum de voluptate intorsit, dicens: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant (Ibid., 3) .
PL 16, 1193B実に、悪魔自身が自分の誘惑の第一の矢を、快楽から放った。こう言う。「汝が神の子なら、これらの石がパンになるよう命じよ」(マタイ4:3)。
Epistolarum classis I 63.0.44
Unde ait Dominus: Non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei, et noluit facere cum posset, ut magis lectionis studio quam voluptati intendere nos salutari praecepto doceret.
PL 16, 1193Bそこで主は言う。「人はパンだけで生きるのではなく、神のあらゆる言葉によって生きる」。主はそうすることができたのに、そうしようとしなかった。救いの戒めをもって、快楽よりも読むことへの熱意に心を向けるよう、我々に教えるためである。
Epistolarum classis I 63.0.45
Et quia isti jejunandum negant, qua causa Christus jejunaverit, astruant; nisi ut nobis exemplo esset ejus jejunium.
PL 16, 1193Cそして、彼らは断食すべきであることを否定するのだから、キリストが何の理由で断食したのか、説明してみるがよい。彼の断食が我々の手本となるため、という以外にあるまい。
Epistolarum classis I 63.0.46
Denique in posterioribus docuit non facile malum posse, nisi nostro vinci jejunio, dicens: Hoc genus daemoniorum non ejicitur, nisi in oratione et jejunio (Matth. XVII, 20) .
PL 16, 1193C実に後の箇所で、主は、悪は我々の断食によらなければ容易に打ち負かされないと教えた。こう言っている。「この種の悪霊は、祈りと断食によらなければ追い出されない」(マタイ17:20)。
Epistolarum classis I 63.0.47
16. Quid etiam sibi vult Scriptura, quae docet jejunasse Petrum, et jejunanti atque oranti de baptizandis gentibus revelatum mysterium (Act. X, 10) ; nisi ut ostenderet etiam ipsos sanctos, cum jejunant, tunc fieri praestantiores?
PL 16, 1193C16. 聖書は、ペトロが断食したこと、断食して祈っていた彼に、諸国民への洗礼について奥義が啓示されたこと(使徒言行録10:10)を教えているが、これは何を意味するのか。聖なる者たち自身も、断食するとき、そのときいっそう卓越した者となる、と示すためでなくて何であろうか。
Epistolarum classis I 63.0.48
Denique Moyses cum jejunaret, Legem accepit (Exod. XXXIV, 28) . Et ideo Petrus cum jejunaret, edoctus est novi Testamenti gratiam. Daniel quoque jejunii merito ora clausit leonum, futurorumque temporum vidit negotia (Dan. XIV, 32; IX, 2 et seq.) .
PL 16, 1194A実に、モーセは断食していたとき、律法を受けた(出エジプト記34:28)。そしてペトロも、断食していたとき、新約の恩寵を教えられた。ダニエルもまた、断食の功績によって獅子の口をふさぎ、来たるべき時代の出来事を見た(ダニエル14:32; 9:2以下)。
Epistolarum classis I 63.0.49
Aut quae nobis salus esse potest, nisi jejunio eluerimus peccata nostra; cum Scriptura dicat: Jejunium, et eleemosyna a peccato liberat (Tob. XII, 8) ! 17. Qui sunt ergo hi praeceptores novi, qui meritum excludant jejunii?
PL 16, 1194Aあるいは、断食によって我々の罪を洗い清めるのでなければ、どんな救いが我々にありえようか。聖書がこう言っているのに。「断食と施しは、罪から解き放つ」(トビト記12:8)。17. では、断食の功績を退けるこの者たちは、いかなる新しい教師なのか。
Epistolarum classis I 63.0.50
Nonne gentilium vox ista est dicentium: Manducemus et bibamus. Quos bene irridet Apostolus dicens: Si secundum hominem pugnavi Ephesi ad bestias, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt?
PL 16, 1194Aこれは、「食べよう、そして飲もう」と言う異邦人たちの声ではないか。使徒は彼らを巧みに嘲って言う。「もし私が人間の仕方でエフェソで野獣と戦ったのなら、死者がよみがえらないとして、それは私に何の益があろうか」。
Epistolarum classis I 63.0.51
Manducemus et bibamus; cras enim moriemur (I Cor. XV, 32) , hoc est: Quid mihi profuit usque ad mortem contentio, nisi ut hominem redimerem meum? Quia frustra redimitur, si nulla est spes resurrectionis.
PL 16, 1194A「食べよう、そして飲もう。明日には死ぬのだから」(一コリント15:32)。これは、すなわち、死に至るまでの闘いが私に何の益があったか、私という人間を贖うためでなければ、ということである。復活の望みが何もなければ、贖われても無駄だからである。
Epistolarum classis I 63.0.52
Ac per hoc, spe omni resurrectionis amissa, manducemus et bibamus: non amittamus fructum praesentium, qui futurorum nullum tenemus. Illorum ergo est cibis et potibus indulgere, qui nihil post mortem suam sperant.
PL 16, 1194Bしたがって、復活の望みをすべて失ったなら、「食べよう、そして飲もう」。現在のものの実りを失うまい、将来のものを何も持たないのだから。それゆえ飲食にふけるのは、自分の死後に何も望まない者たちのすることである。
Epistolarum classis I 63.0.53
17. Denique Epicurei dicunt assertores voluptatis, quia mors nihil ad nos; quod enim dissolvitur, insensibile est: quod autem insensibile, nihil ad nos.
PL 16, 1194B17.〔番号 17 が二度出る。これは二つめ〕実に、快楽の擁護者であるエピクロス派は言う。死は我々に何でもない。解体されるものは感覚がなく、感覚のないものは我々に何でもない、と。
Epistolarum classis I 63.0.54
Quo demonstrant corpore se tantum, non mente vivere: nec animae fungi, sed carnis solius munere, qui secessione animae corporisque dissolvi munus suae vitae omne existiment, perire merita virtutum, atque animae omnem vigorem, totos se deficere cum corporis sensu, nihil reliquiarum superesse animae, cum ipsum corpus non statim resolvatur.
PL 16, 1194Bここで彼らは、自分たちが体でだけ生き、精神では生きていないことを示している。魂の務めではなく、肉だけの務めを果たしている。彼らは、魂と体の分離によって自分の生の務めがすべて解体されると考え、徳の功績も魂のあらゆる活力も滅び、体の感覚とともに自分たちのすべてが失われ、魂の残りは何も残らないと思っている。体そのものはすぐには解体されないのに。
Epistolarum classis I 63.0.55
Prius ergo dissolvitur anima quam corpus; cum secundum suam opinionem vel carnem et ossa considerare debeant, quae post mortem supersunt: secundum veram autem assertionem negare non debeant resurrectionis gratiam?
PL 16, 1194Cそれでは、魂のほうが体より先に解体されるというのか。彼ら自身の見解に従っても、死後に残る肉と骨くらいは考えるべきであり、真の主張に従えば、復活の恩寵を否定してはならないのに〔底本は文末を疑問符で刷り、係りが定かでない。前半を反語の問いと取った〕。
Epistolarum classis I 63.0.56
18. Merito ergo hos redarguens Apostolus, monet nos ne talibus labamur opinionibus, dicens: Nolite seduci, corrumpunt mores bonos colloquia mala. Sobrii estote juste, et nolite peccare (I Cor. XV, 33) ; ignorantiam enim Dei quidam habent.
PL 16, 1194C18. それゆえ、使徒は当然、彼らを論駁して、そのような考えに陥らないよう我々に戒めて言う。「惑わされるな。悪い交わりは善い習いを損なう。正しく節度を保て、罪を犯すな」(一コリント15:33)。実際、神についての無知を持つ者たちがいる。
Epistolarum classis I 63.0.57
Bonum ergo sobrietas; quia peccatum ebrietas est. 19. Quid quod ille ipse Epicurus defensor voluptatis, cujus ideo frequentem facimus mentionem, ut hos aut gentilium discipulos, et epicuream probemus sectam sequi: aut illum ipsum, quem ipsi philosophi a suo excludunt consortio tamquam patronum luxuriae, tolerabiliorem his esse doceamus?
PL 16, 1195Aしたがって、節度は善である。酩酊は罪だからである。19. では、快楽の擁護者エピクロスその人はどうか。我々が彼をたびたび取り上げるのは、この者たちが異邦人の弟子でありエピクロス派の学派に従っているのだと証明するか、あるいは、哲学者たち自身が放縦の庇護者として自分たちの交わりから排除する当の彼のほうが、この者たちよりまだましだと示すためである。
Epistolarum classis I 63.0.58
Clamat ergo ille, ut Demarchus asserit, quia non potationes, neque comessationes, nec filiorum soboles, nec feminarum copulae, nec piscium copia aliorumque hujusmodi, quae splendido usui parantur convivii, suavem vitam faciant, sed sobria disputatio.
PL 16, 1195Aそこで、デマルコス〔Demarchus。ミーニュの脚注は、この言葉がエピクロスの『メノイケウス宛書簡』にも見えるとし、デマルコスはエピクロスの弟子で後継者のヘルマルコスのことと推測する〕の伝えるところでは、彼は叫ぶ。酒宴も、飲み騒ぎも、子の誕生も、女との交わりも、魚の豊富さも、その他、宴の華やかな享楽のために用意されるこの種のものも、快い生活をつくるのではなく、節度ある議論こそがそうなのだ、と。
Epistolarum classis I 63.0.59
Denique addidit quod ii copiis convivii moderate utantur, qui non immoderate eas quaerunt. Succo solo et pane vel aqua qui libenter utitur, despuit deliciarum epulas; quia multae ex his generantur molestiae.
PL 16, 1195A実に彼はさらに、宴の豊かさを節度をもって用いるのは、それを度を超えて求めない者たちである、と付け加えた。汁とパンまたは水を喜んで用いる者は、享楽の宴を唾棄する。そこから多くの煩いが生じるからである。
Epistolarum classis I 63.0.60
Etiam alibi dicunt: Non immoderatae epulae, non potationes voluptatis suavitatem generant, sed continens vita. 20. Cum igitur illos abdicaverit philosophia, hos non excludit Ecclesia?
PL 16, 1195Bまた別の箇所では言う。度を超えた宴も、飲み騒ぎも、快楽の甘美さを生むのではなく、自制ある生活がそれを生む、と。20. 哲学が彼らを見放したのに、教会はこの者たちを排除しないのか。
Epistolarum classis I 63.0.61
Si quidem et illi, quod malae causae habent, se assertionibus suis impugnant frequenter. Nam etsi principalis eorum sententia sit quod nullam suavitatem voluptatis putent, nisi quae cibo potuque percipiatur; tamen intelligentes in tam reprehensibili definitione versari se sine summo dedecore non posse, ac deseri ab omnibus, fuco quodam probabilium disputationum eam colorare voluerunt; adeo ut diceret quidam ex iis: Dum studemus delectationi per epulas et cantus, amisimus eam quae per verbi, quo solo salvi esse possumus, infunditur perceptionem.
PL 16, 1195B実際、彼らも、悪い言い分にありがちなことだが、しばしば自分の言うことと矛盾して自らを攻撃する。というのも、彼らの主要な説は、飲食によって得られるもの以外に快楽の甘美さはないと考えるものだが、それでも彼らは、これほど非難されるべき定義の中にいることは、このうえない恥辱なしにはありえず、皆から見捨てられると悟り、もっともらしい議論の化粧でそれを彩ろうとした。ついには彼らの一人がこう言うほどになった。「我々が宴と歌による楽しみに熱中しているうちに、我々は、それだけによって我々が救われうる言葉の受容によって注ぎ込まれる楽しみを失った」。
Epistolarum classis I 63.0.62
21. Nonne isti dispares, discolores in hac multiformi disputatione nobis videntur? Quos adeo Scriptura condemnat, ut non praeterierit eos, quos Apostolus redarguebat, dicente Luca in Actibus apostolorum, qui eum librum historico stylo scripsit: Quidam autem epicurei et stoici philosophi disputabant cum eo, et quidam dicebant: Quid sibi vult hic seminiverbius?
PL 16, 1195C21. この多様な議論の中で、彼らは互いに不揃いで、色の違うものに、我々には見えないだろうか。聖書は彼らを、使徒が論駁した者たちさえ見逃さないほどに断罪している。この書を歴史の文体で書いたルカが、使徒言行録の中で言っている。「エピクロス派とストア派の哲学者の幾人かが彼と議論し、ある者たちは言った。『この言葉の種を拾い歩く者は、何を言おうとしているのか』」。
Epistolarum classis I 63.0.63
Alii autem: Novorum daemoniorum videtur pronuntiator esse (Act. XVII, 18) . 22. Ex hoc tamen numero non immunis gratiae abiit Apostolus. Siquidem etiam Dionysius Areopagites cum Damari uxore sua, aliisque multis credidit.
PL 16, 1195C「ほかの者たちは、『新しい悪霊を告げ知らせる者らしい』と言った」(使徒言行録17:18)。22. それでも使徒は、この群れから恩寵に与らずに去ったのではなかった。実際、アレオパゴスの人ディオニュシオスも、その妻ダマリスや他の多くの者とともに信じたのである。
Epistolarum classis I 63.0.64
Itaque illi doctissimorum et eloquentium coetus simplici disputatione victos se esse credentium exemplo manifestarunt. Quid igitur sibi isti volunt, qui tentant eos pervertere, quos acquisivit Apostolus, quos redemit Christus sanguine suo?
PL 16, 1196Aこうして、あの最も学識があり雄弁な者たちの集団は、信じた者たちの手本によって、自分たちが単純な議論に打ち負かされたことを明らかにした。では、使徒が獲得し、キリストが自分の血で贖った者たちを、堕落させようと企てるこの者たちは、いったい何を考えているのか。
Epistolarum classis I 63.0.65
Quod asserunt baptizatos intendere non debere virtutum disciplinis, nihil illis obesse comessationes, nihil voluptatum affluentiam, insipientes esse eos qui iis careant: virgines oportere nubere, filios facere: similiter et viduas iterare, quod semel male virili admixtione expertae sint; etiamsi se continere possint, errare eas quae nolint iterare copulam.
PL 16, 1196A彼らは、洗礼を受けた者は徳の訓練に励むべきではなく、宴の飲み騒ぎも、快楽の過剰も、彼らには何の妨げにもならず、それらを欠く者は愚か者である、と主張する。おとめたちは結婚して子をもうけるべきであり、同様にやもめたちも、一度は悪く経験した男との交わりを繰り返すべきだ、と〔quod 以下の係りは定かでない。iterare の目的と取った〕。たとえ自分を抑えることができても、再び結ばれることを望まない女たちは誤っている、と言うのである。
Epistolarum classis I 63.0.66
23. Quid ergo? Placet ut hominem exuentes, induamus pecudem: et exspoliantes Christum, vestiamur aut supervestiamur amictus diaboli?
PL 16, 1196B23. では、どうなのか。人間を脱ぎ捨てて家畜をまとい、キリストをはぎ取って、悪魔の衣を着、あるいは重ね着することが、よいというのか。
Epistolarum classis I 63.0.67
Sed cum ipsi doctores gentium ne honestatem quidem cum voluptate copulandam putaverint, eo quod pecudem viderentur cum homine includere: nos ut belluinos usus humano infundamus pectori, et rationabili menti inscribamus irrationabiles ritus ferarum? 24 et
PL 16, 1196Bしかも、異邦人の教師たち自身は、高潔さでさえ快楽と結びつけるべきではないと考えた。それは家畜を人間の中に閉じ込めることになると見えたからである。それなのに我々は、獣の習いを人間の胸に注ぎ込み、理性ある精神に、獣たちの理性なき習性を書き込むというのか。〔ミーニュは次の段落の頭に「24 et 25.」と刷る〕
Epistolarum classis I 63.0.68
25. Quamquam multa genera sint animantium, quae amisso pari, concubitu indulgere nesciant, et tamquam solitariae vitae aevum exigant: plurima quoque herbis vescantur simplicibus, nec alias nisi fonte puro sitim restinguere noverint: canes quoque videas frequenter interdicto cibo temperare solitos; ut jejuna fame ora suspendant, si imperetur abstinentia.
PL 16, 1196B24・25. 確かに、多くの種類の動物は、つがいの相手を失うと、交尾にふけることを知らず、いわば独り暮らしの一生を送る。非常に多くは単純な草を食べ、清らかな泉のほかでは渇きを癒すことを知らない。犬も、禁じられた食物を控えるのが常であるのを、あなたはしばしば見るだろう。禁欲が命じられるなら、断食の空腹のまま、口を差し控えるのである。
Epistolarum classis I 63.0.69
Ab hoc igitur revocantur homines, quod didicerunt per hominem etiam mutae non praevaricari bestiae? 26. Quid autem pulchrius abstinentia, quae facit etiam juventutis annos senescere; ut fiat morum senectus?
PL 16, 1196Cそれなのに人間は、そこから引き戻されるのか。物言わぬ獣でさえ、人間を通して、背反しないことを学んだというのに。26. 禁欲より美しいものがあろうか。禁欲は、青年の年月さえ老成させ、品行の老成をもたらす。
Epistolarum classis I 63.0.70
Namque ut redundantia ciborum ac temulentia etiam maturior aetas calescit; ita mitigatur juventutis ferocitas epularum parcimonia, irriguoque fontis.
PL 16, 1196C実に、食物の過剰と酩酊が、より成熟した年齢さえ熱くするように、青年の荒々しさは、食事の節約と泉の水の潤しによって和らぐ。
Epistolarum classis I 63.0.71
Exterior ignis aquae infusione extinguitur, non mirum si etiam interior aestus corporis fluviali potu refrigeratur; cibo enim flamma alitur ac deficit.
PL 16, 1196C外の火は水を注げば消える。内なる体の熱が川の水を飲むことで冷まされるのも、不思議ではない。実際、炎は食物で養われ、それがなくなれば尽きるのである。
Epistolarum classis I 63.0.72
Siquidem fenum, stipula, lignum, oleum, atque hujusmodi alimenta ignis sunt, quibus pascitur: ea si detrahas, vel non suggeras, etiam ignis sopitur. Similiter ergo vapor corporis cibo alitur aut minuitur: cibo excitatur, cibo solvitur.
PL 16, 1197Aというのも、乾草、藁、薪、油、またこの種の糧は、火が養われるもとである。これらを取り去り、あるいは補わなければ、火は静まる。同様に、体の熱も、食物によって養われ、あるいは弱まる。食物によって燃え立ち、食物によって解ける。
Epistolarum classis I 63.0.73
Luxuria igitur mater libidinis est. 27. Quid quod naturae conveniens temperantia est, atque illi divinae legi, quae in ipso rerum ortu omnium fontes potui, fructus arborum esui dedit? Vinum post diluvium justus ad tentationem sui reperit (Gen. IX, 20) .
PL 16, 1197Aそれゆえ、放縦は情欲の母である。27. 節制が自然にかなっていること、また、万物の最初の起こりにおいて、泉をすべて飲み物に、木の実を食べ物に与えたあの神の法にかなっていることは、どうか。ぶどう酒は洪水のあと、義人が自分への誘惑のために見いだしたのである(創世記9:20)。
Epistolarum classis I 63.0.74
Utamur ergo temperantiae naturali cibo, utinamque possimus! Sed quia non omnes fortes, ideo Apostolus ait: Vino modico utere propter frequentes tuas infirmitates (I Tim. V, 23) . Non ergo propter voluptatem bibendum est, sed propter infirmitatem.
PL 16, 1197Aそれゆえ、節制の自然な食物を用いよう。そうできるならよいのだが。しかし、皆が強いわけではないので、使徒は言う。「汝の度重なる病弱のゆえに、少量のぶどう酒を用いよ」(一テモテ5:23)。したがって、快楽のためでなく、弱さのゆえに飲むべきである。
Epistolarum classis I 63.0.75
Pro remedio igitur parcius, non pro deliciis redundantius. 28. Denique Elias, quem Dominus ad virtutis erudiebat perfectionem, ad caput suum collyridam et vas aquae reperit, et ideo in virtute escae illius quadraginta diebus jejunavit (III Reg. XIX, 6) .
PL 16, 1197Bそれゆえ、薬として控えめに、享楽としてあふれるほどにではなく。28. 実に、主が徳の完全さへと教え導いていたエリヤは、自分の頭のそばに丸パンと水の器を見いだし、その食べ物の力で四十日間断食した(列王記三19:6)。
Epistolarum classis I 63.0.76
Patres nostri, cum mare transirent pedibus, aquam, non vinum bibebant (Exod. XVII, 6) . Daniel et Hebraei pueri patrio cibo, et aquae potu, ille furorem leonum repressit, illi ardentem ignem innoxio videre tactu circa membra sua pasci (Dan. I, XIV, III) .
PL 16, 1197B我々の父祖たちは、海を徒歩で渡ったとき、水を飲んだのであって、ぶどう酒ではなかった(出エジプト記17:6)。ダニエルとヘブライの若者たちは、父祖の食物と水の飲み物によって、一人は獅子の怒りを抑え、ほかの者たちは、燃える火が害を及ぼさぬ触れ方で自分たちの四肢のまわりに広がる〔pasci(養われる、食む)の意は定かでない。火が四肢のまわりで燃え広がると取った〕のを見た(ダニエル1、14、3)。
Epistolarum classis I 63.0.77
29. Et quid de viris loquar? Judith luxurioso Holophernis haudquaquam inflexa convivio, solo titulo sobrietatis desperatum lacertis virilibus reportavit triumphum, patriam obsidione exuit, ducem militiae suis manibus occidit (Judith XIII) .
PL 16, 1197B29. そして、男たちについて何を言おうか。ユディトは、ホロフェルネスの放縦な宴に少しも屈せず、ただ節度という名誉だけによって、男の腕には望みがなかった勝利を持ち帰り、祖国を包囲から解き放ち、軍の将を自分の手で殺した(ユディト記13)。
Epistolarum classis I 63.0.78
Exemplum evidens, quod et illum terribilem populis bellatorem virum luxuria sua emollivit, et hanc feminam temperantia cibi fortiorem viris fecit. Non hic in sexu suo victa est natura, sed in cibo suo vicit.
PL 16, 1197C明らかな例である。諸々の民にとって恐るべきあの戦士を、彼自身の放縦が軟弱にし、この女を、食の節制が男たちより強くした。ここでは、本性が自分の性において敗れたのではなく、自分の食において勝ったのである。
Epistolarum classis I 63.0.79
Esther regem superbum suis inclinavit jejuniis (Esth. IV, 16) . Anna octoginta quatuor annos in viduitate sua jejuniis et obsecrationibus in templo die ac nocte serviens, Christum agnovit (Luc. II, 37) , quem Joannes abstinentiae magister et quidam novus terrarum angelus annuntiavit (Matth. III, 4) .
PL 16, 1197Cエステルは断食によって傲慢な王を屈服させた(エステル記4:16)。アンナは、八十四年間、やもめの身のまま、断食と祈りをもって神殿で昼も夜も仕え、キリストを認めた(ルカ2:37)。そのキリストを、禁欲の師であり、地上の新しい使いのような〔洗礼者〕ヨハネが告げ知らせた(マタイ3:4)。
Epistolarum classis I 63.0.80
30. O stultum Elisaeum qui silvestribus grumis et amaris pascebat prophetas (IV Reg. IV, 39) ! immemorem Scripturarum Esdram, qui memoria Scripturas reddidit (II Esdr. VIII, 2) ! insipientem Paulum, qui gloriatur in jejuniis (II Cor. XI, 27) ; si nihil prosunt jejunia!
PL 16, 1197C30. ああ、愚かなエリシャ、野生の草の束〔grumis の語義は定かでない。「草の束」と取った〕と苦いものを預言者たちに食べさせたとは(列王記四4:39)。聖書を忘れたエズラ、聖書を記憶によって再び示したとは(ネヘミヤ記8:2)。愚かなパウロ、断食を誇るとは(二コリント11:27)。もし断食が何の益もないのなら。
Epistolarum classis I 63.0.81
31. Sed quomodo non prosunt, quibus vitia purgantur? Quae si deferas cum humilitate, cum misericordia, ut Esaias Spiritu divino locutus est, ossa tua pinguescent, et eris sicut hortus ebrius (Esai. LVIII, 11) .
PL 16, 1198A31. しかし、悪徳を清める断食が、どうして益にならないことがあろうか。あなたがそれを謙遜と慈しみをもって行うなら、イザヤが神の霊によって語ったように、「汝の骨は肥え、汝は酔った園のようになる」(イザヤ58:11)。
Epistolarum classis I 63.0.82
Pinguescit igitur anima tua, virtutesque ejus spiritali adipe jejunii, et fructus tui multiplicantur ubertate mentis tuae; ut sit in te sobrietatis ebrietas, sicut illud est poculum, de quo ait Propheta: Et poculum tuum inebrians quam praeclarum est (Psal. XXII, 5) !
PL 16, 1198Aそうすれば、あなたの魂は肥え、その徳は断食の霊的な脂肪で肥え、あなたの果実はあなたの精神の豊かさによって増える。あなたのうちに節度の酩酊があるように。預言者が言うあの杯のようにである。「汝の酔わせる杯は、何とすばらしいことか」(詩篇22:5)。
Epistolarum classis I 63.0.83
32. Sed non illa solum laudabilis, quae parca est ciborum temperantia, sed etiam illa quae concupiscentiae. Denique scriptum est: Post concupiscentias tuas ne eas, et a voluptate tua vetare.
PL 16, 1198A32. しかし、称賛されるべきは、食物を控える節制だけでなく、欲望を控える節制もである。実に、こう記されている。「汝の欲望のあとに従うな。汝の快楽から身を引け」。
Epistolarum classis I 63.0.84
Si dederis animae tuae concupiscentiam, gaudio eris inimicis tuis (Eccl. XVIII, 30) ; et infra: Vinum et mulieres apostatare faciunt etiam sapientes (Eccl. XIX, 2) .
PL 16, 1198B「もし汝が汝の魂に欲望を与えるなら、汝は敵どもの喜びとなる」(集会の書18:30)。そして少し先で、「ぶどう酒と女は、賢者たちさえ背かせる」(集会の書19:2)。
Epistolarum classis I 63.0.85
Unde et Paulus etiam in ipsis conjugiis temperantiam docet (I Cor. VII, 2 et seq.) ; est enim velut quidam adulter incontinens in matrimonio, qui legem Apostolicam praevaricatur.
PL 16, 1198Bそれゆえパウロは、婚姻そのものの中でさえ節制を教える(一コリント7:2以下)。婚姻の中で自制のない者は、使徒の法に背反する、いわば姦通者のような者だからである。
Epistolarum classis I 63.0.86
33. Quid autem loquar quanta sit virginitatis gratia, quae meruit a Christo eligi, ut esset etiam corporale Dei templum, in qua corporaliter, ut legimus (Coloss. II, 9) , habitavit plenitudo divinitatis? Virgo genuit mundi salutem, virgo peperit vitam universorum.
PL 16, 1198B33. おとめの身の恩寵がどれほどのものかを、私は何と語ろうか。それはキリストに選ばれるにふさわしかった。体をそなえた神の神殿ともなるためである。その中に、我々が読むとおり、神性の満ち満ちたものが体をもって宿った(コロサイ2:9)。おとめが世の救いを産み、おとめがすべての者の生命を産んだ。
Epistolarum classis I 63.0.87
Sola ergo non debet esse virginitas, quae omnibus in Christo profuit? Virgo portavit, quem mundus iste capere ac sustinere non potest. Qui cum ex Mariae nasceretur utero, genitalis tamen septum pudoris, et intemerata virginitatis conservavit signacula.
PL 16, 1198Bそれゆえ、キリストにあってすべての者に益をもたらしたおとめの身こそ、ただ一つ尊ばれるべきではないか〔sola の係りは定かでない。こう取った〕。おとめは、この世が受け入れることも支えることもできない者を身に宿した。彼はマリアの胎から生まれたが、それでも生殖にかかわる恥じらいの垣と、おとめの身の汚れなき封印を守った。
Epistolarum classis I 63.0.88
Itaque in Virgine Christus reperit, quod suum esse vellet, quod sibi omnium Dominus assumeret. Per virum autem et mulierem caro ejecta de paradiso, per virginem juncta est Deo.
PL 16, 1198Cこうしてキリストは、おとめのうちに、自分のものであってほしいと望むもの、万物の主として自分に取り上げるものを、見いだした。男と女を通して、肉は楽園から追い出されたが、おとめを通して、神と結ばれた。
Epistolarum classis I 63.0.89
34. Quid de altera Moysi sorore Maria loquar, quae feminei dux agminis, pedes transmisit pelagi freta (Exod. XV, 20) ?
PL 16, 1198C34. もう一人のマリア、すなわちモーセの姉妹マリアについては、何を語ろうか。彼女は女たちの隊の指導者として、海の流れを徒歩で渡った(出エジプト記15:20)。
Epistolarum classis I 63.0.90
Quo munere autem venerabilis Thecla etiam leonibus fuit; ut ad pedes praedae suae stratae impastae bestiae sacrum deferrent jejunium; nec procaci oculo virginem, nec ungue violarent aspero; quoniam et ipso aspectu virginitatis violatur sanctitas.
PL 16, 1198Cテクラは、いかなる賜物によって、獅子たちにさえ尊ばれる者となったことか。食を与えられていない獣たちは、自分たちの獲物の足もとに伏して、聖なる断食をささげ、おとめを不遜な目で見ることも、荒い爪で傷つけることもなかった。おとめの身の聖性は、見られることによってさえ損なわれるからである。
Epistolarum classis I 63.0.91
35. Denique qua reverentia virginitatis locutus est sanctus Apostolus: De virginibus praeceptum Domini non habeo, consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino (I Cor. VII, 25) .
PL 16, 1199A35. 実に、聖なる使徒は、おとめの身への畏敬をもって、どう語ったことか。「おとめたちについて、私は主の命令を持たないが、主から慈しみを受けた者として、助言を与える」(一コリント7:25)。
Epistolarum classis I 63.0.92
Praeceptum non habet, consilium habet; non enim praecipitur, quod supra legem est: sed magis dato suadetur consilio. Nec auctoritas praesumitur, sed demonstratur gratia: nec a quocumque demonstratur, sed ab eo qui misericordiam Domini meruit.
PL 16, 1199A命令は持たず、助言を持つ。法を超えることは命じられず、むしろ与えられた助言によって勧められるからである。権威が前提されるのではなく、恩寵が示される。しかも、誰からでもなく、主の慈しみを受けるにふさわしかった者によって示される。
Epistolarum classis I 63.0.93
Horum ergo meliora quam apostolorum consilia? Apostolus dicit: Consilium do; isti dissuadendum putant, ne qua studeat virginitati. 36. Cujus quantam laudem brevi versiculo propheta expresserit, vel potius Christus in propheta, debemus cognoscere.
PL 16, 1199Aでは、これらの者たちの助言のほうが、使徒たちの助言よりもすぐれているというのか。使徒は言う。「私は助言を与える」。この者たちは、誰もおとめの身に励むことのないよう、思いとどまらせるべきだと考えている。36. その称賛を、預言者が、いやむしろ預言者の中のキリストが、短い一句でどれほど言い表したかを、我々は知らねばならない。
Epistolarum classis I 63.0.94
Hortus, inquit, clausus soror mea Sponsa, hortus clausus, fons signatus (Cant. IV, 12) . Christus hoc dicit ad Ecclesiam, quam vult esse virginem, sine macula, sine ruga. Bonus hortus virginitas, quae plurimos boni ferat fructus odoris.
PL 16, 1199B「閉ざされた園、私の姉妹である花嫁、閉ざされた園、封じられた泉」と言う(雅歌4:12)。これをキリストは、おとめであり、しみもしわもないものであってほしいと望む教会に向かって言う。おとめの身は善い園であり、善い香りの実を多く結ぶ。
Epistolarum classis I 63.0.95
Hortus clausus; quia undique vallata est muro castitatis. Fons signatus; eo quod virginitas sit fons et origo pudicitiae, quae inviolata custodiat integritatis signacula: in quo fonte imago Dei luceat; quia cum munditia corporis congruit etiam puritas simplicitatis.
PL 16, 1199B閉ざされた園であるのは、貞潔の垣によって四方を囲まれているからである。封じられた泉であるのは、おとめの身が貞潔の泉であり源であって、無傷さの封印を損なわずに守るからである。この泉に神の像が輝く。体の清さに、素朴さの純粋さもまた一致するからである。
Epistolarum classis I 63.0.96
37. Nec potest dubitare quisquam quod Ecclesia virgo sit, quam etiam in Corinthiis despondit apostolus Paulus (I Cor. VII, 26) , virginem castam assignare Christo.
PL 16, 1199B37. 教会がおとめであることを、誰も疑えない。使徒パウロはコリントの人々のもとでさえ、清いおとめをキリストに引き渡すために、教会を婚約させた(一コリント7:26)〔引照は刷りのまま。引かれた句は二コリント11:2 に当たり、ミーニュは次の文でその引照を刷る。一コリント7:26 は、続く「先の書簡」と「後の書簡」の比較を先取りしたものらしい〕。
Epistolarum classis I 63.0.97
In superiore igitur epistola dat consilium, et existimat bonum esse munus virginitatis; ut nullis instantis saeculi turbetur necessitatibus, nulla illuvie coinquinetur, nullis exagitetur procellis: in posteriore sponsor est Christo, quod virginitatem Ecclesiae in illius plebis consignare possit integritate (II Cor. XI, 2) .
PL 16, 1199Bそれゆえ前の書簡では助言を与え、おとめの身という賜物を善いものと考える。迫る世の必要に煩わされず、いかなる汚れにも染まらず、いかなる嵐にも揺さぶられないようにするためである。後の書簡では、あの民の無傷さのうちに教会のおとめの身を引き渡しうることを、キリストに対して保証している(二コリント11:2)。
Epistolarum classis I 63.0.98
38. Responde mihi nunc, Paule, qua ratione propter instantem necessitatem des consilium (I Cor. VII, 26) ? Quoniam qui sine uxore est, sollicitus, inquit, est quae Domini sunt, quomodo placeat Deo (Ibid., 32) .
PL 16, 1199C38. 今、私に答えよ、パウロよ。いかなる理由で、迫る必要のゆえに助言を与えるのか(一コリント7:26)。「妻のない者は、主のことに心を配る。どうすれば神に喜ばれるかを」と彼は言う(一コリント7:32)。
Epistolarum classis I 63.0.99
Et addidit: Et mulier innupta et virgo cogitat quae sunt Domini; ut sit sancta corpore et spiritu (Ibid., 34) . Habet igitur murum suum adversus mundi hujus turbines, et ideo septo divinae munita protectionis nullis saeculi flabris inquietatur.
PL 16, 1199Cそして、さらに加えた。「結婚していない女とおとめは、主のことを思う。体も霊も聖であるために」(一コリント7:34)。それゆえ彼女は、この世のつむじ風に対する自分の城壁を持ち、神の守りという垣に守られて、世のいかなる風にも煩わされない。
Epistolarum classis I 63.0.100
Bonum ergo consilium; quia in consilio utilitas est, in praecepto laqueus. Consilium invitat voluntarios, praeceptum astringit invitos.
PL 16, 1199Cゆえに助言は善である。助言には益があり、命令には罠があるからである。助言は自ら望む者を招き、命令は望まぬ者を縛る。
Epistolarum classis I 63.0.101
Si qua ergo secuta fuerit consilium, et eam non poenituerit, acquisivit utilitatem: si quam vero poenituerit, non habet quod accuset Apostolum; ipsa enim de infirmitate sua judicare debuit: et ideo sibi voluntatis suae rea est, cujus graviore quam ferre posset, laqueo se ac nodo ligavit.
PL 16, 1199Dそれゆえ、助言に従って、それを悔いなかった女は、益を得た。しかし、悔いた女は、使徒を責める筋合いがない。自分の弱さについて、彼女自身が判断すべきだったからである。それゆえ彼女は、自分の意志の責めを負う。担いきれないほど重い罠と結び目で、自分を縛ったのである。
Epistolarum classis I 63.0.102
39. Itaque tamquam bonus medicus, qui et fortibus stabilitatem virtutis conservare cupiat, et infirmis salubritatem dare, aliis dat consilium, aliis demonstrat remedium: Qui infirmus est, olera manducet (Rom. XIV, 2) , accipiat uxorem: qui validior est, fortiorem virtutis cibum expetat.
PL 16, 1199D39. こうして使徒は、善い医者のように、強い者には徳の堅固さを保たせ、弱い者には健やかさを与えようと望み、ある者には助言を与え、ある者には薬を示す。「弱い者は野菜を食べるがよい」(ローマ14:2)、つまり妻を迎えるがよい。より強い者は、徳のいっそう強い糧を求めるがよい。
Epistolarum classis I 63.0.103
Meritoque adjunxit: Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suae voluntatis; et hoc judicavit in corde suo servare virginem suam, bene facit.
PL 16, 1200Aそして当然、こう付け加えた。「心の中で固く決め、強いられることなく、自分の意志について権限を持ち、自分のおとめを守ることを心の中で定めた者は、善いことをしている」。
Epistolarum classis I 63.0.104
Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit: et qui non jungit, melius facit. Mulier vincta est legi, quanto tempore vir ejus vivit. Quod si dormierit vir ejus, liberata est: cui vult nubat, tantum in Domino.
PL 16, 1200A「それゆえ、自分のおとめを結婚させる者も善いことをしており、結婚させない者はいっそうよいことをしている。女は、夫が生きている間は法に縛られている。しかし夫が眠りについたなら、自由になり、望む人に、ただ主にあって嫁いでよい」。
Epistolarum classis I 63.0.105
Beatior autem erit, si sic permanserit, secundum meum consilium; puto enim, et ego Spiritum Dei habeo (I Cor. VII, 38 et seq.) . Hoc est consilium Dei habere, explorare diligenter omnia, et quae meliora sunt, suadere; quae tutiora, demonstrare.
PL 16, 1200A「しかし、私の助言に従ってそのままでいるなら、彼女はいっそう幸いである。私にも神の霊があると思うからだ」(一コリント7:38以下)。これが、神の助言を持つということである。すべてを注意深く吟味し、よりよいものを勧め、より安全なものを示すことである。
Epistolarum classis I 63.0.106
40. Providus ductor multas ostendit vias, ut qua vult unusquisque, quam sibi accommodam arbitratur, incedat; dummodo occurrat, quo possit in castris praetendere. Bona virginitatis via, sed sublimis et ardua validiores requirit.
PL 16, 1200A40. 思慮ある指導者は、多くの道を示す。各人が、望む道、自分に適すると考える道を進めるように。陣営の前線に立てる所にたどり着きさえすれば。おとめの身の道は善いが、高くけわしく、より強い者を求める。
Epistolarum classis I 63.0.107
Bona etiam viduitatis, non tam difficilis, ut superior: sed confragosa et aspera cautiores exigit. Bona etiam matrimonii, plana et directa longiore circuitu ad castra sanctorum pervenit, ea plurimos recipit.
PL 16, 1200Bやもめの身の道も善く、前の道ほど困難ではないが、でこぼこして険しく、より慎重な者を求める。婚姻の道も善く、平らでまっすぐだが、より長い回り道をして聖なる者たちの陣営に至る。この道がもっとも多くの者を受け入れる。
Epistolarum classis I 63.0.108
Sunt ergo virginitatis praemia, sunt merita viduitatis, est etiam conjugali pudicitiae locus. Gradus singularum sunt et incrementa virtutum. 41. State igitur in corde vestro, ne quis vos subruat, ne quis possit subvertere.
PL 16, 1200Bそれゆえ、おとめの身には報いがあり、やもめの身には功績があり、婚姻の貞潔にも場がある。それぞれに、徳の段階と進歩がある。41. それゆえ、諸君は心の中で立て。誰にも覆されないために、誰にも転覆されないために。
Epistolarum classis I 63.0.109
Docuit nos Apostolus quid sit stare, hoc est, quod Moysi dictum est: Locus enim in quo tu stas, terra sancta est (Exod. III, 5) ; nemo enim stat, nisi qui fide stat, nisi qui fixus stat sui cordis sententia. Alibi quoque legimus: Tu autem hic sta mecum.
PL 16, 1200B使徒は、立つとはどういうことかを我々に教えた。それは主がモーセに言ったことである。「汝が立っている場所は、聖なる地である」(出エジプト記3:5)。信仰において立つ者、自分の心の決定において揺るがず立つ者だけが、立つのだからである。別の箇所でも我々は読む。「汝はここで、私とともに立て」。
Epistolarum classis I 63.0.110
Utrumque ad Moysen a Domino dictum est, et: Ubi tu stas, terra sancta est (Deut. V, 31) ; et: Hic sta mecum, hoc est, mecum stas, si stes in Ecclesia. Ipse enim locus est sanctus, ipsa terra fecunda sanctitatis, et opima virtutum messibus.
PL 16, 1200Cこのどちらも、主がモーセに言ったことである。「汝の立つところは、聖なる地である」(申命記5:31)、そして「ここで私とともに立て」。これは、教会に立つなら、私とともに立つということである。この場所そのものが聖であり、この地そのものが聖性の実り豊かな地、徳の収穫に富む地だからである。
Epistolarum classis I 63.0.111
42. Sta ergo in Ecclesia, sta ubi tibi apparui, ibi ego tecum sum. Ubi est Ecclesia, ibi firmissima statio tuae mentis est: ibi fundamentum animi tui, ubi tibi de rubo apparui. Tu rubus, ego ignis: ignis in rubo, ego in carne.
PL 16, 1200C42. 「それゆえ教会に立て。私が汝に現れた所に立て。そこに私は汝とともにいる。教会のあるところに、汝の精神の最も堅固な立場がある。汝の心の基礎は、私が茨の茂みから汝に現れた所にある。汝は茨、私は火。火が茨の中に、私が肉の中にいる」。
Epistolarum classis I 63.0.112
Propterea ignis, ut tibi luceam, ut tuas spinas, ut tua peccata consumam, et meam tibi demonstrem gratiam. 43. Stantes ergo in corde vestro lupos fugate ab Ecclesia quaerentes praedam tollere. Non sit in vobis desidia, non sit pravum os, lingua amarior.
PL 16, 1200C「火であるのは、汝のために輝き、汝の棘を、汝の罪を焼き尽くし、私の恩寵を汝に示すためである」。43. それゆえ、諸君は心の中で立ちつつ、獲物を奪おうとする狼どもを教会から追い払え。諸君のうちに怠惰があってはならず、ゆがんだ口があってはならず、より苦い舌があってはならない。
Epistolarum classis I 63.0.113
Nolite in concilio vanitatis sedere; scriptum est enim: Non sedi in concilio vanitatis (Psal. XXV, 4) .
PL 16, 1200D空しい集いに座してはならない。こう記されているからである。「私は空しさの集いに座らなかった」(詩篇25:4)。
Epistolarum classis I 63.0.114
Nolite audire detrahentes de proximis; ne dum auditis alios, provocemini; ut et ipsi derogetis proximis, et dicatur unicuique vestrum: Sedens adversus fratrem tuum detrahebas (Psal. XLIX, 20) .
PL 16, 1200D隣人たちを悪く言う者に、耳を貸してはならない。他人の言うことを聞くうちに、自分も誘われて隣人を悪く言い、諸君の一人ひとりに、こう言われることのないように。「汝は座って、汝の兄弟に逆らって悪口を言っていた」(詩篇49:20)。
Epistolarum classis I 63.0.115
44. Sedentes detrahunt, stantes autem Dominum benedicunt, quibus dicitur: Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini, qui statis in domo Domini (Psal. CXXXIII, 1) .
PL 16, 1200D44. 座る者は悪口を言い、立つ者は主を祝福する。立つ者たちには、こう言われる。「見よ、今、主を祝福せよ、主のすべての僕たちよ、主の家に立つ者たちよ」(詩篇133:1)。
Epistolarum classis I 63.0.116
Qui sedet, ut de corporeo usu loquar, quasi otioso resolvitur corpore, atque intentionem mentis relaxat. Stat autem speculator providus, explorator impiger, pervigil custos, qui praetendit in castris.
PL 16, 1201A座る者は、体の使い方について言えば、いわば怠けた体でくつろぎ、精神の張りを緩める。立つのは、思慮ある見張り、倦まぬ偵察、寝ずの番人、陣営の前線に立つ者である。
Epistolarum classis I 63.0.117
Bellator quoque strenuus ante exspectatum stat in agmine, qui vult adversarii consilia praevenire. 45. Qui stat, videat ne cadat (I Cor. X, 12) . Qui stat, obtrectare nescit; otiosorum etenim fabulae sunt, quibus obtrectatio seritur, malignitas proditur.
PL 16, 1201Aまた、勇猛な戦士も、予期されるより前に隊列の中に立つ。敵の策を先んじようとするからである。45. 「立つ者は、倒れないよう気をつけよ」(一コリント10:12)。立つ者は、中傷することを知らない。というのも、中傷が蒔かれ、悪意が現れるのは、怠惰な者たちの話においてだからである。
Epistolarum classis I 63.0.118
Unde ait Propheta: Odio habui congregationem malignorum, et cum impiis non sedebo (Psal. XXV, 5) .
PL 16, 1201Aそれゆえ預言者は言う。「私は陰険な者たちの集いを憎み、不敬虔な者たちとともに座らない」(詩篇25:5)。
Epistolarum classis I 63.0.119
Et in trigesimo sexto psalmo, quem praeceptis refersit moralibus, in principio statim posuit: Noli malignari inter malignantes, neque aemulatus fueris facientes iniquitatem (Psal. XXXVI, 1) .
PL 16, 1201Aまた第36詩篇では、この詩篇を道徳の教えで満たしているのだが、冒頭すぐにこう置いている。「陰険な者たちの中にあって陰険に振る舞うな。不法を行う者たちをねたむな」(詩篇36:1)。
Epistolarum classis I 63.0.120
Malignitas plus nocet quam malitia; quia malignitas nec puram simplicitatem habet, nec apertam malitiam: sed absconditam malevolentiam. Difficilius autem caventur occulta, quam quae sunt cognita.
PL 16, 1201B陰険さは悪意よりも害が大きい。陰険さは、純粋な素直さを持たず、あからさまな悪意も持たず、隠された敵意を持つからである。隠れたものは、知られているものよりも警戒しにくい。
Epistolarum classis I 63.0.121
Unde et Salvator noster a spiritibus malignis cavendum admonet, quod nos blandarum specie voluptatum capiant, caeterarumque rerum simulatione; cum ad ambitionem, honorem, avaritiam, divitias, ad superbiam potentiae lenocinia praetendunt.
PL 16, 1201Bそれゆえ我々の救い主も、陰険な霊に警戒せよと諭している。それらは、快い快楽の見かけと、そのほかのものの見せかけによって我々を捕らえるからである。野心、名誉、貪欲、富へ、また権力の傲慢へと誘う魅惑を差し出すときがそうである。
Epistolarum classis I 63.0.122
46. Itaque cum in omni actu, tum maxime in episcopi petitione abesse debet malignitas, in quo vita formatur omnium; ut placido et pacifico judicio praeferatur vir omnibus, qui eligatur ex omnibus, et qui medeatur omnibus: Etenim mansuetus homo, cordis medicus est (Prov. XIV, 30) .
PL 16, 1201B46. それゆえ、あらゆる行いにおいてそうだが、とりわけ司教を求めるに当たっては、陰険さがあってはならない。司教において皆の生き方が形づくられるからである。それは、穏やかで平和な判断によって、皆にまさる一人が、皆の中から選ばれ、皆を癒やす者として立てられるためである。「というのも、柔和な人は心の医者である」(箴言14:30)。
Epistolarum classis I 63.0.123
Cujus se medicum etiam Dominus in Evangelio locutus est, dicens: Non opus est sanis medicus, sed iis qui male habent (Matth. IX, 12) .
PL 16, 1201C主もまた福音書で自らをその医者だと言い、こう言った。「医者が要るのは健康な者ではなく、病んでいる者である」(マタイ9:12)。
Epistolarum classis I 63.0.124
47. Bonus medicus, qui infirmitates nostras suscepit, sanavit aegritudines; et tamen iste, sicut est scriptum, non se honorificavit fieri summum sacerdotem: sed qui locutus est ad eum, Pater dixit: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Hebr. V, 5 et seq.) .
PL 16, 1201C47. 善い医者は、我々の弱さを引き受け、病を癒やした。それでもこの者は、書かれているとおり、自ら栄誉を取って大祭司となったのではない。かえって、彼に語りかけた者、すなわち父が言ったのである。「汝は私の子。私は今日汝を生んだ」(ヘブライ5:5以下)。
Epistolarum classis I 63.0.125
Sicut et alibi dicit: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Qui quoniam typus futurus erat sacerdotum omnium, ideo carnem suscepit; ut in diebus carnis suae preces et supplicationes Deo Patri cum magna voce et lacrymis offerret: et ex iis quae passus est, quamvis esset Filius Dei, discere videretur, obedientiam, quam nos doceret, ut nobis fieret auctor salutis (Ibid.) .
PL 16, 1201Cまた別の箇所でも言うとおりである。「汝はメルキゼデクの位に等しく、永遠に祭司である」。この者は、すべての司教の予型となるはずであったから、肉を取った。それは、肉の日々に、大きな声と涙をもって、父なる神に祈りと願いを献げ、神の子でありながら、受けた苦しみから従順を学ぶかのように見え、その従順を我々に教え、我々にとって救いの創始者となるためであった(ヘブライ)。
Epistolarum classis I 63.0.126
Denique consummatis passionibus, tamquam consummatus ipse, sanitatem dedit omnibus, peccatum tulit omnium.
PL 16, 1201D実に、受難を全うして、自らも全うされた者のように、すべての人に健やかさを与え、すべての人の罪を取り去った。
Epistolarum classis I 63.0.127
48. Ideo et Aaron sacerdotem ipse elegit (Num. XVII, 8) , ut non humana cupiditas in eligendo sacerdote praeponderaret, sed gratia Dei, non voluntaria oblatio: nec propria assumptio, sed coelestis vocatio; ut is offerat munera pro peccatis, qui possit affici pro peccantibus: quia et ipse, inquit, gestat infirmitatem.
PL 16, 1202A48. それゆえ彼は、アロンをも祭司として自ら選んだ(民数記17:8)。祭司を選ぶに当たって、人間の欲望ではなく神の恩寵が重みを持ち、自発的な献納ではなく、自ら取り上げることでもなく、天からの召しが重みを持つためである。罪のために供え物を献げる者は、罪を犯す者たちのために心を動かされうる者でなければならない。「彼自身も弱さを身に負っているからである」と言う。
Epistolarum classis I 63.0.128
Non sibi quis honorem debet sumere, sed vocari a Deo, sicut et Aaron; et ita Christus non exegit, sed accepit sacerdotium (Hebr. V, 2, 3) .
PL 16, 1202A「誰も自ら栄誉を取るべきではなく、アロンのように神から召されねばならない」。そのようにキリストも、祭司職を要求したのではなく、受けたのである(ヘブライ5:2, 3)。
Epistolarum classis I 63.0.129
49. Denique cum ab Aaron per genus ducta successio, generis magis teneret haeredes, quam justitiae consortes; propterea ad typum illius Melchisedech, quem in veteri testamento legimus, verus Melchisedech, verus rex pacis, verus rex justitiae venit; hoc enim habet nominis interpretatio, sine patre, sine matre, sine generationis enumeratione, neque initium dierum, neque finem vitae habens (Hebr. VII, 2, 3) : quod et ad Filium Dei refertur, qui matrem in illa divina generatione nescivit, patrem in hoc virginis Mariae partu ignoravit; ex Patre solo natus ante saecula, ex Virgine sola ortus in hoc saeculo, initium dierum habere utique non potuit, qui erat in principio.
PL 16, 1202A49. 実に、アロンから血筋によって継承が引かれていくと、それは正義にあずかる者たちよりも血筋の相続人たちをいっそう多く保っていたので、それゆえ、旧約で我々が読むあのメルキゼデクの予型に基づいて、まことのメルキゼデク、まことの平和の王、まことの正義の王が来た。その名の解釈がそれを含んでいるからである。「父なく、母なく、系図の数え上げなく、日々の初めもなく、命の終わりもない」(ヘブライ7:2, 3)。これは神の子にも当てはまる。彼はあの神的な生まれにおいて母を知らず、おとめマリアからのこの誕生においては父を知らなかった。父のみから世々に先立って生まれ、おとめのみからこの世に生まれた者は、はじめにあった者であるから、日々の初めを持ちえなかったのは当然である。
Epistolarum classis I 63.0.130
Quomodo autem vitae finem haberet, qui vitae auctor omnibus est? Ipse principium et finis omnium (Apoc. I, 8) .
PL 16, 1202Bでは、すべての者にとって命の創始者である者が、どうして命の終わりを持とうか。彼こそがすべてのものの初めであり終わりである(黙示録1:8)。
Epistolarum classis I 63.0.131
Sed refertur et ad exemplum, ut tamquam sine patre et sine matre sacerdos esse debeat; in quo non generis nobilitas, sed morum eligatur gratia, et virtutum praerogativa.
PL 16, 1202Bしかしこれは模範にも当てはまる。すなわち、司教はいわば父なく母なき者であるべきであり、その人においては生まれの高貴さではなく、品行の麗しさと徳の優位が選ばれるべきだ、ということである。
Epistolarum classis I 63.0.132
50. Sit in eo fides, et morum maturitas: non alterum sine altero, sed utrumque in uno cum bonis operibus conveniat et factis.
PL 16, 1202B50. 彼のうちに信仰と、品行の成熟がなければならない。一方が他方なしにではなく、両方が一人のうちに、善い業と行いとともに合致しなければならない。
Epistolarum classis I 63.0.133
Unde nos apostolus Paulus eorum vult esse imitatores, qui per fidem, inquit (Hebr. XI, 9 et seq.) , et patientiam possident repromissiones Abrahae, qui per patientiam promissae sibi benedictionis meruit accipere et possidere gratiam.
PL 16, 1202Cそれゆえ使徒パウロは、我々が、「信仰によって」と彼は言い(ヘブライ11:9以下)、「忍耐によってアブラハムの約束を受け継ぐ者たち」の模倣者であることを望む。アブラハムは、忍耐によって、自分に約束された祝福の恩寵を受け、所有するにふさわしいとされたのである。
Epistolarum classis I 63.0.134
Imitatores nos sancti Aaron David propheta debere esse admonet, qui eum inter sanctos Domini ad imitandum nobis constituit, dicens: Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter invocantes nomen ejus (Psal. XCVIII, 6) .
PL 16, 1202C預言者ダビデは、我々が聖なるアロンの模倣者であるべきだと諭す。彼は、アロンを主の聖なる者たちの中に、我々が模倣すべき者として立てて、こう言っている。「モーセとアロンはその祭司たちの中におり、サムエルはその名を呼ぶ者たちの中にいる」(詩篇98:6)。
Epistolarum classis I 63.0.135
51. Dignus plane vir qui sequendus proponatur omnibus; nam cum dira mors propter contumaces in plebem serperet, medium se inter viventes morientesque objecit; ut mortem statueret, nec plures perirent (Num. XVI, 48) .
PL 16, 1202C51. 全員に追うべき者として示されるにふさわしい人であることは明らかである。恐ろしい死が、逆らう者たちのゆえに民の中を這い広がったとき、彼は生きている者と死にゆく者の間に身を投げ出して死に歯止めをかけ、それ以上多くの者が滅びないようにしたからである(民数記16:48)。
Epistolarum classis I 63.0.136
Vere vir mentis et animi sacerdotalis, qui se pro Domini grege quasi pastor bonus pio objiceret affectu. Itaque infregit aculeum mortis, impetum tenuit, transitum negavit. Pietas meritum adjuvit, quia pro ipsis se obtulit, qui resistebant.
PL 16, 1202Dまことに、祭司としての精神と心を持つ人であった。彼は、主の群れのために、いわば善い牧者として、敬虔な愛情から身を投げ出した。こうして死の針を折り、勢いを抑え、通過を拒んだ。敬虔が功績を助けた。逆らう者たちのために自らを献げたからである。
Epistolarum classis I 63.0.137
52. Discant igitur dissidentes timere Domini commotionem, sacerdotes placare. Quid? Dathan et Abiron et Core nonne propter dissensionem hiatus terrae absorbuit (Ibid., 33) ?
PL 16, 1203A52. だから、仲違いする者たちは、主の激怒を恐れ、祭司たち〔sacerdotes。アロンらを受けつつ、ヴェルチェッリの仲違いする者たちに向けて教会の司教にも当てる語〕をなだめることを学べ。どうだ。ダタンとアビロンとコレは、仲違いのゆえに、大地の裂け目が呑み込んだのではなかったか(民数記16:33)。
Epistolarum classis I 63.0.138
Nam cum instigassent Core et Dathan et Abiron ducentos quinquaginta viros adversus Moysen et Aaron, ut separarent se ab iis, insurrexerunt illi dicentes: Satis sit vobis quod tota Synagoga, omnes sancti, et in ipsis Dominus (Ibid., 3) .
PL 16, 1203Aというのも、コレとダタンとアビロンが、二百五十人の男たちをモーセとアロンに対して扇動し、自分たちをその二人から切り離そうとしたとき、彼らは立ち上がって言ったからである。「汝らには十分だ。会堂全体、すべての者が聖であり、彼らのうちに主がいる」(民数記16:3)。
Epistolarum classis I 63.0.139
53. Unde iratus Dominus locutus est ad omnem Synagogam. Consideravit et novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19) , et sanctos adduxit ad se: et quos non elegit, non adduxit ad se.
PL 16, 1203A53. それゆえ主は怒って、会堂全体に語った。「主は、自分に属する者たちを顧み、知った」(二テモテ2:19)。そして聖なる者たちを自分のもとに導いた。選ばなかった者たちは、自分のもとに導かなかった。
Epistolarum classis I 63.0.140
Et jussit Dominus, ut eligerent sibi arulas, et incensum ponerent Core et omnes, qui cum eo insurrexerant adversum Moysen et Aaron sacerdotes Domini; ut qui electus esset a Domino, ipse sanctus confirmaretur inter levitas Domini.
PL 16, 1203Bまた主は命じた。コレと、彼とともにモーセとアロン、主の祭司たちに逆らって立ち上がったすべての者が、自分たちのために小さな祭壇〔arulae。民数記16章の香炉に当たる語だが、語のとおり訳した〕を選び、香を置くようにと。主によって選ばれた者が、レビ人たちの中で、自ら聖なる者として確かめられるためである。
Epistolarum classis I 63.0.141
54. Et dixit Moyses ad Core: Audite me, filii Levi, numquid hoc pusillum est vobis, quod separavit vos Deus a synagoga Israel, et adduxit vos ad se, ut ministraretis ministeria Tabernaculi Domini (Num. XVI, 9 et seq.) ?
PL 16, 1203B54. モーセはコレに言った。「聞け、レビの子らよ。イスラエルの会堂から神が汝らを分け、自分のもとに導いて、主の幕屋の務めを果たさせたことが、汝らには小さなことだろうか」(民数記16:9以下)。
Epistolarum classis I 63.0.142
Et infra: Quaeritis sacerdotio fungi, sic tu et omnis synagoga tua congregata ad Deum? Et Aaron quid est, quia murmuratis de eo?
PL 16, 1203Bさらに下の箇所ではこう言う。「汝らは祭司職を務めることを求めている。そうして汝と汝の会堂全体は、神に向かって集められたのか。アロンとは何者か。汝らが彼について不平を言うとは」。
Epistolarum classis I 63.0.143
55. Consideratis igitur, quae offensionis causae exstiterint, quod sacerdotio fungi indigni vellent, et propterea dissiderent, quod immurmurarent improbantes in sacerdotis sui electione judicium Dei: propterea totum populum metus ingens corripuit, poenae terror involvit universos.
PL 16, 1203B55. そこで、何が躓きの原因となったかが考察される。ふさわしくない者たちが祭司職を務めようとしたこと、そのために仲違いしたこと、自分たちの祭司の選びにおける神の裁きを非難して不平をつぶやいたことである。そのため、民全体を大きな恐れが捕らえ、刑罰の恐怖が全員を包んだ。
Epistolarum classis I 63.0.144
Obsecrantibus tamen omnibus, ne paucorum insolentia omnes perirent, designantur sceleris rei, et a totius populi corpore ducenti quinquaginta cum auctoribus suis separantur viri, immugiens terra in medio plebis scinditur, aperitur in profundum sinus, abripiuntur noxii, et ita ab omnibus mundi hujus ablegantur elementis; ut nec aerem haustu, nec coelum visu, nec mare tactu, nec terram contaminarent sepulcro.
PL 16, 1203Cしかし、少数の者の横柄さのために全員が滅びることのないよう皆が懇願したので、罪責ある者たちが指名され、民全体の体から、二百五十人の男たちが、その首謀者たちとともに切り離される。大地は民の真ん中でうなりを上げて裂け、深みへと懐が開き、咎ある者たちはさらわれ、こうしてこの世のあらゆる元素から追放される。息を吸うことで空気を、見ることで天を、触れることで海を、墓で地を汚すことのないようにである。
Epistolarum classis I 63.0.145
56. Cessavit poena, non cessavit malitia: ex hoc ipso immurmuratio exorta populi, quod per sacerdotes perisset populus.
PL 16, 1203C56. 刑罰は止んだが、悪意は止まなかった。民が祭司たちのゆえに滅びたということから、まさにそこから、民のつぶやきが起こった。
Epistolarum classis I 63.0.146
Qua indignatione Dominus perdidisset omnes, nisi Moysi et Aaron primo precibus inflexus, post etiam objectu sacerdotis sui Aaron maluisset ingratos majore veniae pudore donare iis, quorum abnuebant gratiam.
PL 16, 1203Cこの憤りによって、主はすべての者を滅ぼしたであろう。もしモーセとアロンの祈りにまず心を動かされ、のちには自らの祭司アロンが立ちはだかったことにより、恩知らずな者たちを、彼らがその好意を拒んでいた当の人々に免じて〔iis 以下の係りは定かでない。こう取った〕、いっそう大きな赦しの恥ずかしさをもって赦すことを選ばなかったならば、である。
Epistolarum classis I 63.0.147
57. Ipsa prophetissa Maria, quae cum fratribus pede transmeaverat freta maris, quia Aethiopissae mysterium adhuc nesciens, immurmuraverat adversus fratrem Moysen, leprae maculis inhorruit; ut vix tanto esset absoluta contagio; nisi Moyses rogasset (Num. XII, 10 et seq.) .
PL 16, 1203D57. 預言者の女マリア自身も、兄弟たちとともに海の水を歩いて渡った者であったが、まだエチオピア女の奥義を知らずに、兄弟モーセに対してつぶやいたために、らいの斑点で身が粟立った。モーセが願わなかったなら、これほどの伝染からほとんど解かれなかったであろう(民数記12:10以下)。
Epistolarum classis I 63.0.148
Quamvis ad typum Synagogae illa refertur admurmuratio, quae Aethiopissae istius, id est, Ecclesiae ex gentibus sacramentum ignorans; quoditiano immurmurat convicio, et invidet ei plebi, cujus fide etiam ipsa exuetur a perfidiae suae lepra, secundum quod legimus, quia caecitas ex parte in Israel contigit, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25) .
PL 16, 1204Aただし、あのつぶやきは会堂の予型に関係づけられる。会堂は、あのエチオピア女、すなわち諸国民から成る教会の秘義を知らず、日ごとの罵り〔底本は quoditiano。quotidiano と読む〕でつぶやき、その民の信仰によって自らも背信のらいから脱ぎ去られるはずであるのに、その民をねたむ。我々が読むとおり、「イスラエルの一部に盲目が生じたが、それは諸国民の満ちる時が入るまでであり、こうしてイスラエルは皆救われる」からである(ローマ11:25)。
Epistolarum classis I 63.0.149
58. Et ut advertamus quia in sacerdotibus divina magis quam humana operatur gratia, una ex multis, quas Moyses per Tribus acceperat et recondiderat virga Aaron floruit: atque ita divini judicii munus spectandum in sacerdote populus advertit, ac destitit parem sibi humano judicio vindicare gratiam, qui ante parem sibi praerogativam competere arbitrabatur.
PL 16, 1204A58. また、祭司たちにおいては人間のものよりも神の恩寵がいっそう働くことを我々が悟るために、モーセが部族ごとに受け取って納めていた多くの杖のうち、一本、アロンの杖が花を咲かせた。こうして民は、祭司において神の裁きの賜物を見るべきだと悟り、以前は自分たちにも同じ特権が当てはまると考えていたのに、人間の判断によって自分たちにも同等の恩寵を主張することをやめた。
Epistolarum classis I 63.0.150
Virga autem illa quid aliud ostendit, nisi quod numquam sacerdotalis marcescat gratia, et in summa humilitate habeat in suo munere commissae sibi florem potestatis, vel quia id quoque ad mysterium refertur?
PL 16, 1204Bでは、あの杖は、祭司の恩寵が決して萎れず、最も深い謙遜のうちに、自分に託された権能の花を自らの務めにおいて保つこと以外の何を示すのか。それともこれもまた奥義に関わるのか。
Epistolarum classis I 63.0.151
Nec otiose prope exitum vitae Aaron sacerdotis hoc factum putamus. Declarari videtur populus senior, sacerdotalis longaevae infidelitatis vetustate cariosus, quod ultimis temporibus imitatione Ecclesiae reformatus in studia fidei et devotionis, emortuum jam tot saeculis rediviva gratia florem remittat.
PL 16, 1204Bアロン祭司の生涯の終わり近くにこのことが起こったのも、意味のないことではないと我々は考える。年老いた民、祭司の民〔sacerdotalis の係りは定かでない。「祭司の民」と取った〕、長い不信仰の古さで蝕まれた民が、終わりの時代に、教会に倣って信仰と信心への熱意へと改められ、すでに幾世紀も死んでいた花を、よみがえった恩寵によって再び咲かせることが示されているように見える。
Epistolarum classis I 63.0.152
59. Quid autem illud significat, quod post defunctum Aaron non universo populo, sed soli Moysi qui est in sacerdotibus Domini, imperavit Deus ut exuviis Aaron sacerdotis filium ejus indueret Eleazarum (Num. XX, 26) ; nisi ut cognosceremus quod sacerdos sacerdotem consecrare debeat, et ipse eum induere vestimentis, hoc est, virtutibus sacerdotalibus: ac tunc si nihil ei deesse indumentorum adverterit sacerdotalium, et apte quadrare omnia, sacris eum adhibeat altaribus?
PL 16, 1204B59. 次のことは何を意味するか。アロンが死んだのち、神は、民全体にではなく、主の祭司たちの中にいるモーセだけに、祭司アロンの衣を子エレアザルに着せるよう命じた(民数記20:26)。それは、司教が司教〔sacerdos。モーセとエレアザルの例を教会の司教の聖別に当てている〕を聖別すべきであり、自ら彼に衣を、すなわち司教の徳を着せるべきだと我々が知るため以外の何であろうか。そして、そのとき、司教の衣に何一つ欠けるところがなく、すべてがふさわしく合うと見て取ったなら、聖なる祭壇に就けるのである。
Epistolarum classis I 63.0.153
Supplicaturus enim pro populo, eligi a Domino, et probari debet a sacerdotibus; ne quid sit, quod in ipso graviter offendat, cujus officium est pro aliorum offensa intervenire.
PL 16, 1204C彼は民のために嘆願する者となるのだから、主によって選ばれ、司教たちによって是認されねばならない。ほかの者たちの躓きのために仲介することを務めとする彼のうちに、重大に躓かせるものが何一つあってはならないからである。
Epistolarum classis I 63.0.154
Neque enim mediocris virtus sacerdotalis est, cui cavendum non solum ne gravioribus flagitiis sit affinis, sed ne minimis quidem; ut sit promptus ad misericordiam, promissum non remordeat, lapsum revocet, compatiatur dolori, mansuetudinem teneat, pietatem diligat, iram repellat vel decoquat: sit quidam lituus plebis excitandae ad devotionem, mirificandae ad tranquillitatem.
PL 16, 1204C司教の徳は並ひと通りのものではない。重い恥ずべき行いに近いことを避けねばならないだけでなく、最も小さなものすら避けねばならない。慈しみに向かって素早く、約束を後悔せず、堕落した者を呼び戻し、悲しみに共に苦しみ、柔和を保ち、敬虔を愛し、怒りを退け、あるいは煮つめて和らげ、民を信心へと奮い立たせ、静けさへと喜ばせる、いわば号笛でなければならない。
Epistolarum classis I 63.0.155
60. Vetus dictum est: Assuesce unus esse; ut vita tua quamdam picturam exprimat, eamdem servans semper imaginem, quam acceperit.
PL 16, 1204D60. 古い言葉がある。「ひとりの同じ者であることに慣れよ」。あなたの生き方が、一枚の絵のようなものを表し、受けた同じ像をつねに保つためである。
Epistolarum classis I 63.0.156
Quomodo potest unus esse, qui nunc iracundia inflammatur, nunc indignatione gravi exaestuat, nunc vultu excandescit, nunc pallore immutatur, per momenta varius et discolor?
PL 16, 1204Dある時は怒りで燃え、ある時は重い憤りで煮えたぎり、ある時は顔が燃え上がり、ある時は青ざめて変わり、刻々と変化し色を変える者が、どうしてひとりの同じ者でありえようか。
Epistolarum classis I 63.0.157
Sed esto, sit naturae irasci, aut plerumque causae; hominis est tamen temperare iracundiam, non leonino raptari furore, ut non norit mansuescere, clamores non serere, nec acerbare familiare jurgium; scriptum est enim: Vir iracundus effodit peccatum (Prov. XV, 18) .
PL 16, 1205Aだが、怒るのが本性である、あるいはたいていは理由のあることだとしよう。それでも、怒りを抑え、穏やかになることを知らないほどに獅子のような猛り狂いに引きさらわれず、叫び声をまき散らさず、身内の言い争いを激しくしないのが、人間のなすことである。書かれているからである。「怒りっぽい人は罪を掘り起こす」(箴言15:18)。
Epistolarum classis I 63.0.158
Non est unus duplici corde, non est unus qui se cohibere nescit in iracundia, de quo pulchre David ait: Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5) . Non iram imperat, sed indulget naturae: quam homo praevenire non potest, mitigare potest.
PL 16, 1205A二心を持つ者は、ひとりの同じ者ではない。怒りの中で自分を抑えることを知らない者も、ひとりの同じ者ではない。この者についてダビデは見事に言う。「怒れ、しかし罪を犯すな」(詩篇4:5)。彼は怒りを命じているのではなく、本性に許しを与えているのである。人はそれを先に防ぐことはできないが、和らげることはできる。
Epistolarum classis I 63.0.159
Ergo etsi irascimur, affectus noster motum recipiat secundum naturam, non peccatum praeter naturam. Quis enim ferat, si ipse se gubernare nequeat, qui alios gubernandos receperit?
PL 16, 1205Aそれゆえ、たとえ我々が怒るにしても、我々の感情は本性にかなった動きを受けるべきであって、本性に反する罪を受けてはならない。他の者たちを治めることを引き受けた者が、自分自身を治めることができないとしたら、誰が耐えられよう。
Epistolarum classis I 63.0.160
61. Ideoque Apostolus formam dedit, quia et episcopum esse oportet irreprehensibilem (I Tim. III, 2) ; et alibi ait: Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem, non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum (Tit. I, 7 et seq.) .
PL 16, 1205B61. それゆえ使徒は、司教は非の打ちどころがなくあるべきだという型を示した(一テモテ3:2)。また別の箇所でこう言う。「司教は、神の管理者として、責められるところがなく、高慢でなく、怒りっぽくなく、酒に溺れず、殴らず、恥ずべき利得を貪らない者でなければならない」(テトス1:7以下)。
Epistolarum classis I 63.0.161
Nam quomodo conveniunt sibi dispensantis misericordia, et cupientis avaritia? 62. Haec posui, quae cavenda acceperim: virtutum autem magister Apostolus est, qui cum patientia redarguendos doceat contradicentes, qui unius uxoris virum (Ibid.) praecipiat esse, non quo exsortem excludat conjugii (nam hoc supra legem praecepti est), sed ut conjugali castimonia servet ablutionis suae gratiam: neque iterum ut filios in sacerdotio creare Apostolica invitetur auctoritate; habentem enim dixit filios, non facientem neque conjugium iterare.
PL 16, 1205Bというのも、分配する者の慈しみと、貪る者の貪欲とが、どうして両立しようか。62. 私がこれらを置いたのは、避けるべきものとして受け取ったからである。徳の師は使徒であり、彼は、逆らう者たちを忍耐をもって論駁すべきだと教え、「一人の妻の夫」(テトス)であれと命じる。それは、結婚にあずからない者を除くためではなく(それは命令の法を超えているからである)、結婚の貞潔によって、洗いの恩寵を守るためである。また、使徒の権威が、司教職において子らをもうけるよう促しているのでもない。「子らを持つ者」と言ったのであって、子らをつくる者とも、結婚を繰り返す者とも言っていないからである。
Epistolarum classis I 63.0.162
63. Quod ideo non praetermisi, quia plerique ita argumentantur unius uxoris virum dici post baptismum habitae; eo quod baptismo vitium sit ablutum, quo afferebatur impedimentum.
PL 16, 1205C63. 私がこれを見過ごさなかったのは、多くの者が、「一人の妻の夫」とは、洗礼ののちに持った妻について言われているのだと論じるからである。妨げとなっていた欠陥は洗礼で洗い去られたというのである。
Epistolarum classis I 63.0.163
Et vitia quidem atque peccata diluuntur omnia; ut si quis contaminaverit suum corpus cum plurimis, quas nulla conjugii lege sociaverit, remittantur ei omnia: sed conjugia non resolvuntur, si quis iteraverit; culpa enim lavacro, non lex solvitur: nulla enim culpa conjugii; sed lex est.
PL 16, 1206A確かに、悪徳も罪もすべて洗い去られる。たとえば、ある者が、結婚の法で結ばれてはいない多くの女たちと自分の体を汚したなら、そのすべてが赦される。しかし結婚は、それを繰り返したとき、解消されはしない。洗いで解かれるのは咎であって、法ではないからである。結婚には咎は少しもない。あるのは法である。
Epistolarum classis I 63.0.164
Quod legis et igitur non remittitur, quasi culpa: sed tenetur, quasi lex. Ideo et Apostolus legem posuit, dicens: Si quis sine crimine est, unius uxoris vir (Dist. 26, cap. Qui sine) .
PL 16, 1206Aそれゆえ法に関わるそれは、咎のようには赦されず、法のように保持される〔底本は Quod legis et igitur。et は est の誤植らしく、Quod legis est, igitur non remittitur …「法に属するものは、それゆえ…赦されない」と読んだ〕。だから使徒も法を定めて言った。「責められるところがなく、一人の妻の夫である者」(第26区分、章「Qui sine」)〔この丸括弧の引照は聖書ではなく、グラティアヌス『教令集』の箇所を指す。ミーニュが本文に刷ったまま写す〕。
Epistolarum classis I 63.0.165
Ergo qui sine crimine est, unius uxoris vir, tenetur ad legem sacerdotii suscipiendi: qui autem iteraverit conjugium, culpam quidem non habet coinquinati, sed praerogativa exuitur sacerdotis. 64. Diximus quid legis sit, dicamus etiam quid rationis.
PL 16, 1206Aそれゆえ、責められるところがなく一人の妻の夫である者は、司教職を受ける法に拘束される。だが、結婚を繰り返した者は、汚れを受けた咎こそ持たないが、司教の特権を失う。64. 法に属することは述べた。道理に属することも述べよう。
Epistolarum classis I 63.0.166
Sed prius cognoscamus non solum hoc Apostolum de episcopo et presbytero statuisse, sed etiam Patres in concilio Nicaeni tractatus addidisse, neque clericum quemquam debere esse, qui secunda conjugia sortitus sit.
PL 16, 1206Bだがまず、使徒がこのことを司教と司祭について定めただけでなく、父たちもニカイアの会議の議論〔底本は in concilio Nicaeni tractatus で、語形が整わない。ミーニュの脚注によれば、ローマ版と少数の写本は in concilii Nicaeni tractatu(「ニカイア会議の議論において」)と読む。これに従った〕において、再婚に与った者は聖職者にはなりえないと付け加えたことを知っておこう。
Epistolarum classis I 63.0.167
Quomodo enim potest consolari viduam, honorare, cohortari ad custodiendam viduitatem, servandam marito fidem, quam ipse priori conjugio non reservaverit? Aut quid interesset inter populum et sacerdotem, si iisdem astringerentur legibus?
PL 16, 1206B自分が最初の結婚に忠実を保たなかった者が、どうしてやもめを慰め、敬い、やもめの身を守るよう、夫に対する貞節を保つよう励ませようか。あるいは、同じ法に縛られるのなら、民と司教に何の違いがあろうか。
Epistolarum classis I 63.0.168
Debet praeponderare vita sacerdotis, sicut praeponderat gratia; nam qui alios praeceptis suis ligat, debet ipse legitima praecepta in se custodire. 65. Quam resistebam ne ordinarer! Postremo cum cogerer, saltem ordinatio protelaretur!
PL 16, 1206B司教の生き方が重みを持たねばならない。恩寵が重みを持つのと同じようにである。他の人々を自分の教えで縛る者は、自ら正当な命令を自分に守らねばならないからである。65. 私は叙階されまいとどれほど抵抗したことか。ついに強いられても、せめて叙階が引き延ばされるようにと。
Epistolarum classis I 63.0.169
Sed non valuit praescriptio, praevaluit impressio. Tamen ordinationem meam occidentales episcopi judicio, orientales etiam exemplo probarunt. Et tamen neophytus (Dist. 61, cap. Neophytus) prohibetur ordinari, ne extollatur superbia.
PL 16, 1206Cしかし私の異議は力を持たず、圧力が勝った。それでも私の叙階を、西方の司教たちは判断によって、東方の司教たちは前例によっても是認した。それでも、新参者(第61区分、章「Neophytus」)は、高ぶって傲慢にならぬよう、叙階を禁じられる。
Epistolarum classis I 63.0.170
Si dilatio ordinationi defuit, vis cogentis est; si non deest humilitas competens sacerdotio, ubi causa non haeret, vitium non imputatur.
PL 16, 1207A延期が叙階に欠けていたとしても、それは強いた者の暴力によるのである。司教職にふさわしい謙遜が欠けていないなら、原因が付着していないところには、欠陥は帰せられない。
Epistolarum classis I 63.0.171
66. Quod si in aliis Ecclesiis tanta suppetit ordinandi sacerdotis consideratio, quanta cura expetitur in Vercellensi Ecclesia, ubi duo pariter exigi videntur ab episcopo, monasterii continentia, et disciplina Ecclesiae?
PL 16, 1207A66. もし他の諸教会で、司教を叙階するのにこれほどの考慮がなされるのなら、ヴェルチェッリの教会では、どれほどの配慮が求められることか。そこでは、司教に二つのものが等しく要求されているように見える。修道院の自制と、教会の規律である。
Epistolarum classis I 63.0.172
Haec enim primus in occidentis partibus diversa inter se Eusebius sanctae memoriae conjunxit; ut et in civitate positus instituta nonachorum teneret, et Ecclesiam regeret jejunii sobrietate.
PL 16, 1207Aというのも、西方の地で最初に、これらの相異なるものを結び合わせたのは、聖なる記憶のエウセビウスだからである。都市に置かれながら修道者たち〔底本は nonachorum。monachorum と読む〕の規則を守り、断食の節度をもって教会を治めるためであった。
Epistolarum classis I 63.0.173
Multum enim adjumenti accedit ad sacerdotis gratiam, si ad studium abstinentiae, et ad normam integritatis juventutem astringat, et versantes intra urbem abdicet usu urbis et conversatione.
PL 16, 1207A司教の恩寵にとって大きな助けとなるのは、若者を禁欲への熱意と無傷さの規範へと縛り、都市の内に暮らす者を都市の習慣と交わりから引き離すことである。
Epistolarum classis I 63.0.174
67. Hinc illi processerunt viri, Elias, Elisaeus, Joannes, Elisabeth, qui pelliceis tunicis et caprinis exuviis induti, inopes atque egentes, angustiis et doloribus afflicti, in solitudinibus errabant, inter alta et condensa montium, invia rupium, speluncarum horrida, fovearum vadosa, quorum conversatione dignus orbis terrarum non erat.
PL 16, 1207B67. ここからあの人々が出た。エリヤ、エリシャ、ヨハネ、エリサベト。彼らは皮の衣と山羊の皮をまとい、乏しく貧しく、窮乏と苦痛に打ちひしがれて、荒れ野をさまよい、山々の高く茂った所、通れぬ岩場、洞穴の恐ろしい所、穴の浅みを行き来した。世界は彼らの住まいにふさわしくなかった。
Epistolarum classis I 63.0.175
Hinc illi Daniel, Ananias, Azarias, Misael, qui in aula regia pascebantur, jejunio alebantur tamquam in desertis, cibo aspero, potuque obvio.
PL 16, 1207Bここから、あのダニエル、ハナニア、アザルヤ、ミシャエルが出た。彼らは王宮で養われながら、荒れ野にいるかのように、断食によって育てられ、粗い食物と手近な飲み物で暮らした。
Epistolarum classis I 63.0.176
Meritoque regii servuli regnis praevaluerunt, et captivitatem decusso jugo contempserunt, potestates subegerunt, elementa vicerunt, naturam ignis exstinxerunt, hebetarunt flammas, obtuderunt aciem gladii, strinxerunt leonum ora; et ubi infirmiores fieri aestimabantur, ibi fortiores reperiebantur: non refugiebant ludibria humana, quia coelestia sperabant praemia: non horrebant tenebras carceris, quibus aeterni luminis gratia refulgebat.
PL 16, 1207Bこうして王の小さな僕たちは、当然ながら王国にまさり、くびきを振り払って捕囚を軽んじ、諸権力を従え、元素に打ち勝ち、火の本性を消し、炎を鈍らせ、剣の刃を鈍くし、獅子の口を締めた。弱くなると思われたところで、いっそう強い者と見いだされた。人間の嘲りを避けなかった。天の報いを望んでいたからである。牢の暗闇を恐れなかった。そこには永遠の光の恩寵が輝いていたからである。
Epistolarum classis I 63.0.177
68. Hos secutus Eusebius sanctus exivit de terra sua, et de cognatione sua, et domestico otio peregrinationem praetulit.
PL 16, 1207C68. 彼らに従って、聖なるエウセビウスは、自分の土地から、親族から出て行き、家庭の安らぎよりも異郷の身を選んだ。
Epistolarum classis I 63.0.178
Pro fide quoque exsilii dura praeoptavit atque elegit, conjuncto sibi sanctae memoriae Dionysio, qui posthabuit imperatoris amicitiam exsilio voluntario.
PL 16, 1207Cまた信仰のために、追放の苦難をあえて望み、選んだ。聖なる記憶のディオニュシウスが彼に結ばれていた。ディオニュシウスは、皇帝の友情を、自発的な追放よりも後に置いた。
Epistolarum classis I 63.0.179
Itaque memorabiles viri circumdati armis, vallati exercitu, cum raperentur de Ecclesia majore, triumphabant de imperio: quia contumelia terrestri mercabantur mentis fortitudinem, regni potentiam, quibus militaris manus armorum strepitus extorquere non potuit fidem, subegerunt bestialis animi feritatem, quae nocere sanctis nequivit.
PL 16, 1208Aこうして、記憶にとどめるべきこの人々は、武器に囲まれ、軍勢に取り巻かれて、大きな聖堂から連れ去られたとき、帝国に対して勝ち誇った。地上の恥辱によって、精神の勇気と王国の力を買い取ったからである。武装した軍勢の武器の喧騒も、彼らから信仰を奪い取ることはできなかった。彼らは獣のような心の猛々しさを従えた。それは聖なる者たちを害することができなかった。
Epistolarum classis I 63.0.180
Ira enim regis, ira leonis, ut in Proverbiis habes (Prov. XIX, 12) . 69. Confessus est victum se esse, qui rogabat ut mutarent sententiam: sed illi validiorem calamum suum ferreis gladiis arbitrabantur.
PL 16, 1208A「王の怒りは獅子の怒り」と、あなたは箴言に見る(箴言19:12)。69. 変えるよう願っていた者は、自分が負けたと認めた。だが彼らは、自分たちの葦ペンのほうが鉄の剣より強いと考えた。
Epistolarum classis I 63.0.181
Denique vulnerata est perfidia, ut occideret, non est vulnerata sanctorum fides: non desiderarunt patrium sepulcrum, quibus reservabatur coeleste domicilium. Erraverunt toto orbe, ut nihil habentes, et possidentes omnia (II Cor. VI, 10) .
PL 16, 1208A実に、背信は殺すために傷を負ったが、聖なる者たちの信仰は傷を負わなかった。天の住まいを備えられていた彼らは、父祖の墓を慕わなかった。彼らは全世界をさまよった。「何も持たない者のようで、すべてを所有する者」として(二コリント6:10)。
Epistolarum classis I 63.0.182
Quocumque missi essent, locus deliciarum putabatur; neque enim illis quidquam deerat, quibus fides locuples abundabat. Denique locupletabant alios, ipsi inopes ad sumptum opimi ad gratiam.
PL 16, 1208Bどこへ送られても、そこは歓楽の地と思われた。信仰が豊かにあふれていた彼らには、何一つ欠けていなかったからである。実に、彼らは他の人々を富ませ、自らは支出には乏しいが、恩寵には満ち満ちていた。
Epistolarum classis I 63.0.183
Tentabantur, sed non mortificabantur, in jejuniis, in laboribus, in custodiis, in vigiliis. Evaserunt de infirmitate fortes (Hebr. XI, 34) .
PL 16, 1208B彼らは試みられたが、殺されはしなかった。断食において、労苦において、獄において、不眠において。「弱さから出て強くなった」(ヘブライ11:34)。
Epistolarum classis I 63.0.184
Non exspectabant deliciarum illecebras, quos saginabat fames: non adurebat eos torrida aestas, quibus refrigerabat aeternae spes gratiae: non frangebant glacialis plagae frigida, quibus ferventi spiritu vernabat devotio: non verebantur vincula hominum, quos Jesus solverat: non desiderabant redimi a morte, qui praesumebant a Christo resuscitari.
PL 16, 1208B飢えが肥やしていた彼らは、歓楽の誘惑を待ち受けなかった。永遠の恩寵の希望が涼しくしていた彼らを、灼熱の夏は焼かなかった。燃える霊によって信心が春を迎えていた彼らを、氷の地方の寒さは打ち砕かなかった。イエスが解いた彼らは、人間の鎖を恐れなかった。キリストによってよみがえらされることを確信していた彼らは、死から贖い出されることを望まなかった。
Epistolarum classis I 63.0.185
70. Denique sanctus Dionysius exegit votis, ut in exsilio vitam poneret; ne regressus confusa institutis seu usu infidelium studia plebis aut cleri inveniret: meruitque hanc gratiam; ut pacem Domini tranquillo affectu secum referret.
PL 16, 1208C70. 実に、聖なるディオニュシウスは、追放の地で命を置くことを願いによって求めた。帰還して、不信仰な者たちの習慣や慣行によって混乱した民や聖職者の熱意を見いだすことのないようにである。そして彼はその恩寵を得て、主の平和を、穏やかな心のまま携えて去った。
Epistolarum classis I 63.0.186
Itaque ut Eusebius sanctus prior levavit vexillum confessionis; ita beatus Dionysius in exsilii locis priori martyribus titulo vitam exhalavit.
PL 16, 1208Cこうして、聖なるエウセビウスが最初に告白の旗を掲げたように、祝福されたディオニュシウスは、追放の地で、先の殉教者たちの称号〔priori martyribus titulo の係りは定かでない〕のもとに命を吐き出した。
Epistolarum classis I 63.0.187
71. Haec igitur patientia in sancto Eusebio monasterii coaluit usu, et durioris observationis consuetudine hausit laborum tolerantiam. Namque haec duo in attentiore christianorum devotione praestantiora esse quis ambigat, clericorum officia, et monachorum instituta?
PL 16, 1208C71. それゆえこの忍耐は、聖なるエウセビウスにおいて、修道院の習いで固まり、より厳しい戒めの習慣から労苦に耐える力を汲み取った。キリスト者のより注意深い信心において、この二つ、すなわち聖職者の務めと修道者の制度が、いっそうすぐれたものであることを、誰が疑うだろうか。
Epistolarum classis I 63.0.188
Ista ad commoditatem et moralitatem disciplina, illa ad abstinentiam assuefacta atque patientiam: haec velut in quodam theatro, illa in secreto: spectatur ista, illa absconditur. Ideo bonus athleta ait: Spectaculum facti sumus huic mundo et angelis (I Cor. IV, 9) .
PL 16, 1209A前者は便宜と道徳性へと、後者は禁欲と忍耐へと慣らされた規律である。前者はいわば劇場のように、後者は人目につかないところにある。前者は見られ、後者は隠れている。だから善い競技者は言う。「我々はこの世と天使たちにとって見世物となった」(一コリント4:9)。
Epistolarum classis I 63.0.189
Dignus sane qui spectaretur ab angelis, cum luctaretur, ut ad Christi bravium perveniret; cum certaret, ut in terris vitam angelorum institueret, in coelo nequitiam angelorum refelleret: colluctabatur enim nequitiis spiritalibus.
PL 16, 1209A天使たちに見られるにふさわしい者であった。彼はキリストの賞に至るために格闘し、地上で天使たちの生き方を打ち立て、天で天使たちの邪悪さを論駁するために競ったからである。霊的な邪悪と格闘していたのである。
Epistolarum classis I 63.0.190
Merito mundus eum spectabat, ut mundus imitaretur. 72. Haec ergo vita in stadio, illa in spelunca: haec adversus confusionem saeculi, illa adversus carnis appetentiam: haec subjiciens, illa refugiens corporis voluptates: haec gratior, illa tutior: haec se ipsam regens, illa semet ipsam coercens: utraque tamen se abnegans, ut fiat Christi; quia perfectis dictum est: Qui vult post me venire, abneget se ipsum sibi, et tollat crucem suam, et sequatur me (Matth. XVI, 25) .
PL 16, 1209A当然ながら世界は彼を見つめた。世界が模倣するためである。72. それゆえ、この生き方は競技場にあり、あの生き方は洞穴にある。前者はこの世の混乱に立ち向かい、後者は肉の欲求に立ち向かう。前者は体の快楽を従わせ、後者は避ける。前者はより喜ばしく、後者はより安全である。前者は自らを治め、後者は自らを抑える。だがどちらも自分を否み、キリストのものとなる。キリストが完全な者たちにこう言ったからである。「私に従って来ようとする者は、自分自身を自分に対して否み、自分の十字架を取って、私に従え」(マタイ16:25)。
Epistolarum classis I 63.0.191
Sequitur ergo Christum, qui potest dicere: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus (Gal. II, 20) .
PL 16, 1209Bそれゆえキリストに従うのは、こう言うことのできる者である。「もはや生きているのは私ではない。私の内にキリストが生きている」(ガラテヤ2:20)。
Epistolarum classis I 63.0.192
73. Negabat se Paulus, cum sciens quia vincula et tribulationes eum manerent in Hierusalem, voluntarius se offerret periculis, dicens: Nec facio animam meam chariorem mihi, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi, quod accepi a Domino Jesu (Act. XX, 24 et seq.) .
PL 16, 1209B73. パウロは、獄と患難がエルサレムで自分を待っていると知りながら、進んで危険に身をさらしたとき、自分を否んでいた。こう言っている。「私は自分の魂を自分にとってより大切なものとはしない。ただ、私の走路と、主イエスから受けた言葉の務めを全うできさえすればよい」(使徒言行録20:24以下)。
Epistolarum classis I 63.0.193
Denique circumstantibus plurimis, plorantibus et obsecrantibus, non reflexit animum: ita fides prompta dura sui censor est!
PL 16, 1209C実に、大勢の者が周りに立って泣き、懇願したが、彼は心を翻さなかった。進んで行う信仰は、このように自らに厳しい審査者なのである。
Epistolarum classis I 63.0.194
74. Haec ergo dimicat, illa se removet: haec illecebras vincit, illa refugit: huic mundus triumphatur, illi exsulat: huic mundus crucifigitur (Gal. VI, 14) , vel ipsa mundo, illi ignoratur: huic plura tentamenta, et ideo major victoria; illi infrequentior lapsus, facilior custodia.
PL 16, 1209C74. こうして、前者は戦い、後者は身を引く。前者は誘惑に勝ち、後者は逃れる。前者にとって世界は勝ち取られ、後者にとっては追放されている。前者にとって世界は十字架につけられ(ガラテヤ6:14)、あるいは前者自身が世界に対して十字架につけられ、後者にとって世界は知られていない。前者には試みが多く、それゆえ勝利はより大きい。後者には転落がまれで、守りがたやすい。
Epistolarum classis I 63.0.195
75. Denique ipse Elias, ut confirmaretur verbum oris ejus, missus est a Domino, ut se ad torrentem absconderet Chorath (III Reg. XVII, 3) .
PL 16, 1209C75. 実に、エリヤ自身は、その口の言葉が確かめられるために、主によって、コラトの流れに身を隠すよう遣わされた(列王記三17:3)。
Epistolarum classis I 63.0.196
Minabatur Achab, minabatur Jezabel, timuit Elias et exsurrexit, et iterum in virtute escae intelligibilis quadraginta diebus ambulavit, et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Choreb, et introivit in speluncam, et requievit ibi; et sic postea missus est, ut ungeret reges (III Reg. XIX, 8, 9) .
PL 16, 1209Cアハブが脅し、イゼベルが脅したので、エリヤは恐れ、立ち上がり、再び知性で味わう食物の力で四十日四十夜歩み、神の山ホレブまで行き、洞穴に入り、そこで休んだ。こうしてのちに、王たちに油を注ぐために遣わされたのである(列王記三19:8, 9)。
Epistolarum classis I 63.0.197
Duratus igitur ad patientiam est solitudinum incolatu, et tamquam pastus ad virtutis adipalem agresti alimento processit fortior.
PL 16, 1210Aこうして彼は、荒れ野の暮らしによって忍耐へと鍛えられ、いわば徳の豊かな滋養〔底本は adipalem。語形が整わず、「脂の多い滋養」の意と解した〕に養われたかのように、野の糧によって、いっそう強くなって進み出た。
Epistolarum classis I 63.0.198
76. Joannes quoque in deserto adolevit, et Dominum baptizavit (Luc. III, 2, 19) ; et constantiam illic prius exercuit, ut postea regem increparet.
PL 16, 1210A76. ヨハネもまた荒れ野で成長し、主に洗礼を授けた(ルカ3:2, 19)。彼はまずそこで不屈を鍛え、のちに王を叱責したのである。
Epistolarum classis I 63.0.199
77. Et quia de sancti Eliae habitatione deserti nomina locorum non otiosa quasi feriati praeterivimus, quid significent repetendum videtur. Missus est Elias ad torrentem Chorath, ibi eum corvi alebant, mane panem afferebant, ad vesperam carnes.
PL 16, 1210A77. 聖なるエリヤの荒れ野の住まいについて、意味のないものではない場所の名を、休日の者のように素通りしてしまったので、それらが何を意味するか、あらためて述べる必要があると思われる。エリヤはコラトの流れに遣わされた。そこでカラスたちが彼を養った。朝にはパンを、夕には肉を運んだ。
Epistolarum classis I 63.0.200
Non immerito mane panis afferebatur; quia confirmat cor hominis (Psal. CIII, 15) . Quo enim cibo nisi mystico aleretur propheta? Ad vesperam caro ministrabatur.
PL 16, 1210A朝にパンが運ばれたのは理由のないことではない。「それは人の心を強める」からである(詩篇103:15)。奥義にかかわる食物でなければ、預言者は何によって養われたであろうか。夕には肉が供された。
Epistolarum classis I 63.0.201
Intellige quae legis, quia Chorath intellectus est; Choreb omne cor, vel quasi cor dicitur, Bersabee quoque puteus septimi, aut juramenti Latina interpretatio est.
PL 16, 1210Aあなたの読むものを悟れ。コラトは「理解」であり、ホレブは「すべての心」、あるいは「心のようなもの」と言われ、ベエルシェバのラテン語の解釈は「七番目の者の井戸」、または「誓いの井戸」である。
Epistolarum classis I 63.0.202
78. Primum Elias in Bersabee concessit ad sanctae legis mysteria, divinique juris sacramenta: postea ad torrentem mittitur, ad illum fluminis impetum, qui laetificat civitatem Dei (Psal. XLV, 5) .
PL 16, 1210B78. エリヤはまず、ベエルシェバにおいて、聖なる律法の奥義、神の法の秘義へと退いた。のちに、流れへと、すなわち神の都を喜ばせるあの川の勢いへと遣わされる(詩篇45:5)。
Epistolarum classis I 63.0.203
Utrumque advertis unius auctoris Testamentum: vetus Scriptura quasi puteus profunda atque obscurior, unde cum labore haurias: non plena; quia adhuc qui impleret eam, non venerat. Denique postea ait: Non veni Legem solvere, sed implere (Matth. V, 17) .
PL 16, 1210Bあなたは、旧約と新約のどちらもが一人の著者のものであることを見て取る。古い聖書はいわば井戸のように深く、よりおぼろであり、そこから骨折って汲み上げねばならない。満ちていない。それを満たす者が、まだ来ていなかったからである。実に、のちに彼は言う。「私は律法を廃するために来たのではなく、成就するために来た」(マタイ5:17)。
Epistolarum classis I 63.0.204
Ideo ad fluvium transire sanctus a Domino jubetur (III Reg. XVII, 3) ; quoniam qui de novo Testamento biberit, non solum flumen est, sed etiam flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38) , flumina intellectus, flumina cogitationis, flumina spiritalia: quae tamen perfidiae aruerunt tempore, ne sacrilegi biberent, potarent perfidi.
PL 16, 1210Bだから聖なる者は、川へ渡るよう主に命じられる(列王記三17:3)。新約から飲む者には、川であるだけでなく、さらに「その腹から生ける水の川が流れ出る」(ヨハネ7:38)からである。理解の川、思索の川、霊的な川である。それらは、背信の時代には涸れていた。瀆聖の者が飲み、背信の者が飲むことのないためである。
Epistolarum classis I 63.0.205
79. Ibi prophetam Domini agnoscebant corvi, quem non agnoscebant Judaei. Pascebant corvi, quem genus regale illud et nobile persequebatur.
PL 16, 1210C79. そこで、ユダヤ人が認めなかった主の預言者を、カラスは認めた。あの王家の高貴な種族が迫害した者を、カラスが養った。
Epistolarum classis I 63.0.206
Quae est Jezabel, quae persequebatur (III Reg. XVII, 6) , nisi Synagoga, vane fluens, vane abundans Scripturis, quas neque custodit, neque intelligit?
PL 16, 1210C迫害したイゼベルとは、むなしく流れ、むなしく聖書にあふれ、それを守らず理解もしない会堂でなくて何であろうか(列王記三17:6)。
Epistolarum classis I 63.0.207
Qui corvi pascebant, nisi quorum pulli eum invocant, quorum jumentis dat escam, ut legimus, pullis corvorum invocantibus eum (Psal. CXLVI, 9) ? Sciebant illi corvi, quem pascerent: qui juxta intellectum erant, et ad illum cognitionis sacrae fluvium escam vehebant.
PL 16, 1210C養ったカラスとは誰か。その雛が彼を呼ぶ者たち、その家畜に彼が餌を与える者たちでなくて何であろう。我々が読むとおり、「カラスの雛が彼を呼ぶとき」(詩篇146:9)である。あのカラスたちは、誰を養うかを知っていた。理解のかたわらにいた者たち〔コラトは「理解」と解かれる(第77節)。コラトの流れのそばにいたことに掛けている〕であり、聖なる知識のあの川へと餌を運んだのである。
Epistolarum classis I 63.0.208
80. Pascit prophetam, qui intelligit, qui custodit quae scripta sunt. Dat ei succum fides nostra, dat ei alimentum noster profectus: mentes ille nostras sensusque pascitur, in nostro sermo ejus intellectu epulatur.
PL 16, 1210C80. 理解する者、書かれたことを守る者が預言者を養う。我々の信仰が彼に滋養を与え、我々の進歩が彼に糧を与える。彼は我々の精神と感覚を糧とし、彼の言葉は我々の理解のうちで饗宴を催す。
Epistolarum classis I 63.0.209
Damus ei mane panem, qui in lumine Evangelii positi, conferimus ei nostri firmamenta cordis. His alitur, his viget, his jejunantium replet ora, quibus Judaeorum perfidia nullum fidei cibum subministrabat.
PL 16, 1211A我々は朝に彼にパンを与える。福音の光に置かれた我々は、我々の心の強めを彼にもたらす。これによって彼は養われ、これによって力づき、これによって断食する者たちの口を満たす。ユダヤ人の背信は、彼らにいかなる信仰の食物も供さなかった。
Epistolarum classis I 63.0.210
Jejunus est illic omnis sermo propheticus, cujus adipem interiorem non vident, exesus et tenuis, qui impinguare eorum fauces non potest.
PL 16, 1211Aあそこでは預言の言葉はすべて空腹である。その内なる脂身を彼らは見ず、むしばまれ、痩せて、彼らの喉を肥やすことができない。
Epistolarum classis I 63.0.211
81. Fortasse ideo deferebant ad vesperam carnes, quasi fortiores cibos, quos infirmi ingenio Corinthii non poterant sumere; et ideo lacte potabantur Apostolico (I Cor. III, 2) . Esca ergo fortior ad vesperam mundi hujus deferebatur, mane panis.
PL 16, 1211A81. おそらくそれゆえ、夕べには肉を運んだのであろう。それはより強い食物であり、才の弱いコリントの人々には取ることができなかった。それゆえ彼らは使徒の乳で飲ませられた(一コリント3:2)。こうしてより強い食物はこの世の夕べに運ばれ、朝にはパンが運ばれた。
Epistolarum classis I 63.0.212
Et ideo quia Dominus hanc ministrari mandavit alimoniam, bene illud propheticum dici ei hoc loco convenit: Exitu matutino et vespere delectabis; et infra: Parasti cibum illorum; quia ita est praeparatio ejus (Psal. LXIV, 9, 10) .
PL 16, 1211Aそして主がこの糧を供するよう命じたのだから、主についてのあの預言の言葉をここで言うのがふさわしい。「汝は朝の出口と夕べを喜ばせる」。さらに下に。「汝は彼らの食物を備えた。その備えがそのようだからである」(詩篇64:9, 10)。
Epistolarum classis I 63.0.213
82. Sed satis de magistro dictum puto, nunc discipulorum vitam persequamur, qui in illam se laudem induerunt, hymnis dies ac noctes personant.
PL 16, 1211B82. しかし師については十分に語ったと思う。今度は弟子たちの生き方をたどろう。その栄誉を身にまとった彼らは、昼も夜も賛歌を響かせている。
Epistolarum classis I 63.0.214
Haec nempe angelorum militia est semper esse in Dei laudibus, orationibus conciliare crebris, atque exorare Dominum: student lectioni, vel operibus continuis mentem occupant, separati a coetu mulierum, sibi ipsi invicem tutam praebent custodiam.
PL 16, 1211B常に神への賛美のうちにあり、しばしば祈りによって〔神と〕和し、主に願うこと、これこそ天使たちの軍務である。彼らは読書に励み、あるいは絶え間ない業で精神を満たし、女たちの集いから離れ、互いに安全な見張りを提供し合う。
Epistolarum classis I 63.0.215
Qualis haec vita, in qua nihil sit quod timeas, et quod imiteris plurimum adest? Jejunii labor compensatur mentis placiditate, levatur usu, sustentatur otio, aut fallitur negotio: non oneratur mundi sollicitudine, non occupatur alienis molestiis, non urgetur urbanis discursibus.
PL 16, 1211Bこれはどのような生き方か。そこにはあなたが恐れるべきものは何もなく、あなたが模倣すべきものは大いにある。断食の労苦は、精神の穏やかさで償われ、習いによって軽くなり、閑暇によって支えられ、あるいは仕事によって紛らされる。世の心配に重くされず、他人の厄介事に占められず、都会の駆け回りに迫られない。
Epistolarum classis I 63.0.216
83. Huic vel servando, vel edocendo muneri advertitis qualis adhibendus magister sit, quem reperire possumus, si vestra unanimitas aspiret, si vos donetis invicem vobis (Ephes. IV, 32) , si quis ab altero se laesum putat.
PL 16, 1211C83. このような務め――守ることであれ教えることであれ――に、どのような師が用いられるべきか、諸君は注意している。諸君の心を一つにした交わりが望み、ある者が他の者に傷つけられたと思うときにも諸君が互いに赦し合うなら(エフェソ4:32)、そのような師を我々は見いだすことができる。
Epistolarum classis I 63.0.217
Non enim haec sola est forma justitiae, ut non laedas eum, qui te non laeserit; sed etiam illa, ut etiam ei remittas, qui te laeserit.
PL 16, 1211C正義の型は、自分を傷つけなかった者を傷つけない、というこれだけではない。自分を傷つけた者をも赦す、というそれもまた正義の型である。
Epistolarum classis I 63.0.218
Laedimur plerumque fraude alterius, dolo proximi: numquid hoc virtutis putamus, ut dolum dolo ulciscamur, fraudem referamus fraudibus? Etenim si justitia virtus est, crimine debet vacare, nec improbitatem improbitate refellere.
PL 16, 1211C我々はしばしば他人の欺き、隣人の詭計によって傷つけられる。詭計に詭計で報い、欺きに欺きで報いることが徳だと、我々は考えるだろうか。というのも、正義が徳であるなら、責めから自由でなければならず、邪悪を邪悪で撃退してはならないからである。
Epistolarum classis I 63.0.219
Quae enim virtus haec a te fieri, quod in altero ipse punias? Contagio ista improbitatis non ultio est: nihil autem interest cui malefacias, utrum justo, an injusto, cum te malefacere non oporteat.
PL 16, 1211Cあなた自身が他人において罰することを自分が行うというのは、どんな徳か。この邪悪の伝染は報復ではない。誰に悪をなすかは、正しい人にであれ不義の人にであれ、違いがない。あなたが悪をなすべきではないのだから。
Epistolarum classis I 63.0.220
Neque distat quomodo malignus sis, utrum vindicandi studio, an voto nocendi; cum malignitas in utroque genere non careat reprehensione.
PL 16, 1211Dまた、報復の熱意からであれ、害を加えたいという願いからであれ、あなたが陰険であることに違いはない。陰険さは、どちらの種類においても非難を免れないからである。
Epistolarum classis I 63.0.221
Nam malignum esse ab injusto nihil distat; ideoque tibi dictum est: Noli malignus esse inter malignantes, neque aemulatus fueris facientes iniquitatem (Psal. XXXVI, 1) ; et supra idem ait: Odio habui congregationem malignantium (Psal. XXV, 5) .
PL 16, 1212Aというのも、陰険であることは、不義であることと何ら異ならない。だからあなたに言われた。「陰険な者たちの中にあって陰険であるな。不法を行う者たちをねたむな」(詩篇36:1)。そして先に、同じ者がこう言う。「私は陰険な者たちの集いを憎んだ」(詩篇25:5)。
Epistolarum classis I 63.0.222
Omnes utique complexus est, nullum excepit: malignitatem tenuit, non causam interrogavit. 84. Quae autem melior forma quam justitiae divinae? Dicit enim Dei Filius: Diligite inimicos vestros (Matth. V, 44) .
PL 16, 1212A彼はすべての者をまとめて含め、誰も例外としなかった。陰険さを押さえ、その理由は問わなかった。84. しかし、神の正義の型にまさる型があろうか。神の子が言うからである。「汝らの敵を愛せ」(マタイ5:44)。
Epistolarum classis I 63.0.223
Et iterum dicit: Orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Eousque perfectis studium adimit ultionis, ut laedentium charitatem imperet.
PL 16, 1212Aそしてまた言う。「汝らを迫害し、中傷する者たちのために祈れ」。完全な者たちには、報復への熱意を取り去り、傷つける者への愛を命じるまでに至る。
Epistolarum classis I 63.0.224
Et quoniam in veteri Scriptura dixerat: Mihi vindictam, et ego retribuam (Deut. XXXII, 35) , in Evangelio ait orandum pro iis qui laeserint; ne in eos vindicet, qui vindicandum promisit: vult enim ex tua dimittere voluntate, in quo ex sua convenitur promissione.
PL 16, 1212A旧い書において「復讐は私に属する。私が報いる」(申命記32:35)と言っておいたので、福音書では、傷つけた者たちのために祈るべきだと言う。復讐を約束した者が、彼らに復讐しないようにである。自らの約束によって責任を問われるその点で、あなたの意志に基づいて赦すことを望むからである。
Epistolarum classis I 63.0.225
Quod si vindictam requiris, habes quia injustus amplius suis punitur opinionibus, quam judiciariis severitatibus. 85. Et quoniam nemo potest esse sine aliquibus adversis, id agamus, ne nobis nostro vitio adversa accidant.
PL 16, 1212Bもしあなたが復讐を求めるなら、あなたにはこのことがある。不義な者は、裁判の厳しさによるよりも、自分の思い込みによっていっそう罰せられるのである。85. そして、誰も何らかの逆境なしにはありえないのだから、逆境が我々自身の落ち度で我々に起こらないように努めよう。
Epistolarum classis I 63.0.226
Nemo enim gravius alieno condemnatur judicio, quam insipiens suo, qui sibi auctor est malorum. Unde molesta et plena contentionis declinemus negotia, quae neque fructum habent, et impedimentum afferunt.
PL 16, 1212B自分の悪の元となる愚か者は、他人の裁きよりも自分自身の裁きによって、いっそう重く断罪される。だから、実を結ばず妨げをもたらす、厄介で争いに満ちた事柄を避けよう。
Epistolarum classis I 63.0.227
Quamquam id agere debemus, ne nos arbitrii nostri poeniteat, aut facti: prudentis est enim prospicere, ne frequenter eum poeniteat sui; numquam enim poenitere solius est Dei. Quis vero justitiae fructus, nisi mentis tranquillitas?
PL 16, 1212Bとはいえ、我々は自分の判断や行いを悔いることのないよう努めねばならない。思慮ある者のなすことは、頻繁に自分を悔いることのないよう見通すことだからである。決して悔いることがないのは、神だけのものである。正義の実は、精神の静けさ以外の何であろうか。
Epistolarum classis I 63.0.228
Aut quid est juste vivere, nisi cum tranquillitate vivere? Qualis forma fuerit domini, talis totius domus est status.
PL 16, 1212Cあるいは、正しく生きるとは、静けさのうちに生きること以外の何であろうか。主人の型がどうであるかに応じて、家全体の状態もそうなる。
Epistolarum classis I 63.0.229
Quod si domui quaeruntur ista, quanto magis in Ecclesia, ubi et dives et pauper, servus et liber, Graecus et Scytha, honoratus et plebeius, omnes in Christo unum sumus (Coloss. III, 11) ? 86. Nemo praesumat, quia dives est, plus sibi deferendum (Prov. XVII, 5) .
PL 16, 1212Cもしこれらが家について求められるのなら、教会においてはなおさらである。そこでは、富める者も貧しい者も、奴隷も自由人も、ギリシア人もスキタイ人も、貴人も平民も、すべてがキリストにおいて一つである(コロサイ3:11)。86. 誰も、自分が富んでいるからといって、より多くの敬意が自分に払われるべきだと思い上がってはならない(箴言17:5)。
Epistolarum classis I 63.0.230
Ille est dives in Ecclesia, qui fide dives est; fideli enim totus mundus divitiarum est. Quid mirum si mundum fidelis possidet, qui possidet Christi haereditatem, quae pretiosior est mundo?
PL 16, 1212C教会で富んでいる者とは、信仰において富んでいる者である。信仰ある者には世界全体が富だからである。キリストの相続を所有する者、世界よりも貴重なその相続を所有する者が、世界を所有しているとして、何の不思議があろうか。
Epistolarum classis I 63.0.231
Sanguine pretioso redempti estis (I Petr. I, 19) . omnibus utique non solis pecuniosis dictum est. Sed si vultis divites esse, sequimi dicentem: Sancti in omni conversatione estote (Ibid., 15) .
PL 16, 1212C「汝らは貴い血によって贖われた」(一ペトロ1:19)。確かに、金のある者だけでなく、すべての人に言われたのである。だが、もし諸君が富もうと望むなら、こう言う者に従え〔底本は sequimi。sequimini と読む〕。「汝らは、あらゆる生活において聖なる者であれ」(一ペトロ1:15)。
Epistolarum classis I 63.0.232
Non solis divitibus dicit, sed omnibus; quia sine discrimine personarum judicat, ut bonus testis ejus Apostolus dicit: Et ideo non in remissione, non in fastidio, non in exaltatione cordis: sed in timore, inquit, hoc incolatus vestri tempore conversamini (Ibid., 17) .
PL 16, 1213A彼は富める者にだけでなく、すべての者に言う。人の別なく裁く者だからである。その善い証人である使徒がこう言う。「それゆえ、緩みのうちにでも、倦怠のうちにでも、心の高ぶりのうちにでもなく、恐れのうちに」と彼は言う、「汝らの寄留のこの時を過ごせ」(一ペトロ1:17)。
Epistolarum classis I 63.0.233
Tempus accepistis hac in terra, non perpetuitatem: ipsi tempore utamini, qui sciatis vos migraturos. 87. Nolite in divitiis confidere; quia omnia illa hic relinquntur, sola vos comitabitur fides. Erit sane etiam justitia comes, si fides praevia sit.
PL 16, 1213A諸君はこの地で時を受けたのであって、永続を受けたのではない。移り行く者であると知る者として、その時そのものを用いよ。87. 富に信頼するな。あれらはすべてここに残され〔底本は relinquntur。relinquuntur と読む〕、信仰だけが諸君に伴うからである。信仰が先立つなら、正義もまた確かに伴侶となるであろう。
Epistolarum classis I 63.0.234
Quid vos palpant divitiae? Non auro vel argento, non possessionibus, non sericis vestibus, de vana vestra conversatione redempti estis: sed pretioso sanguine Christi Jesu (Ibid., 18, 19) . Ille ergo dives est, qui fuerit haeres Dei, Christi cohaeres.
PL 16, 1213A富が諸君に媚びて何になろう。「汝らは、金や銀、財産、絹の衣によって、汝らのむなしい生き方から贖われたのではなく、キリスト・イエスの貴い血によって〔贖われた〕」(一ペトロ1:18, 19)。それゆえ、神の相続人、キリストと共同の相続人となる者こそが富む者である。
Epistolarum classis I 63.0.235
Noli pauperem contemnere, ille te divitem fecit. Noli egentem fastidire: Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum (Psal. XXXIII, 6) .
PL 16, 1213B貧しい者を軽んじるな。彼〔ille は貧しい者ともキリストとも取れる。貧しい者と取った〕があなたを富む者にしたのである。窮乏する者を嫌うな。「この貧しい者が叫ぶと、主は彼の願いを聞き入れた」(詩篇33:6)。
Epistolarum classis I 63.0.236
Noli inopem refutare: et Christus pauper factus est, cum dives esset: sed propter te pauper factus est; ut te inopia sua divitem faceret. Noli quasi dives te attollere: sine pecunia misit apostolos suos.
PL 16, 1213B乏しい者を退けるな。キリストも、富んでいたのに貧しくなった。しかもあなたのために貧しくなったのであり、自らの貧しさによってあなたを富む者にするためであった。富む者のように思い上がるな。キリストは金銭を持たせずに自分の使徒たちを遣わした。
Epistolarum classis I 63.0.237
88. Denique primus eorum dixit: Argentum et aurum non habeo (Act. III, 6) . Gloriatur in paupertate, quasi refugiat contaminationem. Argentum, inquit, et aurum non habeo: non, aurum et argentum. Nescit ordinem, qui nescit usum.
PL 16, 1213B88. 実に、彼ら〔使徒たち〕の筆頭は言った。「銀も金も私は持たない」(使徒言行録3:6)。彼は貧しさを誇っている。汚れを避けるかのようである。「銀も金も、私は持たない」と彼は言う。「金も銀も」とは言わない。用い方を知らない者は、順序を知らないのである。
Epistolarum classis I 63.0.238
Argentum et aurum non habeo, sed fidem habeo. Satis dives sum in nomine Jesu, quod super omne nomen est (Philip. II, 9) .
PL 16, 1213B銀も金も私は持たないが、信仰を持っている。私はイエスの名において十分に富んでいる。その名はあらゆる名にまさる名である(フィリピ2:9)。
Epistolarum classis I 63.0.239
Argentum non habeo, sed nec requiro; aurum non habeo, sed nec desidero: sed habeo quod vos divites non habetis, habeo quod pluris esse etiam vos arbitremini, et dono pauperibus; ut in nomine Jesu dicam: Convalescite, manus remissae, et genua dissoluta (Esai. XXXV, 3) .
PL 16, 1213B銀は私は持たないが、求めてもいない。金は私は持たないが、望んでもいない。だが私は、諸君富む者たちが持たないものを持っている。諸君でさえ、より価値あるものと思うであろうものを持っている。それを貧しい者たちに与えるのである。イエスの名において、「萎えた手よ、ゆるんだ膝よ、力を取り戻せ」(イザヤ35:3)と私が言うためである。
Epistolarum classis I 63.0.240
89. Sed si vultis divites esse, estote pauperes. Tunc eritis per omnia divites, si fueritis pauperes spiritu: Non census divitem, sed animus facit (Matth. V, 3) .
PL 16, 1213C89. だが諸君が富む者でありたいなら、貧しい者となれ。霊において貧しい者であるなら、そのとき諸君はあらゆる点で富む者となる(マタイ5:3)。富む者を作るのは財産ではなく、心である。
Epistolarum classis I 63.0.241
90. Sunt qui se humiliant in multis divitiis, et recte, ac prudenter; satis enim dives omnibus naturae lex est, cui cito invenias, quod abundet: cupiditatibus autem omnis divitiarum abundantia inopia est. Denique nemo pauper nascitur, sed fit.
PL 16, 1213C90. 多くの富のただ中で身を低くする者たちがいる。それは正しく、賢明なことである。実に、あらゆる人にとって自然の法こそ十分な富であり、それに対しては、余るものがすぐに見つかる。ところが欲望にとっては、富のあり余ることはすべて欠乏である。実に、誰も貧しく生まれるのではなく、貧しくなるのである。
Epistolarum classis I 63.0.242
Non ergo naturae paupertas, sed opinionis est; ideoque cito invenitur dives naturae, difficile cupiditati. Etenim quo plus unusquisque acquisierit, plus sitit, et quasi quadam inardescit ebrietate cupiditatum suarum.
PL 16, 1213Cそれゆえ貧しさは自然に属するのではなく、思い込みに属する。だから、自然にとっての富む者はすぐに見つかるが、欲望にとっての富む者は見つかりにくい。実に、人は多く手に入れるほどいっそう渇き、自分の欲望の一種の酩酊に燃え上がるかのようになる。
Epistolarum classis I 63.0.243
91. Quid quasi necessarium quaeritis cumulum divitiarum? Nihil tam necessarium, quam cognoscere quid non sit necessarium. Quid in carnem retorquetis excusationem? Non corporis venter insatiabilem, sed mentis avaritia facit. Numquid caro spem futuri abstulit?
PL 16, 1213D91. 諸君は、なぜ山のような富を必要なものであるかのように求めるのか。何が必要でないかを知ることほど、必要なことはない。なぜ言い訳を肉に転嫁するのか。飽くことを知らないのは体の腹ではなく、精神の貪欲である。肉が将来の希望を奪ったことがあるか。
Epistolarum classis I 63.0.244
Numquid caro spiritalis gratiae suavitatem ademit? Numquid caro fidem impedivit? Numquid caro aliquid tamquam furiosis dominis, vanis opinionibus adjudicavit?
PL 16, 1214A肉が霊的な恩寵の甘美さを奪い去ったことがあるか。肉が信仰を妨げたことがあるか。肉が、狂った主人のような空しい思い込みに、何かを帰属させたことがあるか。
Epistolarum classis I 63.0.245
Plus amat caro moderatam frugalitatem, qua exuitur onere, induitur salubritate; quia sollicitudinem deponit, assumit tranquillitatem. 92. Sed nec ipsae divitiae vituperabiles.
PL 16, 1214A肉はむしろ、慎ましい倹約を愛する。それによって重荷を脱ぎ、健やかさをまとい、心配を捨てて平穏を得るからである。92. だが、富そのものも非難すべきものではない。
Epistolarum classis I 63.0.246
Denique redemptio animae viri, divitiae ejus (Prov. XIII, 8) ; quoniam qui pauperi donat redimit animam suam. Est ergo et his materialibus divitiis virtuti locus. Quasi gubernatores estis in magno mari.
PL 16, 1214A実に、「人の魂の贖いは、その富である」(箴言13:8)。貧しい者に施す者は、自分の魂を贖うからである。したがって、こうした物質の富にも、徳の居場所はある。諸君は大海の舵取りのようなものである。
Epistolarum classis I 63.0.247
Si quis bene gubernat suum navigium, cito transit fretum, ut perveniat ad portum: qui autem nescit regere suum censum, onere suo mergitur. Ideo scriptum est: Possessio divitum civitas firmissima (Prov. X, 15) .
PL 16, 1214A自分の船をうまく操る者は、港に着くために速やかに海峡を渡る。だが自分の財産を治めることを知らない者は、自分の荷に沈む。それゆえ、「富む者たちの所有は、いと堅固な町である」(箴言10:15)と書かれている。
Epistolarum classis I 63.0.248
93. Quae est ista, nisi Hierusalem, quae in coelo est, in qua regnum est Dei? Bona haec possessio, quae fructus perpetuos facit. Bona possessio, quae non hic relinquitur, sed illic possidetur.
PL 16, 1214B93. この町は、天にあるエルサレム、神の国がその中にあるもの以外の何であろうか。これは善い所有であり、尽きることのない実りを生む。ここに残されず、かしこで所有される所有こそ、善い所有である。
Epistolarum classis I 63.0.249
In hac possessione qui fuerit, dicit: Portio mea Dominus (Psal. CXVIII, 94) . Non dicit: Portio mea ab illis usque ad illos porrecta et diffusa terminos.
PL 16, 1214Bこの所有の中にいる者は言う。「主は私の分け前」(詩篇118:94)。彼は言わない。「私の分け前は、あの境からこの境まで延び広がった土地」とは。
Epistolarum classis I 63.0.250
Non dicit: Portio mea inter illos vicinos, nisi forte inter apostolos, inter prophetas, inter sanctos Domini; haec est enim justo portio.
PL 16, 1214B彼は言わない。「私の分け前は、あの隣人たちの間にある」とは。ただし、使徒たちの間、預言者たちの間、主の聖なる者たちの間にというのなら別である。これこそ、義人の分け前だからである。
Epistolarum classis I 63.0.251
Non dicit: Portio mea in pratis, non in silvis, non in campis; nisi forte in campis silvae, in quibus invenitur Ecclesia, de qua scriptum est: Invenimus eam in campis silvae (Psal. CXXXI, 6) .
PL 16, 1214B彼は言わない。「私の分け前は牧草地に、森に、野にある」とは。ただし、「森の野」にというのなら別であり、そこに教会が見いだされる。教会について、「我々はそれを森の野に見いだした」(詩篇131:6)と書かれている。
Epistolarum classis I 63.0.252
Non dicit: Portio mea greges equorum: Mendax enim equus ad salutem (Psal. XXXII, 17) . Non dicit: Portio mea armenta boum, asini, oves; nisi forte inter illa se numerat armenta, quae agnoscunt possessorem suum: et in illa asina vult consortium habere, quae non refugit praesepe Christi (Esai. I, 3) : et illa ovis sibi portio est, quae ad immolandum ducta est, et ille Agnus coram tondente sine voce, qui non aperuit os suum (Esai. LIII, 7) ; cujus in humilitate judicium exaltatum est.
PL 16, 1214C彼は言わない。「私の分け前は馬の群れ」とは。「馬は救いには偽りだからである」(詩篇32:17)。また言わない。「私の分け前は牛の群れ、驢馬、羊」とは。ただし、自分の持ち主を知るあの家畜の群れの中に自らを数えるというのなら別であり、キリストの飼い葉桶を避けないあの雌の驢馬(イザヤ1:3)と交わりを持とうとするというのなら別である。また、屠られるために引かれて行ったあの羊こそ、彼にとっての分け前であり、毛を刈る者の前で声を立てず、自らの口を開かなかったあの子羊(イザヤ53:7)こそ分け前である。その卑しめのうちに、裁きは高く上げられた。
Epistolarum classis I 63.0.253
Bene ait: Coram tondente, quia superflua, non propria in illa deposuit cruce: qui corpus exuit, non divinitatem amisit. 94. Non quicumque ergo dicit: Portio mea Dominus.
PL 16, 1214C「毛を刈る者の前で」と彼が言うのは正しい。あの十字架の上で彼が脱ぎ捨てたのは、余分なものであって、固有のものではなかったからである。体を脱いだが、神性は失わなかった。94. それゆえ、誰もが「主は私の分け前」と言うわけではない。
Epistolarum classis I 63.0.254
Non avarus dicit; quia venit avaritia, et dicit: Mea portio es, ego te subditum habui, mihi servisti, mihi te in illo auro vendidisti, mihi te in illa possessione adjudicasti.
PL 16, 1214C貪欲な者は言わない。貪欲が来て、こう言うからである。「汝は私の分け前だ。私は汝を自分の支配下に置いた。汝は私に仕えた。汝はあの金のために私に身を売った。汝はあの所有地のために私に自らを帰属させた」。
Epistolarum classis I 63.0.255
Non dicit luxuriosus: Portio mea Christus; quia venit luxuria, et dicit: Mea portio es, ego te in illo mihi mancipavi convivio, illis te cepi epularum retibus, ego te addictum teneo gulae tuae chirographo.
PL 16, 1214D放蕩な者は言わない。「キリストは私の分け前」とは。放蕩が来て、こう言うからである。「汝は私の分け前だ。私は汝をあの宴の中で自分のものにした。あの饗宴の網で汝を捕らえた。私は汝を、汝の大食の証文によって身を渡した者として押さえている」。
Epistolarum classis I 63.0.256
An ignoras quia charius fuit mensae tuae quam vitae pretium? Tuo te judicio revinco: nega, si potes, sed negare non potes. Denique nihil ad vitam reservasti, totum ad mensam expendisti.
PL 16, 1214D「それとも汝は知らないのか。汝の食卓のほうが、命の代価よりも大切だったということを。私は汝自身の判断によって汝を論破する。否定できるなら否定せよ。だが否定することはできない。実に、汝は命のために何も取っておかず、すべてを食卓のために費やした」。
Epistolarum classis I 63.0.257
Non potest dicere adulter: Portio mea Dominus; quia venit libido, et dicit: Ego sum tibi portio, mihi te in illius adolescentulae addixisti amore, in illius nocte meretricis in meas leges, in mea jura migrasti.
PL 16, 1215A姦淫する者は、「主は私の分け前」と言えない。情欲が来て、こう言うからである。「私が汝の分け前だ。汝はあの若い娘への愛のために、あの遊女の夜のために、私に身を渡した。汝は私の法、私の権利の下へ移ったのだ」。
Epistolarum classis I 63.0.258
Non dicit proditor: Portio mea Christus; quia statim irruit in eum nequitia mali, et dicit: Fallit te, Domine Jesu, meus est iste.
PL 16, 1215A裏切る者は、「キリストは私の分け前」と言わない。悪の邪悪さがたちまち彼に襲いかかり、こう言うからである。「汝は思い違いをしている、主イエスよ。これは私のものだ」。
Epistolarum classis I 63.0.259
95. Habemus exemplum (Joan. XIII, 2) , quia cum Judas panem a Christo accepisset, immisit se in cor ejus diabolus, quasi possessionem suam vindicans, quasi portionis suae jus retinens, quasi dicens: Non est tuus iste, sed meus: meus certe minister, tuus proditor; meus plane iste est.
PL 16, 1215A95. 我々には例がある(ヨハネ13:2)。ユダがキリストからパンを受けたとき、悪魔が彼の心に入り込んだ。それは、あたかも自分の所有を主張するかのように、自分の分け前の権利を保持するかのように、こう言うかのようであった。「これは汝のものではなく、私のものだ。確かに私に仕える者であり、汝を裏切る者だ。これは間違いなく私のものである」。
Epistolarum classis I 63.0.260
Denique tecum recumbit, et mihi servit: tecum epulatur, et mecum pascitur: a te panem accepit, a me pecuniam: tecum bibit, et mihi tuum sanguinem vendidit. Quam vera diceret, probavit.
PL 16, 1215B「実に、これは汝と共に食卓に横たわるが、私に仕えている。汝と共に宴するが、私と共に養われている。汝からパンを受けたが、私から金銭を受けた。汝と共に飲んだが、私に汝の血を売った」。〔悪魔は〕自分の言ったことがどれほど真実であったかを証明した〔probavit の主語は示されていない。悪魔と取った〕。
Epistolarum classis I 63.0.261
Denique Christus recessit ab eo, ipse quoque Judas reliquit Jesum, secutus diabolum. 96. Quam multos dominos habet, qui unum refugerit! Sed nos non refugiamus.
PL 16, 1215B実に、キリストは彼から去り、ユダ自身もまた悪魔に従ってイエスを離れた。96. 一人の主を避けた者は、いかに多くの主人を持つことか。だが我々は避けまい。
Epistolarum classis I 63.0.262
Quis refugiat eum quem sequuntur alligati vinculis, sed vinculis voluntariis, quae solvunt, non alligant, quibus vincti vinculis gloriantur dicentes: Paulus vinctus Jesu Christi, et Timotheus (Philem., 1) .
PL 16, 1215B誰が彼を避けようか。縛られた者たちが彼に従っている。だがそれは自発の縄目であり、縛るのではなく解き放つ縄目である。その縄目に縛られた者たちは、それを誇って言う。「イエス・キリストの囚人パウロと、テモテ」(フィレモン1)。
Epistolarum classis I 63.0.263
Gloriosius ab hoc stringimur, quam aliis absolvimur et relaxamur. Quis igitur fugiat pacem? quis fugiat salutem? quis fugiat misericordiam? quis fugiat redemptionem? 97. Videtis, filii, quales evaserint, qui haec secuti sunt, quomodo operentur defuncti?
PL 16, 1215B他の者たちによって解かれ、ゆるめられるよりも、彼によって縛られるほうが栄光に満ちている。それなら、誰が平和を避けようか。誰が救いを避けようか。誰が慈しみを避けようか。誰が贖いを避けようか。97. 子らよ、諸君は見ている。これらに従った者たちがいかなる者となったか、死んだ者たちがいかに働いているかを。
Epistolarum classis I 63.0.264
Quarum virtutum laudem miramur, earum studeamus adipisci industriam: et quas praedicamus in aliis, eas in nobis taciti recognoscamus. Nihil molliculum, nihil infractum ad laudem pervenit: Regnum coelorum cogitur, et cogentes diripiunt illud (Matth. XI, 12) .
PL 16, 1215C我々はこれらの徳の称賛に感嘆するが、その勤勉をこそ得ようと努めよう。他の人々のうちに我々が宣べ伝える徳を、我々自身のうちに黙して認めよう。柔弱なもの、挫けたものは、称賛に達しない。「天の国は迫られ、迫る者たちがそれを奪い取る」(マタイ11:12)。
Epistolarum classis I 63.0.265
Festinantes patres agnum manducabant. Festina est fides, alacris devotio, spes impigra: contradictiones animi non amat, sed traductionem ab infructuoso otio ad fructum laborum. Quid in crastinum differs?
PL 16, 1215C急ぐ父祖たちは、子羊を食べた。信仰は急ぐものであり、敬虔は敏捷、希望は倦まない。それは心の相反を愛さず、実りのない怠惰から労苦の実りへの移行を愛する。なぜ明日に延ばすのか。
Epistolarum classis I 63.0.266
Potes et hodiernum diem lucrari; cavendum est enim ne et illum non teneas: et hunc amittas. Non exiguum detrimentum est vel horae unius: et una hora totius vitae portio est.
PL 16, 1215C今日という日をも得ることができる。明日を保てずに、今日をも失うことのないよう、用心せねばならないからである。一時間の損失でさえ小さくはない。一時間は、全生涯の一部である。
Epistolarum classis I 63.0.267
98. Sunt juvenes, qui cito volunt ad senectutem pervenire; ne subjaceant diutius seniorum arbitrio: sunt etiam senes, qui velint, si possint, ad juventutem redire.
PL 16, 1215D98. 年長者たちの意のままに長く服することのないよう、早く老年に達したがる若者たちがいる。また、できることなら若さに戻りたがる老人たちもいる。
Epistolarum classis I 63.0.268
Quorum studium neutrum probo; quia juvenes fastidiosi praesentium, quasi ingrati mutationem vivendi requirunt, senes dilationem; cum possit et juventus senescere moribus, et senectus virere operibus.
PL 16, 1216A私は、そのどちらの望みも是としない。若者は目の前のものを嫌い、恩知らずのように生き方の変更を求め、老人は先延ばしを求めるからである。だが若さも品行において老いることができ、老いも働きにおいて若々しくなることができる。
Epistolarum classis I 63.0.269
Neque enim emendationem morum magis aetas affert, quam disciplina. Quanto ergo magis nos oportet spem attollere ad regnum Dei, ubi vitae novitas, ubi gratiae erit, non aetatis commutatio? 99. Non otio, non somno merces paratur.
PL 16, 1216A実に、品行の改善をもたらすのは、年齢よりも訓練である。それならば、我々はなおさら、神の国へと希望を高く掲げねばならないではないか。そこにあるのは、生命の新しさであり、恩寵の移り変わりであって、年齢の移り変わりではない。99. 報いは、怠惰によっても眠りによっても備えられない。
Epistolarum classis I 63.0.270
Nullum opus dormientis est, nullus fructus otii: immo magis dispendium. Otiosus Esau amisit primatus benedictionis; quia maluit cibum accipere, quam quaerere (Gen. XXVII, 35) . Laboriosus Jacob apud utrumque parentem invenit gratiam.
PL 16, 1216A眠る者に仕事はなく、怠惰に実りはない。むしろ損失がある。怠け者のエサウは、祝福の優先権を失った。食物を探し求めるよりも、受け取るほうを選んだからである(創世記27:35)。勤勉なヤコブは、両親のもとで好意を得た。
Epistolarum classis I 63.0.271
100. Et tamen cum superior esset Jacob virtute et gratia, cessit fratris indignationi, qui sibi praelatum fratrem juniorem dolebat.
PL 16, 1216A100. それでも、ヤコブは徳と恩寵において優っていたのに、兄の憤りに道を譲った。兄は、弟が自分より上に置かれたことを憤っていた。
Epistolarum classis I 63.0.272
Ideo scriptum est: Date locum irae (Rom. XII, 19) ; ne alterius indignatio te quoque in peccatum trahat, dum vis resistere, dum vis vindicari. Potes et ab illo et a te removere culpam, si cedendum putes.
PL 16, 1216Bそれゆえ「怒りに場所を譲れ」(ローマ12:19)と書かれている。抵抗しようとし、復讐しようとして、あなたまでが他人の憤りによって罪に引き込まれることのないためである。身を引くのが良いと考えるなら、彼からもあなたからも咎を除くことができる。
Epistolarum classis I 63.0.273
Imitare patriarcham, qui de consilio matris longinqua petiit (Gen. XXVII, 43) . Et cujus matris? Rebeccae utique, hoc est, patientiae. Cujus enim nisi patientiae hoc consilium esse poterat? Amabat mater filium; maluit enim sibi eum exsulare quam Deo.
PL 16, 1216B族長に倣え。彼は母の勧めで遠い地へ向かった(創世記27:43)。では、いかなる母のか。もちろんリベカの、すなわち忍耐の勧めである。この勧めは、忍耐のものでなくて、誰のものでありえたか。母は息子を愛していた。だが、息子が神から遠ざかって追放されるよりは、自分から遠ざかって追放されるほうを選んだのである〔sibi … Deo の取り方は定かでない。「自分にとって失われる」ことと「神にとって失われる」こととの対比と解した〕。
Epistolarum classis I 63.0.274
Et ideo quia bona mater, utrique detulit, juniori tamen filio benedictionem, quam conservare poterat, dedit; non enim filium filio, sed impigrum otioso praetulit, fidelem infido.
PL 16, 1216Bそして善い母であったから、二人のどちらにも配慮したが、それでも、守ることのできる祝福は弟息子に与えた。息子より息子を選んだのではなく、勤勉な者を怠惰な者より、忠実な者を不忠実な者より選んだのである。
Epistolarum classis I 63.0.275
Sed etiam filio ipsi seniori non parum contulit amandando minorem filium, ne parricidium faceret. 101. Itaque quoniam ob pietatem non propter improbitatem exsulabat a parentibus, loquebatur cum Deo, augebatur censu, liberis, gratia.
PL 16, 1216Cだが彼女は、弟を遠くへ送り出すことによって、兄息子自身にも少なからぬ益をもたらした。近親殺しをさせないためである。101. こうして、弟は不品行のためではなく敬虔のゆえに両親のもとから追放されていたので、神と語らい、財産と子らと恩寵を増し加えられた。
Epistolarum classis I 63.0.276
Neque istis elatus est, cum fratri occurreret: sed humiliatus adoravit, non utique illum immitem, illum furibundum, illum degenerem; sed eum quem in fratre considerabat.
PL 16, 1216Cそして、兄に出会うとき、これらのことで思い上がらず、身を低くして礼拝した。もちろん、あの無慈悲な、あの激昂した、あの堕落した者を礼拝したのではなく、兄のうちに見つめていた者を礼拝したのである。
Epistolarum classis I 63.0.277
Ideoque adoravit septies, numero scilicet remissionis; quia non hominem adorabat, sed eum, quem in carne hominis esse venturum praevidebat spiritu, ut tolleret peccata mundi (Joan. I, 29) .
PL 16, 1216Cだから七度礼拝したのである。すなわち、赦しの数である。人を礼拝したのではなく、世の罪を取り除くために人の肉において来ることになると霊において予見していた者を、礼拝したからである(ヨハネ1:29)。
Epistolarum classis I 63.0.278
Quod tibi ex Petri responsione aperitur mysterium, dicente eo: Si peccaverit in me frater meus, quoties remittam ei? Usque septies (Matth. XVIII, 21) ?
PL 16, 1216Cこの奥義は、ペトロの答えからあなたに明らかにされるではないか。彼は言う。「私の兄弟が私に対して罪を犯したなら、何度、私は彼を赦すべきか。七度までか」(マタイ18:21)。
Epistolarum classis I 63.0.279
Vides quoniam peccatorum remissio, typus est illius magni sabbati, illius quietis perpetuae gratiae; et ideo contemplatione donatur.
PL 16, 1216Dあなたは見ている。罪の赦しが、あの大いなる安息日、あの永遠の恩寵の休らいの予型であり、それゆえ観想によって与えられることを。
Epistolarum classis I 63.0.280
102. Sed quid sibi vult quod et uxores, et filios, et omnes disposuit suos, et praecepit ut et ipsi adorarent super terram (Gen. XXXIII, 6) ?
PL 16, 1216D102. だが、彼が妻たちも、子らも、自分の者すべてを並べ、彼ら自身も地の上で礼拝するよう命じた(創世記33:6)のは、何を意味するのか。
Epistolarum classis I 63.0.281
Non utique ut elementum, quod plerumque repletur sanguine, in quo officina est scelerum, aut vastis plerumque horret cautibus, aut praeruptis rupibus, aut sterili et jejuno solo: sed ut carnem praesidio nobis futuram.
PL 16, 1217Aそれは決して、元素としての地のためではない。地はしばしば血で満たされ、そこには罪悪の作業場があり、またしばしば荒れた岩場や、切り立った崖、痩せた不毛の土地で粗く覆われている。そうではなく、我々の守りとなる肉のためである。
Epistolarum classis I 63.0.282
Et fortasse hoc illud est mysterium, quod te docuit Dominus dicens: Non solum septies, sed etiam septuagies septies (Matth. XVIII, 22) . 103. Et vos igitur donate injurias vestras, ut sitis filii Jacob (Coloss. III, 13) . Nolite exasperari sicut Esau.
PL 16, 1217Aそしておそらく、これこそ、主があなたに教えた奥義である。主は言う。「七度までだけでなく、七十度の七倍までも」(マタイ18:22)。103. だから諸君も、自分への不当な仕打ちを赦せ。ヤコブの子となるためである(コロサイ3:13)。エサウのように苛立つな。
Epistolarum classis I 63.0.283
Imitamini sanctum David, qui tamquam bonus magister reliquit nobis quod imitaremur, dicens: Pro eo ut diligerent me, detrahebant mihi: ego autem orabam (Psal. CVIII, 4) ; et cum malediceretur, orabat.
PL 16, 1217A聖なるダビデを見倣え。彼は善き教師として、我々が倣うべきものを残し、こう言っている。「私を愛する代わりに、彼らは私を中傷した。だが私は祈っていた」(詩篇108:4)。彼は呪われるときにも、祈っていた。
Epistolarum classis I 63.0.284
Bonum scutum oratio, qua contumelia excluditur, maledictum repellitur, et in ipsos qui maledixerint, frequenter retorquetur; ut suo telo vulnerentur: Maledicent, inquit, et tu benedices (Ibid., 28) .
PL 16, 1217B祈りは善い盾である。それによって侮辱は退けられ、呪いは押し返され、しばしばそれを口にした者たち自身に撥ね返る。自分の武器で傷つくように、というわけである。「彼らは呪う」と彼は言う、「だが汝は祝福する」(詩篇108:28)。
Epistolarum classis I 63.0.285
Ambienda hominum maledictio, quae acquirit Dominicam benedictionem. 104. Quod superest, charissimi, considerate quia Jesus extra portam passus est (Heb. XIII, 12) , et vos egredimini de hac terrena civitate; quia civitas vestra superior est Hierusalem.
PL 16, 1217B主の祝福をもたらす人々の呪いは、むしろ求めるべきである。104. なお、いとも愛する者たちよ、考えよ。イエスは門の外で苦しみを受けた(ヘブライ13:12)。諸君もこの地上の町から出て行け。諸君の町は、上なるエルサレムだからである。
Epistolarum classis I 63.0.286
Ibi conversamini, ut dicatis: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20) . Ideo Jesus exivit de civitate, ut vos exeuntes de hoc mundo, supra mundum sitis.
PL 16, 1217Bそこで暮らし、こう言え。「我々の暮らしは天にある」(フィリピ3:20)。イエスが町から出たのは、諸君がこの世から出て、世の上にあるためである。
Epistolarum classis I 63.0.287
Moyses solus qui Deum videbat, extra castra habebat tabernaculum, quando loquebatur cum Deo (Exod. XXXIII, 7 et seq.) : et hostiarum, quae pro peccato fiebant, sanguis quidem altaribus inferebatur (Exod. XXIX, 12, 13) , corpora autem extra castra, comburebantur; quia nemo intra mundi hujus vitia positus peccatum deponit, nec sanguis ejus acceptus est Deo, nisi de corporis hujus exeat inquinamento.
PL 16, 1217Bただ一人神を見ていたモーセは、神と語るとき、宿営の外に幕屋を構えていた(出エジプト記33:7以下)。また、罪のために捧げられる献げ物の血は、確かに祭壇に運ばれたが、体は宿営の外で焼かれた(出エジプト記29:12–13)。この世の悪徳の内に置かれている者は誰も罪を捨てることができず、その血も、この体の汚れから出るのでなければ、神に受け入れられないからである。
Epistolarum classis I 63.0.288
105. Hospitalitatem diligite, per quam sanctus Abraham invenit gratiam (Gen. XVIII, 3 et seq.) , Christum hospitio suscepit, filium Sara meruit effeta jam senectute: Lot quoque Sodomitani excidii evasit ignem (Gen. XIX, 2 et seq.) .
PL 16, 1217C105. もてなしを愛せ。それによって聖なるアブラハムは恩寵を見いだし(創世記18:3以下)、キリストを客として迎え、すでに老いて衰えた身で、サラの子を得るにふさわしいとされた。ロトもまた、ソドムの滅びの火を逃れた(創世記19:2以下)。
Epistolarum classis I 63.0.289
Et tu potes suscipere angelos, si advenientibus hospitium tuum offeras. Quid de Rahab dicam, quae hoc munere invenit salutem (Josue II, 1 et seq.) ? 106. Compatimini iis qui alligati tenentur vinculis, tamquam simul alligati.
PL 16, 1217Cあなたも、来る者に宿を提供するなら、天使たちを迎えることができる。ラハブについて何を語ろうか。彼女はこの贈り物によって救いを得た(ヨシュア記2:1以下)。106. 縛られて捕らわれている者たちに、自分も共に縛られている者のように同情せよ。
Epistolarum classis I 63.0.290
Consolamini in luctu positos: Melius est enim ire in domum luctus, quam in domum gaudii (Eccl. VII, 3) . Illic officii meritum boni, hic vitium lapsus refertur. Postremo illinc mercedem sperans, hic recepisti. Sentite de laborantibus tamquam simul laborantes.
PL 16, 1217D悲しみの中に置かれた者を慰めよ。「悲しみの家に行くことは、喜びの家に行くことよりも善い」からである(コヘレトの言葉7:3)。かしこ〔悲しみの家〕では務めの善い功績が、ここ〔喜びの家〕では堕落の悪徳が報告される。最後に、かしこからの報いを望みつつ、あなたはここで受けてしまった〔recepisti は二人称単数。文の係りが定かでなく、刷られたとおりに訳した〕。苦しむ者のことは、自分も共に苦しむ者のように感じ取れ。
Epistolarum classis I 63.0.291
107. Mulier viro deferat, non serviat. regendam se praebeat, non coercendam. Indigna est conjugio, quae digna est jurgio. Vir quoque uxorem tamquam gubernator dirigat, tamquam consortem vitae honoret, participet ut cohaeredem gratiae.
PL 16, 1217D107. 妻は夫に譲れ、隷属するな。治められる者として身を差し出せ、強いられる者としてではなく。口論にふさわしい女は、結婚にふさわしくない。夫もまた、妻を舵取りのように導き、人生の伴侶として尊び、恩寵の共同相続人として〔これに〕あずからせよ。
Epistolarum classis I 63.0.292
108. Matres, ablactate filios, diligite eos: sed orate pro iis ut longaevi super terram sint, non in terra, sed super terram; nihil enim longaevum in hac terra; et quod est diu, breve est et magis lubricum.
PL 16, 1218A108. 母たちよ、子らを乳離れさせよ。そして彼らを愛せ。だが、彼らが地の上で長寿であるように祈れ。地の中ではなく、地の上でである。この地上に長く続くものは何もなく、長いとされるものも短く、いっそう滑りやすいからである。
Epistolarum classis I 63.0.293
Monete eos ut magis crucem Domini tollant, quam hanc vitam diligant. 109. Maria mater Domini ante crucem filii stabat: nullus me hoc docuit, nisi sanctus Joannes evangelista (Joan. XIX, 25) .
PL 16, 1218A彼らに、この生命を愛するよりも、むしろ主の十字架を負うよう諭せ。109. 主の母マリアは、子の十字架の前に立っていた。このことを私に教えたのは、聖なる福音書記者ヨハネのほかにいない(ヨハネ19:25)。
Epistolarum classis I 63.0.294
Mundum alii concussum in passione Domini conscripserunt, coelum tenebris obductum (Matth. XXVII, 45) , refugisse solem, in paradisum latronem, sed post piam confessionem receptum (Luc. XXIII, 43) .
PL 16, 1218A他の者たちは、主の受難のとき、世界が揺れ動いたこと、天が闇に覆われたこと(マタイ27:45)、太陽が退いたこと、盗人が、敬虔な告白ののちにではあるが、楽園に受け入れられたこと(ルカ23:43)を書き記した。
Epistolarum classis I 63.0.295
Joannes docuit quod alii non docuerunt, quemadmodum in cruce positus matrem appellaverit, pluris putans quod victor suppliciorum pietatis officia matri exhibebat, quam quod regnum coeleste donabat.
PL 16, 1218Bヨハネは、他の者たちが教えなかったことを教えた。すなわち、十字架に掛けられながら母を呼んだことである。ヨハネは、苦しみに勝利した者が母に敬虔の務めを果たしたことを、天の国を〔盗人に〕与えたことよりも重く見たのである。
Epistolarum classis I 63.0.296
Nam si religiosum est, quod latroni donatur venia; multo uberioris pietatis est, quod a filio mater tanto affectu honoratur: Ecce, inquit, filius tuus . . . . Ecce mater tua (Joan. XIX, 27) .
PL 16, 1218B実に、盗人に赦しが与えられたことが敬虔であるなら、母が子からこれほどの愛情をもって敬われたことは、はるかに豊かな敬虔である。「見よ、汝の子だ。……見よ、汝の母だ」と彼は言う(ヨハネ19:27)。
Epistolarum classis I 63.0.297
Testabatur de cruce Christus, et inter matrem atque discipulum dividebat pietatis officia. Condebat Dominus non solum publicum, sed etiam domesticum testamentum, et hoc ejus testamentum signabat Joannes, dignus tanto testatore testis.
PL 16, 1218Bキリストは十字架の上から遺言を述べ、母と弟子の間で敬虔の務めを分け与えていた。主は公の遺言だけでなく、家庭の遺言をも作成していた。そして、その遺言に封をしていたのはヨハネであった。これほどの遺言者にふさわしい証人である。
Epistolarum classis I 63.0.298
Bonum testamentum non pecuniae, sed vitae aeternae: quod non attramento scriptum est, sed Spiritu Dei vivi, qui ait: Lingua mea calamus scribae velociter scribentis (Psal. XLIV, 2) . 110. Sed nec Maria minor, quam matrem Christi decebat.
PL 16, 1218Bそれは善い遺言であった。金銭のではなく、永遠の生命の遺言である。墨で書かれたのではなく、生ける神の霊によって書かれた。その霊は言う。「私の舌は、速やかに書く書記の葦ペン」(詩篇44:2)。110. だがマリアも、キリストの母にふさわしいあり方に劣ってはいなかった。
Epistolarum classis I 63.0.299
Fugientibus apostolis, ante crucem stabat, et piis spectabat oculis filii vulnera; quia exspectabat non pignoris mortem, sed mundi salutem.
PL 16, 1218C使徒たちが逃げ去るとき、彼女は十字架の前に立ち、敬虔な目で子の傷を見ていた。彼女が待ち望んでいたのは、愛し子の死ではなく、世の救いだったからである。
Epistolarum classis I 63.0.300
Aut fortasse quia cognoverat per filii mortem mundi redemptionem aula regalis, etiam sua morte putabat se aliquid publico addituram muneri. Sed Jesus non egebat adjutore ad redemptionem omnium, qui omnes sine adjutore servavit.
PL 16, 1218Cあるいはおそらく、王の宮殿である彼女〔aula regalis(王の宮殿)は主格で、マリアを言う呼び名と解した〕は、子の死によって世の贖いが成ることを知っていたので、自分の死によっても、公の務めに何かを付け加えうると考えていたのであろう。だがイエスは、すべての人の贖いのために助け手を必要としなかった。助け手なしにすべての人を救ったからである。
Epistolarum classis I 63.0.301
Unde et dicit: Factus sum sicut homo sine adjutorio inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 5) . Suscepit quidem affectum parentis, sed non quaesivit alterius auxilium.
PL 16, 1218Cそのゆえに彼は言う。「私は、助けのない人のように、死者たちの間で自由な者となった」(詩篇87:5)。彼は確かに親の情を受け入れたが、他の者の助けを求めはしなかった。
Epistolarum classis I 63.0.302
111. Hanc imitamini, matres sanctae, quae in unico filio dilectissimo tantum maternae virtutis exemplum edidit; neque enim vos dulciores liberos habetis, neque illud Virgo quaerebat solatium, quod alium posset generare filium.
PL 16, 1218C111. 聖なる母たちよ、彼女に倣え。彼女は、ただ一人の最愛の子において、これほどの母の徳の模範を示した。諸君には、より愛しい子らがいるわけではなく、あのおとめも、別の子を産みうるという慰めを求めていたのではなかった。
Epistolarum classis I 63.0.303
112. Domini servis imperate non quasi conditione subditis, sed ita ut naturae ejusdem cujus vos estis, consortes eos esse memineritis (I Petr. II, 18) .
PL 16, 1218D112. 主人たちよ、奴隷たちに命じるときは、身分によって従う者としてではなく、自分たちと同じ本性の者として、彼らが仲間であることを思い起こしてそうせよ(一ペトロ2:18)。
Epistolarum classis I 63.0.304
Servi quoque dominis servite cum voluntate; etenim unusquisque quod natus est, patienter debet suscipere: nec solum bonis, sed etiam asperis obedite dominis. Nam quae est vestrae servitutis gratia, si bonis serviatis sedulo?
PL 16, 1218D奴隷たちもまた、主人たちに喜んで仕えよ。実に、各人は自分が生まれたままのものを、辛抱強く受け入れるべきである。善い主人たちだけでなく、厳しい主人たちにも従え。熱心に善い人々に仕えるだけなら、諸君の隷属にどんな功があろうか。
Epistolarum classis I 63.0.305
Sed si etiam asperos promereamini; nam liberi quoque nullam habent mercedem, si peccantes puniantur a judicibus: sed illa merces est, si etiam non peccantes.
PL 16, 1219Aだが、もし厳しい者たちにさえ気に入られるよう努めるなら〔どうか。文が途中で切れているため補った〕。実に自由人たちも、罪を犯して裁判官から罰せられるのなら、何の報いもない。報いがあるのは、罪を犯していないのに〔罰せられる〕場合である。
Epistolarum classis I 63.0.306
Et vos ergo contemplatione Domini Jesu etiamsi difficilibus serviatis dominis cum patientia, mercedem habebitis.
PL 16, 1219Aだから諸君も、主イエスを見つめて、たとえ気難しい主人たちに仕えるとしても、忍耐をもって仕えるなら、報いを受けるであろう。
Epistolarum classis I 63.0.307
Siquidem ipse Dominus justus ab injustis passus est, et patientia mirabili peccata nostra suae affixit cruci: ut qui illum imitatus fuerit, peccata sua sanguine suo diluat. 113. Ad summam, convertimini omnes ad Dominum Jesum.
PL 16, 1219A実に、義なる主自身が不義の者たちから苦しみを受け、驚くべき忍耐によって我々の罪を自らの十字架に釘付けにした。彼に倣う者が、自分の罪を自分の血〔sanguine suo の suo は文法上は倣う者を指す。キリストの血とも取れる〕で洗い流すためである。113. 要するに、みな主イエスへと立ち帰れ。
Epistolarum classis I 63.0.308
Sit in vobis vitae hujus delectatio in bona conscientia, patientia mortis cum spe immortalitatis, confirmatio resurrectionis cum Christi gratia, veritas cum simplicitate, fides cum confidentia, abstinentia cum sanctitate, industria cum sobrietate, conversatio cum modestia, eruditio sine vanitate, sobrietas doctrinae, fidelitas sine haeresis temulentia. Gratia Domini Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.
PL 16, 1220A諸君のうちに、この生命の喜びが良心の善さと共に、死の忍耐が不死の希望と共に、復活の確証がキリストの恩寵と共に、真理が単純さと共に、信仰が確信と共に、禁欲が聖性と共に、勤勉が節度と共に、暮らしが慎みと共に、学識が虚栄なしに、教えの節度が、忠実さが異端の酩酊なしに、あるように。主イエス・キリストの恩寵が諸君すべてと共にあるように。アーメン。