作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi

Liber III, Caput IX 第III巻 第IX章

Anonymous · Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi · PL 20, 1163A · 27 sectiones

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.9.1

1

Quibus Scripturis sit resurrectio repromissa.

PL 20, 1163A

復活は、どの聖書によって約束されているか。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.9.2

2

APOLL.--Quantum videtur, et patere sollicitorum mentibus credo, ambiguae praedicationis obscuritas absoluta est, et tota in planum supremi temporis missa cognitio; praecipue cum astipulantibus quae aguntur dierum malis clara sit ratio, nec aliud superesse merito credatur, quam ut annuntiaturi prophetae praesentia demonstretur.

PL 20, 1163A

アポロニウス――私の見るところ、また気にかける者たちの心にも明らかだと信じるが、あいまいな予告の暗さは解かれ、最後の時についての知識はすべて平らかな所に置かれた。とりわけ、起こっていることが日々の悪によって裏付けられて、その理が明らかであり、あとはただ、告げることになる預言者〔エリヤを指すか〕の臨在が示されること以外に残るものはないと、当然に信じられるからである。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.9.3

3

Nunc vero unum hoc consummatis interrogationibus praesta, ut resurrectionem ex Dei possibilitate jam creditam doceas et promissam; ne tantae admirationis magnitudinem sine auctoritate coelestium statutorum assertio nuda contigerit; sed libellis prioribus intimata praesentis eruditione firmentur, gaudium allatura credentibus, disputationem dubiis ablatura, dum et possibilem ex Dei potentia fatebuntur, et faciendam ex ejus promissione cognoscent.

PL 20, 1163B

だが今は、問いが尽くされたので、一つだけ頼みたい。復活が、神にできることからすでに信じられ、また約束されていることを教えてもらいたい。これほど驚くべきことの大きさが、天の定めの権威なしに、むき出しの断言だけで終わることのないように。前の書で伝えられたことが、現在の教えによって固められ、信じる者には喜びをもたらし、疑う者からは論争を取り去るように。彼らは、それが神の力によって可能であることを認め、神の約束によって実現されることを知るだろう。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.9.4

4

ZACCH.--Tam plena est divinae miserationis erga homines liberalitas, ut ea quae fragilitas terrena vix credit, probare voluerit antequam facere, ac prius veris confirmare credentes, quam probare dubiis credituros: nam cum hanc muneris sui partem totis admodum Scripturarum voluminibus indiderit, speciali per Ezechielem monstravit effectu, facilius homines suscitari a se posse quam facti sunt, frustraque quasi perditos hic lugeri, quos non sit impossibilitas ulla restitui.

PL 20, 1163B

ザカイオス――神の憐れみの人々への寛大さは、地上の弱さがほとんど信じられないことを、行う前に証明しようとするほど満ち溢れている。まず信じる者を真の事柄で固め、のちに疑う者が信じるようにする。神は、自らの賜物のこの部分を聖書の巻々のほぼ全体に織り込んだうえで、エゼキエルを通して特別な実例によって示した。人は、造られたときよりも容易に、神によって起こされうるのであり、ここで滅びた者のように嘆かれている者たちは、むなしく嘆かれているのである、と。彼らが回復されるのに何の不可能もないのだから。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.9.5

5

Ait enim: Et tulit me spiritus Domini: et ecce facies campi, et haec erat ossibus plena. Et circumduxit me in gyrum eorum; et ecce arida nimis. Et ait ad me: Fili hominis, si vivent ossa ista? Et dixi, tu scis, Domine.

PL 20, 1163C

実に言う。「主の霊が私を取り上げた。見よ、野の面があり、それは骨で満ちていた。彼は私をその周りに連れ回した。見よ、それらはひどく乾いていた。彼は私に言った。『人の子よ、これらの骨は生きるだろうか』。私は言った。『汝が知っている、主よ』」。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.9.6

6

Et ait ad me: Prophetiza super ea, et dic: Ossa arida, audite verbum Domini. Haec dicit Dominus: Ecce ego adduco super vos nervos et viscera, et obtegam vos cute, et dabo spiritum vobis, et vivetis.

PL 20, 1163C

「彼は私に言った。『これらに向かって預言し、言え。乾いた骨よ、主の言葉を聞け。主はこう言う。見よ、私は汝らに筋と肉を加え、皮で汝らを覆い、霊を汝らに与える。汝らは生きる』」。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.9.7

7

Et ecce os ad os conveniebat, et super ea nervi, et viscera nascebantur, et cutis desuper ascendit; et jacuerunt sine spiritu.

PL 20, 1163D

「見よ、骨は骨に合わさり、その上に筋と肉が生じ、皮がその上に上がった。しかしそれらは霊なく横たわっていた」。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.9.8

8

Et ait ad me: Prophetiza, fili hominis, spiritui, et dic: Hoc dicit Dominus spiritui: A quatuor angulis coeli veni, spiritus, et insuffla ossibus istis et vivent. Et factum est: et steterunt pedibus suis congregatio nimis multa.

PL 20, 1163D

「彼は私に言った。『人の子よ、霊に向かって預言し、言え。主は霊にこう言う。天の四方から来よ、霊よ。これらの骨に吹き入れよ。そうすれば彼らは生きる』。そうなった。彼らは自分の足で立った。ひどく大きな群れであった」。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.9.9

9

Et ait ad me: Fili hominis, ossa haec domus Israel est. Qui dicunt: Vana est spes nostra nimis; interivimus.

PL 20, 1163D

「彼は私に言った。『人の子よ、これらの骨はイスラエルの家である。彼らは、我々の望みはあまりにむなしい、我々は滅びた、と言っている』」。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.9.10

10

Et scient quod ego sum Dominus, cum educam eos de sepulcris et vivificabo populum meum, et ponam illos in terra ipsorum, et faciam haec, dicit Dominus (Ezech. XXXVII, 1 14) .

PL 20, 1163D

「『彼らは、私が主であることを知るだろう。私が彼らを墓から連れ出し、私の民を生かし、彼らの地に置くとき。私はこれを行う、と主は言う』」(エゼキエル37:1 14)〔底本は「1 14」。1–14 と読む〕。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.9.11

11

Unde Salvator Sadducaeis resurrectionem non credentibus ait: Quomodo legistis, Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob? Non est utique Deus mortuorum, sed vivorum (Luc. XX, 38) .

PL 20, 1164A

そこで救い主は、復活を信じないサドカイ派の人々に言う。「汝らはどう読んだのか。アブラハムの神、イサクの神、ヤコブの神とは。確かに彼は死者の神ではなく、生者の神である」(ルカ20:38)。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.9.12

12

Apostolus autem sub elementorum comparatione, meritorum quoque distantiam praedicavit, dicens: Alia claritas solis, et alia claritas lunae, et alia claritas stellarum; stella enim a stella differt in claritate: sic erit et resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 41, 42) .

PL 20, 1164A

使徒は元素〔elementa。ここでは太陽・月・星を言う〕の比較によって、功績の隔たりをも説いて言う。「太陽の栄光は一つ、月の栄光は別、星々の栄光も別である。星は星と栄光において異なるからである。死者の復活もそのようになる」(一コリント15:41,42)。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.9.13

13

Joannes vero etiam eos quos mare fluctibus tegit, astruit reformandos, dicens: Et mare reddet mortuos suos (Apoc. XX, 13) .

PL 20, 1164A

ヨハネは、海が波で覆っている者たちも造り変えられることになると断言して言う。「海はその死者たちを返す」(黙示録20:13)。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.9.14

14

Tunc illud David canentis implebitur: Deus manifeste veniet, et non silebit: ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida (Psal. XLIX, 3) .

PL 20, 1164A

そのとき、歌うダビデのあの言葉が成就する。「神は明らかに来る。黙してはいない。その前で火が燃え、その周りに激しい嵐がある」(詩篇49:3)。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.9.15

15

Unde in Epistola sua Petrus: Quales nos, inquit, oportet esse, fratres, in die illa, cum coeli magno impetu transcurrent, et elementa ardore solventur (II Petr. III, 6) ?

PL 20, 1164B

そこでペトロはその手紙で言う。「兄弟たちよ、あの日に、天が大きな勢いで過ぎ去り、元素が熱で溶けるとき、我々はどのような者であるべきか」(二ペトロ3:6)〔引かれた句は3:11–12に当たる〕。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.9.16

16

Tunc illud sancti Apostoli vocibus deprometur: Ubi est, mors, aculeus tuus? absorpta est mors in victoria tua (II Cor. XV, 55) . Et qui nunc lacrymosis seminibus justitiae vias implent, pretiosae mortis manipulos referentes, sublimium coronarum honore fulgebunt.

PL 20, 1164B

そのとき、聖なる使徒の声であの言葉が引き出される。「死よ、汝の針はどこにあるのか。死は汝の勝利に呑み込まれた」(二コリント15:55)〔引かれた句は一コリント15:55に当たる〕。今、涙に濡れた種で正義の道を満たしている者たち、尊い死の束を携えて帰る者たちは、高い冠の栄誉に輝くであろう。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.9.17

17

De quibus scriptum est: Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis (Psal. CXLIX, 5) . Et iterum: Exsultabunt ut vituli ex vinculis soluti (Malach. IV, 2) . Et sicut scintillae inter arundines discurrent. (Sap. III, 7) .

PL 20, 1164B

彼らについて書かれている。「聖なる者たちは栄光のうちに歓喜し、寝床の上で喜ぶ」(詩篇149:5)。また再び言う。「彼らは、縄目から解かれた子牛のように躍る」(マラキ4:2)。さらに。「アシの間を火花のように駆け巡る」(知恵の書3:7)。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.9.18

18

Hi statuta coelestis throni sede Domini invitabuntur affatibus: Venite, benedicti Patris mei; accipite regnum quod vobis paratum est ante constitutionem mundi (Matth. XXV, 34) . Illa impios sententia persequente: Tacui, numquid semper tacebo (Isa. XLII, 14) ?

PL 20, 1164B

この者たちは、天の玉座の定められた座から、主の言葉によって招かれる。「来よ、私の父に祝福された者たちよ。世の基が据えられる前から汝らのために備えられた国を受けよ」(マタイ25:34)。不敬虔な者たちには、あの宣告が追いかける。「私は黙っていた。永久に黙っているだろうか」(イザヤ42:14)。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.9.19

19

Id est, jam non subditus ut crucifigi a negantibus possim, sed paterna quam cernitis majestate subnixus, qui ex infirmitate carnis mortuus fueram, vivo ex virtute Dei, solioque aeterni judicis praesidens, non alia quam in Evangeliis praedixeram inimicos meos definitione condemno: Ite, maledicti, in ignem aeternum, quem praeparavit Pater meus diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41) ; ubi est fletus et stridor dentium (Matth. VIII, 13) .

PL 20, 1164C

すなわち、「もはや私は、否認する者たちに十字架につけられうるような服従する者ではない。汝らが見る父の威光に支えられ、肉の弱さによって死んでいた私は、神の力によって生き、永遠の裁き主の座に就いて、福音書で予告していたのと違わない裁定で私の敵を断罪する。『呪われた者たちよ、悪魔とその使いたちのために私の父が備えた永遠の火に入れ』(マタイ25:41)。そこには泣き叫びと歯ぎしりがある」(マタイ8:13)〔引かれた句は8:12に当たる〕。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.9.20

20

Haec sunt quae moneri nostra voce te liceat: haec mentis et corporis labore fugienda sunt, et illa quae electis parantur adeunda, quorum magnitudinem formamque non quaeras: erit enim: Quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9) .

PL 20, 1164C

これらが、我々の声によってあなたが戒められてよいことである。これらは精神と体の労苦によって避けなければならず、選ばれた者たちのために備えられたものには近づかなければならない。その大きさと形を、あなたは尋ねるな。それは「目が見ず、耳が聞かず、人の心に上りもしなかったもの」だからである(一コリント2:9)。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.9.21

21

Sed si inaestimabiles quarumdam regionum amoenitates, odoresque vix creditos aut audimus, aut cernimus; si quibusdam gentibus auro turbidi fluunt amnes, et gemma pro lapide est; si passim cinnamum et amomum nascitur vulgo; si denique mollia redolentibus thura, et pretiosa balsamis ligna rorantur; si nobis etiam sub corruptibili aere lilia picta sic candent, nec sui imitationem quolibet habitu aut odore permittunt: quid aeternarum divitiarum habiturae sint gratiae, quid splendor coelestium dignitatum, eloqui sermo sensusque non praevalet: hoc tantum indubitanter accipias, nil illic necessarium, nil defuturum, sed omnium omnibus Deus laetitiarum inaestimabilium novitate generabit, quod dignum praesentiae suae possessione judicetur.

PL 20, 1164D

しかし、ある地方の測り知れない快さや、ほとんど信じがたい香りを、我々が聞くか、あるいは見るとしても、ある諸国民のもとでは川が金で濁って流れ、宝石が石の代わりをするとしても、至るところにシナモンとアモムムが普通に生えるとしても、さらに柔らかな乳香が香り、貴重な木がバルサムで潤うとしても、朽ちる空気のもとにあってさえ、彩られたユリがあれほど白く輝き、どんな装いや香りでもそれをまねさせないとしても、永遠の富がどのような魅力を持つのか、天の位の輝きがどのようなものかは、言葉も思いも言い表すことができない。ただこれだけを疑いなく受け取れ。そこでは必要なものは何もなく、欠けるものも何もないが、神は、はかり知れないあらゆる喜びの新しさをもって、すべての者のために、自らの臨在を所有するにふさわしいと判断されるものを生み出す。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.9.22

22

Nunc, inquam, mea qua potui instructione munitum indesinenter admoneo, ne aratrum culturae Dei ponens omissa respicias, aut ad propositum contendens bravium, cursum propositi ferventis retardes.

PL 20, 1165A

今、私は言う。私にできた教えで固められたあなたに、絶えず戒める。神への耕作の鋤に手をかけて、捨てたものを振り返ってはならず、前に定められた賞に向かって急ぎながら、燃えていた志の走りを遅らせてはならない。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.9.23

23

Nisi peractus agon sit, palma non sequitur: nec nisi certamine consummato insignis gloriae praestatur triumphus. Unde in Salomone: Laus in exitu canitur. Et in Evangelio: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22) .

PL 20, 1165A

競技が終わらなければ、ヤシは続かない。戦いが完了しなければ、輝かしい栄光の凱旋は与えられない。それでソロモンにはこうある。「称賛は終わりに歌われる」。また福音書にはこうある。「終わりまで耐え忍ぶ者は救われる」(マタイ10:22)。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.9.24

24

Fiat ergo fides tua felix, ac semper informatoris tui ad Deum memento, nec nimis saeculi aut malorum imminentium terrore movearis.

PL 20, 1165A

それゆえ、あなたの信仰が幸いなものとなるように。神に向けてあなたを教え込んだ者を常に思い出せ。世と、迫る悪への恐れに、過度に動かされるな。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.9.25

25

Adjutor in omnibus Deus est, illoque virtutem spiritus ministrante inundatio tempestatum in leves defluet spumas; modo ut prima praestantis conscientiae arma non desint; ac si necessitas denuntiatae tribulationis advenerit, hostem confessio firma sustineat: dabit credenti in moerore patientiam, qui se praebiturum et verba promisit; opemque martyrii benignus impertiet, qui ut honorem nominis sui etiam morte tueremur, admonuit dicens: Qui perdiderit animam suam propter me, in vitam aeternam salvam faciet eam (Luc. IX, 24) .

PL 20, 1165B

あらゆるところで神は助け手である。その神が霊の力を供するなら、嵐の氾濫は軽い泡となって流れ去る。ただし、卓越した良心という最初の武具が欠けないように。告げられた苦難の必然が来るなら、確かな告白が敵に耐えるように。言葉をも与えると約束した者が、信じる者に悲しみの中で忍耐を与えるだろう。また、死によってさえ自らの名の誉れを我々が守るよう戒めた者が、恵み深く殉教の助けを授けるだろう。彼は言った。「私のために自分の魂を失う者は、それを永遠の生命へと救う」(ルカ9:24)。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.9.26

26

Et iterum: Qui reliquerit uxorem, filios, parentes, et omnia quae habet propter nomen meum, in saeculo centuplum accipiet in futuro autem centuplum insuper et vitam aeternam (Matth. X, 30) .

PL 20, 1165B

また再び言う。「私の名のために妻、息子たち、両親、自分の持つすべてを捨てる者は、この世で百倍を受け、来たるべき世ではそのうえに百倍と永遠の生命を受ける」(マタイ10:30)〔引かれた句は19:29に当たる〕。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.9.27

27

Ad hoc tamen tentari paulisper cognitos sinens, ut eodem perfuncti examinis labore sibi placeant, et illic justitia sic muneretur afflictos, cum judicare coeperit persequentes.

PL 20, 1165B

ただし神は、この目的のために、知られた者たちがしばらく試みられるのを許している。同じ試験の労苦を果たした者たちが自ら満足し、かの場所で、神が迫害者たちを裁き始めるとき、正義が苦しめられた者たちに報いるためである。