Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.10.1
Quae gentium offensae; cur Judaeis, quibus prius Lex data est, abjectis, gentes quotidie amplectitur Deus, edocet.
PL 20, 1123D諸国民の過ち。なぜ、先に律法を与えられたユダヤ人が捨てられ、神は日ごとに諸国民を抱くのか。本章はこれを教える。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.10.2
APOLL.--Quantum reor, et patere omnium intellectibus credo, a cunctis saevioris concupiscentiae suspicionibus sanctorum simplicitas absoluta est; praecipue cum explorator mentium Deus praerogativam justitiae talibus non dedisset, si id quod prohibitum pro dispensatione non fuerat, praesumptum injuria comprobasset.
PL 20, 1124Aアポロニウス――私が思うところ、また皆の理解に明らかだと信じるところでは、聖なる者たちの素朴さは、より激しい欲望の疑いからすべて解き放たれている。ことに、心を探る神は、そのような者たちに正義の特典を与えなかったであろう、もし、配剤によって禁じられていなかったことが、行われたときに不正であると証明されたのであれば。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.10.3
Sed exactis, ut jam videtur, causis, interrogatio inopina subrepit, quae fuerit gentium specialis offensa, quae tot saeculis ac temporibus abjectas a Dei informatione repulerit, et nunc spe aeternorum munerum provocatas amplectatur ac doceat, Judaeis penitus a gratia Dei pulsis, quibus et in legis susceptione usus anterior, et in electione sors prima est.
PL 20, 1124Aだが、すでに論点が尽くされたように見えるが、思いがけない問いが忍び込む。諸国民に特有の過ちとは何であったのか。その過ちが、これほど多くの世と時代にわたって、神の教導から捨てられた彼らを退けていたのであり、いま〔神は〕永遠の賜物の希望へと呼び出した彼らを抱き、教えている。ユダヤ人たちは神の恩寵から全面的に追い出されたというのに。彼らには、律法の受領においても先の慣わしがあり、選びにおいても最初の分け前があったのに。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.10.4
ZACCH.--Nullum a principio credentium Deus repulit, nec prius creatori suo displicuere gentes, quam beneficiorum illius et suae conditionis oblitae pro ejus reverentia vel honore insensibiles colerent creaturas, ac simulacra hominum et pecudum venerantes, his merito similes redderentur, quae sibi, cum potiores a Deo facti essent, praetulerunt; Scriptura memorante: Simulacra gentium, argentum et aurum, opera manuum hominum (Ps. CXIII, 4) .
PL 20, 1124Bザカイオス――神は、初めから信じる者を一人も退けなかった。諸国民も、神の恩恵と自分たちの造られ方とを忘れ、神への畏敬と栄誉に代えて、感覚のない被造物を拝み、人間や家畜の像を崇め、神によってそれらよりも優れたものとして造られたのに、それらを自分に優先して、当然それらに似た者とされるまでは、創造者の意にかなわなくなることはなかった。聖書は言う。「諸国民の像は銀と金、人の手の業である」(詩篇113:4)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.10.5
Similes eis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis (Ibid., 8) . Similiter et Salomon: Homo fecit eos, et qui spiritum mutuatus est, finxit illos.
PL 20, 1124B「これを造る者も、これに信頼する者もみな、これに似るがよい」(詩篇113:8)。同様にソロモンも言う。「人がこれらを造り、霊を借りた者が、これらを形づくった」。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.10.6
Nemo autem hominum similem sibi poterit Deum fingere; cum sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis: melior est ipse his quos colit; quoniam ipse vixit, illi vero numquam (Sap. XV, 16, 17) .
PL 20, 1124B「だが、人のうちの誰も、自分に似た神を造ることはできない。死すべき者でありながら、不法な手で死んだものを造る。彼自身が、自分の拝むものよりも優れている。彼は生きたが、それらは決して生きなかったからである」(知恵の書15:16、17)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.10.7
Et iterum: Attendentes opera, non noverunt quis esset artifex; sed aut ignem, aut spiritum, aut aerem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem, aut lunam rectores orbis terrarum deos putaverunt (Sap. XIII, 1, 2) .
PL 20, 1124Cまた、「彼らは業に注目しながら、誰が職人であるかを知らなかった。火や風や空気や星の輪や大水、太陽や月を、世界の支配者である神々と考えた」(知恵の書13:1、2)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.10.8
Cum ergo totius spei fiduciam, neglecto Creatore, in talibus collocassent, mercedem proprii operis perceperunt, ut sua sponte in omne immunditiarum genus ruentes alienae ab informatione Dei fierent, quae solis vitiis serviebant, demersaeque criminibus non prius viam adipiscendae immortalitatis agnoscerent, quam mediatori Dei et hominum credidissent: unde in Deuteronomio scriptum est, Synagogae Ecclesiam ex gentibus praeferendam: Eritis, inquit, gentes in caput: incredulus autem populus in caudam (Deut. XXVIII, 44) .
PL 20, 1124Cこうして彼らは、創造者を顧みず、このようなものにすべての望みの信頼を置いたので、自分の業の報いを受けた。みずから進んで、あらゆる種類の汚れに突き進み、ただ悪徳にのみ仕えて、神の教導から疎外され、罪過に沈められ、神と人とのあいだの仲介者を信じるまでは、不死を得る道を知ることがなかったのである。それゆえ申命記には、会堂に対して、諸国民から成る教会が優先されることが書かれている。「汝ら諸国民は頭となる、と彼は言う。他方、信じない民は尾となる」(申命記28:44)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.10.9
Judaeis autem quamdiu fides et justitia viguit, Dei quoque ab his dilectio non recessit, ipso per Esaiam in Canticis protestante: Cantabo nunc dilecto canticum dilectae vineae meae (Is. V, 2) .
PL 20, 1124Dユダヤ人たちには、信仰と正義が栄えているあいだは、神の愛も彼らから離れなかった。神自身がイザヤを通して歌の中で証言している。「いま私は、愛する者に、私の愛するブドウ畑の歌を歌おう」(イザヤ5:2)〔引かれた句はイザヤ5:1〕。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.10.10
Querela in Cantico, dilectus in Christo est: vinea. synagoga: hoc enim et in consequentibus ait: Et nunc homo Juda, et qui inhabitatis Hierusalem, judicate inter me et vineam meam: quid faciam vineae meae quod adhuc non fecerim ei (Ibid. 3, 4) ?
PL 20, 1124D歌における訴えがあり、愛される者はキリストにおいてある。ブドウ畑は会堂である〔底本は「vinea. synagoga:」と句点で切る。「ブドウ畑は会堂」と取った〕。実に、続く箇所でも言うからである。「いま、ユダの人よ、エルサレムに住む汝らよ、私とブドウ畑のあいだを裁け。私のブドウ畑に、まだ私がしていないどんなことを私がなそうか」(イザヤ5:3、4)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.10.11
Vinea enim Domini sabaoth, domus Israel est (Ibid., 7) . Homo Juda, Salvator ut supra: hi autem qui habitant Hierusalem, quorum pes in Ecclesiae fide currit. Itaque inter se ac populum Judaeorum velut pari conditione Dominus hortatur agnosci.
PL 20, 1125A「実に、万軍の主のブドウ畑は、イスラエルの家である」(イザヤ5:7)。ユダの人とは、前に述べたとおり救い主であり、エルサレムに住む者とは、その足が教会の信仰の中を走る者たちである。こうして主は、自分とユダヤ人の民とのあいだを、いわば対等の立場で見極めるよう促している。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.10.12
Quid ei adhuc mirabilium ac beneficiorum praestare possit, quod ante non factum sit: cui ex Aegypto gravissimae liberatio servitutis, et absolutae a cophino manus; cui innumera in Pharaonem atque omnes Aegyptios signa, sicut in columna nubis et luminis die ac nocte visibile praeviae divinitatis auxilium, et a persequentium impenetrabilis discretio tenebrarum?
PL 20, 1125Aこれまでになされなかった驚くべき恩恵のうち、何をなお彼に施しうるだろうか。彼にはエジプトから最も重い隷従からの解放があり、籠から解かれた手があった。ファラオとすべてのエジプト人に対する数えきれないしるしがあり、昼は雲の柱、夜は光の柱という、先導する神性の目に見える助けがあり、追う者たちからの闇による越えがたい隔てがあった。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.10.13
Inaudita praeterea pelagi fuga, et contra insistentium violentiam defensio praeliantis elementi; manna in eremo, et sine decoris ac vestium detrimento diuturnae usus aetatis: expulsio perinde gentium vi ac numero imparibus praestita, atque in possessionem affluentis terrae haereditas constituta.
PL 20, 1125Bそのうえ、聞いたことのない海の逃走、迫り来る者の暴力に対する、戦う元素の防御、荒れ野のマナ、長い年月のあいだ装いも衣も傷まなかったこと、力も数も及ばない諸国民の追放、そして豊かな土地の所有として定められた相続があった。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.10.14
Quid objurgatio saepe incruenta peccantibus, et abolita paucorum animadversione transgressio, remissae peccantium neces, ac pene in abusionem donantis redacta assiduitas lenitatis?
PL 20, 1125B罪を犯す者たちに対する、しばしば血を流さない叱責、少数の者への処罰で廃された違反、罪を犯す者たちに免じられた死罪、与える者への濫用にほとんど至った優しさの絶え間なさは、何であったか。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.10.15
Tantis igitur debacchantis perfidiae malis quid adjici potius potuit in medelam, quam ut in remedia pereuntium ex utriusque et sancti Spiritus voluntate Dei Filius mitteretur, qui fragilitatis nostrae materiam dignatus assumere totum in Deo susciperet hominem, ut et totum si crederet, in sua adoptione salvaret?
PL 20, 1125Bこうして、荒れ狂う背信のこれほどの悪に対し、滅びゆく者たちの救済のために、双方〔utriusque。父と子を指すと取った〕と聖なる霊の意志によって神の子が遣わされること以上に、癒しとして何を加えることができたであろうか。神の子は、我々の弱さの素材を取ることをよしとし、神において人を丸ごと受け取り、その者が丸ごと信じるなら、自分の養子縁組において救うのである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.10.16
Sed restabat incredulis, ut in illos eorumque nunc posteros sententia compleretur: Oculis videant et non videant: corde intelligant et non intelligant; auribus audiant et non audiant; ne quando convertantur, et sanem illos, dicit Dominus (Isa. VI, 10) .
PL 20, 1125Cだが、信じない者たちには、彼らと今の子孫に次の宣告が成就することが残っていた。「目で見ても見ず、心で悟っても悟らず、耳で聞いても聞かない。彼らが立ち返らず、私が彼らを癒すことがないように、と主は言う」(イザヤ6:10)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.10.17
Et iterum: Vae genti peccatrici, populo pleno peccatis, filiis scelestis (Isa. I, 4) . Et tertio: Derelinquetur filia Sion ut tabernaculum in vinea, et sicut casa custodiaria in cucumerario, et sicut civitas quae expugnatur (Ibid. 8) .
PL 20, 1125Cまた、「罪深い国民にわざわいあれ、罪に満ちた民、悪しき子らに」(イザヤ1:4)。そして三つ目に、「シオンの娘は、ブドウ畑の仮小屋のように、キュウリ畑の番小屋のように、攻め取られる町のように、見捨てられる」(イザヤ1:8)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.10.18
Quae a se olim per prophetam dicta confirmans, in Evangelio Dominus approbavit dicens: Hierusalem, Hierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas missos ad te; quoties volui congregare filios tuos sicut gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti?
PL 20, 1125C主は、これらをかつて自分が預言者を通して語ったと確証し、福音書でそれを承認してこう言った。「エルサレム、エルサレム、預言者たちを殺し、汝に遣わされた者たちを石で打つ者よ。めんどりが雛を翼の下に集めるように、私は何度、汝の子らを集めようとしたことか。だが汝は望まなかった」。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.10.19
Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII, 37, 38) . Id est quae Dei erat habitatio ante, nunc daemonum est: quia quidquid religio vera deseruerit, superstitio profana sibi vindicat.
PL 20, 1125D「見よ、汝らの家は荒れ果てたまま汝らに残される」(マタイ23:37、38)。すなわち、かつて神の住まいであったものが、いまは悪霊の住まいである。真の宗教が捨てたものを、俗悪な迷信が自分のものにするからである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.10.20
Ubi ergo Judaeorum perditio in Christi internecione completa est, credulitati gentium fides patuit promissorum: et sicut ab initio non generis dignitati, sed meritis fidei salus magna promissa est, Domino sic docente cum se iidem Judaei pro potius fidei probatione Abrahae filios esse jactarent: Vos, inquit, de diabolo patre nati estis, et opera illius facitis (Joan. VIII, 44) .
PL 20, 1125Dこうして、ユダヤ人たちの滅びがキリストの殺害において成し遂げられたとき、約束の確かさ〔fides〕が、諸国民の信仰に開かれた。そして初めから、血筋の品位にではなく信仰の功績に、大いなる救いが約束されていたのは、主がこう教えているとおりである。同じユダヤ人たちが、まさるはずの信仰による証しの代わりに、自分はアブラハムの子だと誇っていたとき、主は言った。「汝らは悪魔を父として生まれ、その業を行っている」(ヨハネ8:44)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.10.21
Si enim Abrahae filii essetis, opera illius faceretis (Ibid. 39) ; id est, fides in vobis similis appareret: et sicut ille in omni humanae haesitationis difficultate mihi credidit, pari et vos mansuetudine crederetis.
PL 20, 1126A「もし汝らがアブラハムの子であるなら、その業を行うであろう」(ヨハネ8:39)。すなわち、信仰が諸君のうちに同じように現れるはずだ、ということである。彼があらゆる人間のためらいの困難のなかで私を信じたように、諸君も同じ柔和さで信じるはずだ、ということである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.10.22
Hanc tamen eorum cordis duritiam manere quidem pro sui miseratione Divinitas non vult, sed existere pro eorum incredulitate permisit, ac secundum Apostolum: Ex parte in Israel caecitas contigit, ut fides gentium subintroiret (Rom. XI, 25) .
PL 20, 1126Aしかし、神性は自らの憐れみにより、彼らの心のこの頑なさがとどまることを望まず、彼らの不信仰によって生じることは許した。使徒によれば、「イスラエルに部分的に盲目が生じたのは、諸国民の信仰が入り込むためである」(ローマ11:25)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.10.23
Itaque ad obtinenda aeternitatis bona nec Judaeis praerogativa generis sufficit, nisi et fides origini suffragetur; nosque rursum sola eorum non salvat offensa, nisi praelati humiliatorum pariter vereamur exemplum; et unam in Christo atque indubitabilem viam utrique populo patere credentes, intemerata fidei dona teneamus; sicut in Evangelio ipse nos docuit dicens: Ego sum via, et veritas, et vita.
PL 20, 1126Aこうして、永遠の善を得るために、ユダヤ人たちには血筋の特権では足りず、信仰が出自を支えるのでなければならない。他方、我々もまた、彼らの過ちだけでは救われず、優先された我々が、へりくだらされた者たちの例を等しく恐れるのでなければならない。そして、キリストにおいてただ一つの疑いなき道が両方の民に開かれていると信じて、汚れのない信仰の賜物を保とう。福音書で彼自身が我々にこう教えたとおりである。「私は道であり、真理であり、生命である」。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.10.24
Nemo vadit ad Patrem nisi per me (Joan. XVI, 6) . Et: Qui crediderit in me, hic salvus erit (Joan. VI, 47) .
PL 20, 1126B「私を通らなければ、誰も父のもとに行かない」(ヨハネ16:6)〔引かれた句はヨハネ14:6に当たる〕。また、「私を信じる者は、この者は救われる」(ヨハネ6:47)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.10.25
Id est, ut sicut unus Deus, ita unus credentium populus Creatoris in perpetuum serviat voluntati: cultumque non respuit, dum neutram partem Dei justitia deprimens, absolvi laetatur in confessione credentes, quos incredulitas in auctoribus praedamnavit.
PL 20, 1126Bすなわち、神が一つであるように、信じる者の民も一つとして、永遠に創造者の意志に仕えるように、ということである。神の正義はどちらの側も抑えつけないので、礼拝を退けない。信仰告白において信じる者たちが赦されることを喜ぶのである。彼らは、その祖先たちの不信仰によって、前もって断罪されていた。