作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi

Liber II, Prooemium 第II巻 冒頭

Anonymous · Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi · PL 20, 1107D · 9 sectiones

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.0.1

1

Cum ad exercitium justitiae optima atque exoptabilis via sit pie vivere, et vitae ipsius rationem factorum et cognitionum observantia custodire; praecipui inter bona omnia studii est, aut Deo semper aut de Deo fideliter loqui, quodque in homine maximum est, linguae ac mentis officium Auctoris sui laudibus deputare, nec tamen ita fervore piae voluntatis attolli, ut in aliquo sentiendi ac profitendi modum subnixa fidei vota transcurrant, aut sacros divinae praedicationis terminos audentior licitis calcet ingressus.

PL 20, 1107D

正義の実践にとって、敬虔に生きること、また生そのものの理を、行いと認識に対する注意によって守ることが最善で望ましい道であるから、あらゆる善のうち最も重要な務めは、常に神に、あるいは神について忠実に語ること、そして人にあって最大のものである舌と心の務めを創造者への賛美に当てることである。しかしその際、敬虔な意志の熱に高ぶって、信仰に支えられた願いが、思い、告白する節度をどこかで越えたり、神の宣教の聖なる限界を、許されるよりも大胆な歩みで踏み越えたりしてはならない。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.0.2

2

Non ergo fiducia, sed fide prompti, insinuationem primum sanctae Trinitatis aggredimur; post in Judaeos, ac deinceps in haereticos plana expositione pergentes, etiam schismaticum Novatianorum detegemus errorem.

PL 20, 1107D

それゆえ我々は、確信ではなく信仰によって備え、まず聖なる三位一体の教えへと進み、次にユダヤ人に対して、さらに異端者に対して平明な叙述で進み、ノウァティアヌス派の分派の誤りをも明らかにするであろう〔ノウァティアヌス派は、迫害で堕ちた者の赦しを認めなかった三世紀の分派〕。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.0.3

3

Ita instructio ex multis collecta voluminibus breviarii vicem dabit, non omnia in singulis elaborans.

PL 20, 1108D

こうしてこの教えは、多くの書物から集めたものとして、要約の役を果たし、一つ一つのすべてを論じ尽くすことはしない。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.0.4

4

Experti itaque rem inter personas melius agi, Zacchaeum nostrum Apolloniumque jam nostrum ad praedictos causarum gradus robustiore scientia deducemus, ut libelli superioris more, religionis nostrae aemuli praedamnentur; et is qui discendi accenditur studiis, Deo vivere cupiat ac vitiis interire.

PL 20, 1108D

そこで、事柄は人物たちのあいだで行うほうがよく運ぶと経験したので、我々のザカイオスと、すでに我々のものとなったアポロニウスを、より堅固な知識をもって先に述べた論点の段階へ導こう。先の小冊子のやり方に倣い、我々の宗教を妬む者たちがあらかじめ断罪され、学ぶ熱意に燃える者が、神に生き、悪徳に死ぬことを望むようになるためである。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.0.5

5

Nunc ergo inter praedictos leni collatione et proferentur omnia et probabuntur, ut congrua brevitate monstretur quid recipi debeat, quid caveri; cum et fidelium credulitas coelestibus confirmetur exemplis, et profanorum perfidia suis vel maxime intellectibus destruatur.

PL 20, 1108D

さて、いま前述の二人の穏やかな対話によって、すべてが提示され吟味され、ふさわしい簡潔さで、何を受け入れるべきか、何を避けるべきかが示される。信徒たちの信仰が天の範例によって堅められ、瀆聖の者たちの背信が、まさに彼ら自身の理解によって打ち砕かれるためである。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.0.6

6

APOLLONIUS.--Si quisquam, Zacchaee, referre, ut dignum est, gratiam Deo pro collatis in se ejus miseratione beneficiis, aut sermonibus sufficit, aut animo comprehendit: ego praecipue perfungi hoc munere debeo confessionis et mentis, qui illius aspiratione tuave doctrina tantis errorum laqueis evolutus, mortis vincla deposui, et terrenum exutus hominem, in spem coelestium gaudiorum Dei adoptione transivi; aeterni insuper sacrificii particeps factus, immo Deum sumendo pars ipsius, toto animi vigore et salutaria expetere debeo, et obliqua destruere.

PL 20, 1109A

アポロニウス――ザカイオスよ、神に対して、その憐れみによって自分に授けられた恩恵のゆえに、ふさわしく感謝を返すことが、言葉に足り、あるいは心に把握できるほどの人が誰かいるとすれば、私こそ、この告白と心の務めを何よりも果たす義務がある。神の霊感とあなたの教えによって、誤りのこれほどの罠から解き放たれ、死の鎖を捨て、地上の人を脱いで、神の養子縁組によって天の喜びの希望へと移った。さらに永遠の犠牲にあずかる者となり、いや神を受けて神自身の一部となった私は、心のあらゆる力で、救いをもたらすものを求め、曲がったものを打ち壊す義務がある。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.0.7

7

Sed quoniam in retribuenda gratiarum vice, nec in hoc quidem sufficientes sumus quod intelligendo sentimus; haec solum retributionis penes impares via est, si largitor totius indulgentiae Deus, dignatione qua nostris cogitationibus interest, debentibus inspiciat votum, et pro effectu recipiat voluntatem.

PL 20, 1109B

だが、恩に報いるに当たって、我々は、理解して感じていることにおいてさえ十分ではない。力の及ばぬ者たちにとって報いの道はただ一つ、あらゆる赦しの与え手である神が、我々の思いのうちに臨むよしとする心をもって、負い目ある者たちの願いに目を留め、成果の代わりに意志を受け入れることである。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.0.8

8

Quamlibet ergo ineffabilis laetitiae compos magna sim consecutus, major mihi tamen ignorantiae metus est ex quo aliquid esse coepit scientiae; grandisque animum cura sollicitat, si spiritualium conscius secretorum plenitudinis sacrae quantum audire farique liceat, aut ignarus aut trepidus deprehendar.

PL 20, 1109B

それゆえ、言い尽くせぬ喜びを得て大きなものを達したとしても、私にはむしろ、知がいくらか生じ始めたときから、無知への恐れがいっそう大きい。霊的な秘密を知る者として、聖なる充満を聞き語ることが許される限り、無知な者あるいは怖じ気づく者と見られはしないかと、大きな憂慮が心を悩ます。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.0.9

9

Nam prima fidei in me praecepta concludens, Patris tantum ex quo sunt omnia, et Filii per quem facta sunt omnia, credulitatem simplicem poposcisti; post autem ineuntis traditionem mysterii etiam sancti Spiritus mihi a te exacta confessio est, et tota in Trinitatem missa credulitas.

PL 20, 1109B

すなわち、あなたは私のうちに信仰の最初の戒めを閉じ込めるにあたり、すべてのものがそこから成る父と、すべてのものがそれによって造られた子についてだけの、素朴な信仰を求めた。しかしその後、入りゆく奥義の伝えに続いて、聖なる霊の告白もあなたから私に求められ、全き信仰が三位一体へと向けられた。