Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.4.1
詩人たちがキリストについて何か言っているかどうか。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.4.2
APOLL.--Omissa ista haec facito, nequaquam a proposita conditione discedens, ut eum scilicet altera pars sequatur, qui hisdem audientibus in fine superaverit.
PL 20, 1074Dアポロニウス――それは省いて、次のことを行え。提示された条件から決して離れずに、である。すなわち、同じ人々が聞いている前で最後に勝った者に、他方が従うという条件である。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.4.3
Et quia, ut vere dicis, pro religione loqui nemo oneri juste reputat, membratim universa dicturus de Christo, primum evidentem pande rationem, ut si Deum vel Dei Filium probare potueris, caeteris quae ab eodem gesta aut gerenda memoratis, facilius acquiescam; nec me pigebit libere credere quod dii non potuerint prohibere.
PL 20, 1075Aそして、あなたが言うとおり、宗教のために語ることを誰も正当に負担と考えはしないのだから、キリストについてすべてを項ごとに語るつもりなら、まず明白な理を明かせ。あなたが彼を神、あるいは神の子と立証できれば、同じ者によって行われた、あるいは行われるであろうと諸君が語るほかの事柄にも、私は容易に同意するであろう。神々が妨げえなかったことを、自由に信じることを、私は厭わないであろう。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.4.4
ZACCH. Et ego per ipsum credo, quia excitare sibi incolas etiam ex lapidibus potest (Matth. III, 9) , te a gentilitatis errore facile posse deduci, si eum cujus majestatem vel conscius negligis, vel ignorans requiris, deposito falsae sapientiae supercilio confestim, ubi rebus agnoveris, corde non renuas: ecce enim munitum Christi fide loquentem dii tui audient, nec prohibebunt.
PL 20, 1075Aザカイオス――私もまた、彼自身によって、あなたが異教の誤りから容易に導き出されうると信じる。彼は、石からでさえ自分のために住まう者たちを起こすことができる(マタイ3:9)からである。その威光を、知りつつ軽んじ、あるいは知らずに探し求めているその者を、偽りの知恵の傲慢を捨てて、事実によって知ったときには、ただちに、心で拒まないならば、である。見よ、キリストの信仰に守られて語る私を、あなたの神々は聞くであろうし、妨げもしないであろう。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.4.5
Sed te miror formam totius scientiae praeferentem, an sit Deus Christus vel Dei Filius dubitanter inquirere, qui non nescias etiam vestrorum auctorum volumina testari ejus divinitatem, et crucem quam irridetis proferre; ex quibus interim duorum exempla nunc proferam.
PL 20, 1075Bだが、あなたは全知の模範を掲げながら、キリストが神であるか神の子であるかを疑いつつ尋ねているのに、私は驚く。あなたは、諸君の著者たちの書物さえ彼の神性を証しし、諸君が嘲る十字架を示していることを、知らないわけではないはずである。そのうちから、いまは二人の例を挙げよう。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.4.6
Plato enim, quem doctissimum ac sapientissimum perhibetis, cum de revelanda Christi majestate loqueretur, his verbis etiam signum illius intimavit, futurum astruens Deum, cujus signum circumrotundatum et decussatum est.
PL 20, 1075B実に、諸君が最も博学で最も賢いと称するプラトンは、キリストの威光が啓示されるべきことを語ったとき、これらの言葉で、その徴をも告げた。神が将来来る、その徴は円く、十字に交わる形である、と主張して。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.4.7
Sibyllae perinde praedivina, ut asseritis, carmina proprietatem sancti nominis personarunt cum dignitate naturae: haec eadem Deum postea uno versu crucemque signavit, quam vos multis disputationibus refutatis, praedictum poema ita ponens: Felix ille Deus, ligno qui pendet ab alto.
PL 20, 1075B同様に、諸君が言うとおり神的な予知に満ちたシビュラの詩は、聖なる名の固有性を、本性の尊厳とともに鳴り響かせた。この同じシビュラは、のちに一つの詩行で神と十字架を示した。諸君は多くの論議でその十字架を退けている。その予言の詩をこう述べて。「幸いなるかな、高き木に掛かるかの神は」。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.4.8
Vide distantibus quidem verbis, expressam tamen utriusque confessionem. Ille futurum designat, quia manifestandum in homine sentiebat: haec felicem eum vocat, quia divinam praevidet in hominis fragilitate virtutem, et in ejusdem hominis morte victoriam.
PL 20, 1075C見よ、言葉は離れているが、二人ともの告白は表されている。一方は「来たるであろう」と示している。人において現れることになると感じていたからである。他方は彼を「幸い」と呼んでいる。人の脆さのうちに神的な力を、またその同じ人の死のうちに勝利を、予見しているからである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.4.9
Quos tamen non idcirco consequi convenit, quia his velut per somnium veram sapientiam loqui aliquando permissum est; neque ut gentilitas meruisse ex Deo praescientiam videretur, sed ut Deum Christum ac Dei Filium etiam vestri loquerentur auctores, qui cum pene in omnibus falsi sint, in hoc probabiliter erraverunt.
PL 20, 1075Cだが、彼らがいわば夢のうちにまことの知恵を語ることがときに許されたからといって、彼らに従うのがふさわしいわけではない。〔それが許されたのは〕異教が神から予知を受けるにふさわしかったと見えるためではなく、諸君の著者たちも、キリストが神であり神の子であると語るようになるためである。彼らはほとんどすべてにおいて誤っているが、この点では、是認しうる誤り方をしたのである〔probabiliter は「もっともらしく」とも取れる〕。