Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.5.1
ユダヤ人が、神の子を信じないほかにも、他の点で惑わされているかどうか。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.5.2
APOLL.--Dubium non est his testimoniis nequaquam subtrahi fidem posse, atque ejusmodi probationes ne ab ipsis quidem Judaeis, nisi insanire plus malunt, aequanimiter improbandas; praecipue cum ex eorumdem voluminibus intimatae adeo clara integritate perluceant, ut etiamsi sine assertore percenseas, ipsa se comprobent.
PL 20, 1114Dアポロニウス――これらの証言から信頼を取り去ることは決してできず、この種の証明は、狂うことのほうをむしろ望むのでなければ、ユダヤ人自身さえ平然と退けることはできないことは疑いない。ことに、彼ら自身の書から告げられたそれらが、証言者なしに数え上げても自ら証明するほどの明白な完全さをもって輝き出ている以上は。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.5.3
Verumtamen quibus iidem Judaei in diversum agantur exemplis, fieri certior cuperem, nec solum rectis sed contrariis pariter edoceri; quoniam illa demum consummata dici doctrinae veritas potest, quae errantibus non solum in quo corrigi possunt, verum etiam in quo per semet depravantur ostendit.
PL 20, 1115Aだが、ユダヤ人たちがどんな範例によって反対の方向へ駆られるのかを、より確かに知りたい。正しい例だけでなく反対の例によっても同じく教えられたい。教えの真理は、誤る者たちに、どこを正せるかだけでなく、どこで自ら堕落しているかをも示すとき、はじめて完成したと言えるからである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.5.4
ZACCH.--Inculcatum tibi saepissime retines, unum Deum esse, hoc est unam Trinitatis divinitatem, et in hujus vocabuli appellatione significationem unius substantiae, non unius esse personae: sed illis hinc error occasioque perfidiae est, quod sibi in Horeb monte Dei vocibus haec dicantur: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4) .
PL 20, 1115Aザカイオス――あなたは何度も教え込まれたとおり、神は唯一、すなわち三位一体の神性は一つであること、またこの名の呼称に示されるのは一つの実体であって一つのペルソナではないことを覚えている。だが彼らには、そこから誤りと背信の機会が生じる。ホレブ山で神の声によって彼らにこう語られたからである。「聞け、イスラエルよ。汝の神、主は唯一の神である」(申命記6:4)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.5.5
Et iterum: Ego Deus, et praeter me Deus non est (Ibid., 32, 39) . Et tertio: Ego Deus, et non demutor (Malach. III, 6) ; gloriam meam alteri non dabo (Isa. XLII, 8) .
PL 20, 1115Bまた再び。「私は神であり、私のほかに神はない」(申命記32:39)。三度目に言う。「私は神であり、変わることがない」(マラキ3:6)。「私の栄光を他の者には与えない」(イザヤ42:8)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.5.6
Non utique nulli, sed non alteri; id est, huic tantum dabo per quem vobis ab initio amissam immortalitatem in melius reparari in praedestinatione constitui: demutari autem vere non potest, qui dispendium augmentumque non recipit.
PL 20, 1115B「誰にも与えない」ではなく、「他の者には与えない」である。すなわち、この者にだけ与えよう。この者を通して、諸君のために、初めから失われた不死がより善いものへと回復されることを、私は予定において定めたのである。実に変わりえないのは、損失も増大も受けない者である。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.5.7
Cum vere alia Divinitas non sit, necesse est ut Deus alius non dicatur. Hoc tamen Judaeis de unitate Divinitatis non tamquam nescientibus dictum est, sed ad idola transgressuris praedictum, ne deos scilicet aut interpretarentur aut colerent, qui unum in substantia et majestate cognoscerent.
PL 20, 1115Bまことに別の神性はないから、別の神と言われないのは必然である。だがこのことは、ユダヤ人に、神性の一体性を知らない者たちに対して言われたのではなく、偶像へ踏み越えようとする者たちに前もって告げられたのである。つまり、実体と威光において一つなる神を知る者が、神々を解釈したり崇めたりしないように。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.5.8
Illud praeterea clarum est, cum Deus de mundi et hominis creatione disponeret, sacramentum Trinitatis ostensum, Scriptura dicente: Et dixit Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26) .
PL 20, 1115Bさらに明らかなのは、神が世界と人の創造を計らったとき、三位一体の秘義が示されたことである。聖書はこう言う。「そして神は言った。『我々の像に、我々に似せて、人を造ろう』」(創世記1:26)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.5.9
Cum dicit nostram, prodit utique non unius; cum vero ad imaginem et similitudinem profert, aequalitatem distinctionis insinuat, ut in eodem opere sit Trinitatis aperta cognitio, in qua nec pluritas cassa est, nec similitudo dissentiens, dum et consequentia sic traduntur: Et dixit Deus: Fiat: et, Fecit Deus: et, Benedixit Deus.
PL 20, 1115C「我々の」と言うとき、確かに一人でないことを示す。「像に、似せて」と述べるとき、区別における等しさを匂わせる。それゆえ同じ業のうちに、多数性〔底本は pluritas。pluralitas と同じく「多数性」の意〕が空しくもなく、類似が不一致でもない三位一体の明白な認識があり、続く言葉もこう伝えている。「そして神は言った。『あれ』」、また「神は造った」、また「神は祝福した」。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.5.10
Deus ergo Pater facienda denuntiat, Filius perficit dicta, Spiritus sanctus benedictione confirmat: et necesse est, ut creationis totius auctor Deus unus sit, tametsi est enuntiantis sermo Faciamus: quam fidei rationem antiqua denique per Moysen benedictio pandit et comprobat, qua benedicere populum sacramento trinae invocationis jubetur; ait enim Deus ad Moysen: Sic benedices populum meum, ut et ego benedicam illos: Benedicat te Dominus et custodiat te: et illuminet Dominus faciem suam super te, et misereatur tui: attollat Dominus faciem suam super te, et det tibi pacem (Num. VI, 23) .
PL 20, 1115Cすなわち神である父が、なされるべきことを告げ、子が語られたことを成し遂げ、聖なる霊が祝福によって堅める。そして、造られたもの全体の創造者である神は唯一でなければならない。告げる者の言葉が「我々は造ろう」であってもである。この信仰の理を、実にモーセを通した古い祝福が明らかにし確証する。その祝福によって、三重の呼び求めの秘義をもって民を祝福するよう命じられている。神はモーセに言う。「汝はこのように私の民を祝福せよ。私もまた彼らを祝福するであろう。主が汝を祝福し、汝を守るように。主がその顔を汝の上に照らし、汝を憐れむように。主がその顔を汝に向けて上げ、汝に平和を与えるように」(民数記6:23)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.5.11
Unde intelligis non interesse indissociabilis atque indemutabilis Dei, si non ad omnes sententiarum proprietates humanae efficientiae verba conspirent; cum evidenti fidelium intellectui sit relictum, ut quod creari a Deo vel effici dicitur, agi et effici semper a Trinitate credatur.
PL 20, 1116Aここからあなたは、分かつことも変えることもできぬ神にとって、人間のはたらきの言葉が、あらゆる文の固有性に従って一致しなくても、問題ではないと理解する。信徒の明白な理解には、神によって造られた、あるいは成されたと言われることは、常に三位一体によって行われ成されたと信じるよう残されているからである。