作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi

Liber II, Caput VII 第II巻 第VII章

Anonymous · Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi · PL 20, 1118C · 24 sectiones

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.7.1

1

Cur antiquae legis portio sit recisa, vel quae volumina observantiam justitiae tradiderint .

PL 20, 1118C

なぜ古い律法の一部が削られたのか、また、どの書が正義の遵守を伝えたのか。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.7.2

2

APOLL.--Satis abundeque monstratum est, resurrectionem dominicam ascensumque coelestem divinis testimoniis elucere, et ista omnia spiritualibus fulgere documentis; ut etiam si admissi facinoris aliqua possint ignorantiae excusatione defendi, damnari praesentium incredulitatem veritas latius diffusa compelleret: quia auctoritatem coelestium statutorum actus denuntiatae humilitatis implevit, et subcrescentium docet credulitas populorum.

PL 20, 1118C

アポロニウス――主の復活と天への昇りが神の証言によって明らかであり、これらすべてが霊的な教えによって輝いていることは、十分すぎるほど示された。たとえ犯された悪行のいくらかが無知という弁解で擁護されうるとしても、広く行き渡った真理は、現在の者たちの不信仰を断罪せざるをえなくするほどである。告げられた謙遜の行いが天の定めの権威を満たし、増えゆく民々の信仰がそれを教えているからである。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.7.3

3

Pande nunc itaque cur legis veteris portio sit recisa, vel quae antiquandorum priorum voluminum causa formam observantiae justioris invexerit; cum et idem utrorumque sit conditor, et eidem divinae majestatis substantiam possidenti nec voluntas in ratione dissentiat, et in praescientia aeternitas obsecundet.

PL 20, 1118C

では次に明らかにしてほしい。なぜ古い律法の一部が削られたのか、また、廃されるべき先の書物の、どのような理由が、より正しい遵守の形を持ち込んだのか。双方の制定者は同じであり、神的な威光の実体をもつその同じ者において、意志が理と食い違うこともなく、予知に永遠が従わないこともないのだから。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.7.4

4

ZACCH.--Fidelis ac vera professio est, utraque unius Dei censere praecepta, et per Moysen traditam legem non abrogatam per Christum, sed impletam fateri, ipso in Evangeliis sic protestante: Non veni legem solvere, sed adimplere (Matth. V, 17) .

PL 20, 1118D

ザカイオス――双方を唯一の神の命令とみなし、モーセを通して伝えられた律法はキリストによって廃されたのではなく成就されたと告白するのは、忠実で真実な宣言である。キリスト自身が福音書でこう証言している。「私は律法を廃するために来たのではなく、成就するために来た」(マタイ5:17)。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.7.5

5

Olim enim evangelicae praedicationis promissa lex fuerat, Deo per Esaiam sic loquente: Lex ex Sion prodiet, et verbum Domini ex Hierusalem (Isa. II, 3) . Id est, consummata justitiae fideique doctrina per Christum, in Ecclesia dignoscetur.

PL 20, 1119A

実に、福音の宣教の法は、かねて約束されていた。神がイザヤを通してこう語っている。「法はシオンから出、主の言葉はエルサレムから出る」(イザヤ2:3)。すなわち、正義と信仰の完成された教えが、キリストを通して教会において知られるようになる、ということである。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.7.6

6

Et iterum Michaeas: Lex ex Sion prodiet, et sermo Domini ab Hierusalem: et judicabit inter plurimos populos, et revincet et deteget validas nationes (Mich. IV, 2, 3) . Alioquin veteri lege jam tradita, quae alia nisi Evangeliorum nuntiabatur addenda?

PL 20, 1119A

またミカも言う。「法はシオンから出、主の言葉はエルサレムから出る。主は多くの民のあいだで裁き、強い諸民族を論駁し、あばく」(ミカ4:2、3)。そうでなければ、古い律法がすでに伝えられていたのに、福音書の〔法〕のほかに、どのような〔法〕が付け加えられるべきものとして告げられていたというのか。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.7.7

7

De qua per Hieremiam similiter est locutus: Ecce dies veniunt, et consummabo supra domum Israel et domum Juda testamentum novum. Non secundum testamentum quod disposui patribus eorum, cum apprehendi manus eorum, ut educerem eos de terra Aegypti (Jerem. XXXI, 32) .

PL 20, 1119A

これについてはエレミヤを通しても同じように語られた。「見よ、日が来る。私はイスラエルの家とユダの家の上に、新しい契約を成し遂げる。それは、私が彼らの父祖たちに定めた契約、すなわち、彼らの手を取ってエジプトの地から導き出したときの契約のようではない」(エレミヤ31:32)。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.7.8

8

Id est mitiorem in Evangeliis ordinabo, illaque cessabunt, de quibus scriptum est: Dedi illis praecepta non bona, in quibus non justificabuntur in eis (Ezech. XX, 25) ; sed qui fecerit ea, vivet in illis (Gal. III, 12) .

PL 20, 1119B

すなわち、福音書において私はより穏やかな〔契約〕を定め、次のように書かれているあの〔古い掟〕はやむ、ということである。「私は彼らに善くない命令を与えた。それらにより、彼らはそれらのうちで義とされない」(エゼキエル20:25)。さらに、「しかし、それらを行う者は、それらのうちに生きる」(ガラテヤ3:12)。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.7.9

9

Quaedam ergo in lege idcirco severius sunt statuta, ut rebellem populum atque assueta gentilitate lascivum potius humiliarent, quam attolli justificatura permitterent; et velut quadam custodia disciplinae praesentis poenae terrore cohiberent, quos adhuc longe a saeculi fine degentes, servare judicii interminatio tarda non posset.

PL 20, 1119B

それゆえ、律法のうちのあるものが、いっそう厳しく定められたのは、反抗的で、身についた異教の習いのために放縦な民を、高ぶって義とされようとする〔justificatura の係りは定かでない。高ぶる民について言うと取った〕のを許すよりも、むしろ低くするためであった。また、いわば規律の見張りとして、現在の刑罰の恐れによって抑えるためであった。世の終わりからまだ遠く隔たって生きている者たちを、審判の威嚇は遅すぎて、守らせることができなかったからである。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.7.10

10

Hinc illud est: Oculum pro oculo, dentem pro dente (Lev. XXIV, 20) : Ne manducaveritis, ne contigeritis (Lev. XI, 8) .

PL 20, 1119B

ここから次の定めが出る。「目には目を、歯には歯を」(レビ記24:20)。「食べてはならず、触れてはならない」(レビ記11:8)。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.7.11

11

Hinc mensium observatio definita, neomeniarumque festivitas: hinc statutum sabbati iter, ac pene totis humanorum actuum rebus otio interclusa libertas.

PL 20, 1119B

ここから月々の遵守と新月の祭りが定められ、ここから安息日の道のりが定められ、人間の営みのほとんどすべてにわたって、休みによって自由が閉ざされた。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.7.12

12

Sacrari vero pecudum atque alitum victimas prima ratio consuetae abominationis exegit; quia arceri ab iisdem repente non poterant, consultius fuit paulatim abolenda respuere, quam statim inhibenda punire.

PL 20, 1119C

家畜や鳥のいけにえを聖別することは、慣れ親しんだ忌まわしい習いが、最初の理由として要求した。彼らをそれらから突然遠ざけることはできなかったので、禁じるべきものを直ちに罰するよりも、廃されるべきものを少しずつ退けるほうが賢明であった。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.7.13

13

Haec autem alia et evidens ratio est, quod licet gentilium ritu hostias immolabant, Deo tamen docebantur offerre, quod praestare idolis ante consueverant, et multiplicis sacrificii actibus occupatis ne cogitare quidem de transgressione spatium aut occasio praebebatur; cum et quod desiderare possent, non auferebatur, semperque supererat quod explere devotionis intentio non valeret.

PL 20, 1119C

さらに、もう一つの明白な理由がある。彼らは異邦人の流儀でいけにえを屠っていたが、それでも、かつて偶像に捧げるのを常としていたものを、神に捧げるよう教えられた。そして、多様な犠牲の行いに忙殺されていたので、違反について考える暇も機会さえも与えられなかった。望みうるものは取り去られず、しかも、献身の志が果たしきれないものが、常に残っていたからである。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.7.14

14

Denique mox audiunt prophetam: Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum, dicit Dominus? plenus sum. Holocautomata arietum, et adipem agnorum, et sanguinem hircorum et taurorum nolo: nec sic veniatis ante conspectum meum.

PL 20, 1119C

実に、彼らはほどなく預言者からこう聞く。「汝らの犠牲の多さは、私に何のためか、と主は言う。私は満ち足りている。雄羊の焼き尽くす献げ物、子羊の脂肪、雄山羊と雄牛の血を、私は望まない。そのようにして、私の顔の前に来てはならない」。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.7.15

15

Quis enim exquisivit ista de manibus vestris? Calcare regiam meam non apponetis. Si attuleritis similaginem, vanum est: incensum, abominatio est mihi. Neomenias vestras et sabbata et diem magnum non sustineo. Jejunium et dies festos odit anima mea.

PL 20, 1119D

「誰が、汝らの手から、これを求めたか。私の宮殿を踏むことを、汝らはもう続けない。上等の小麦粉を持ってきても、むなしい。香は私にとって忌まわしい。汝らの新月と安息日と大いなる日を、私は耐えられない。断食と祝日を、私の魂は憎む」。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.7.16

16

Facti estis mihi in abundantiam. Non dimittam peccata vestra (Isa. I, 11, 15) . Id est, non his piaculis crimina vestra purganda sunt; sed quid esset in nostro baptismate purificationis futurum prophetice demonstravit dicens: Lavamini, mundi estote (Ibid., 16) .

PL 20, 1120A

「汝らは私にとって過剰となった。私は汝らの罪を赦さない」(イザヤ1:11、15)。すなわち、これらの贖いの供儀によって、諸君の罪過が清められるのではない。預言者は、我々の洗礼において清めがどのようなものになるかを、預言によって示してこう言った。「洗え、清くなれ」(イザヤ1:16)。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.7.17

17

Id est, cum illius visitationis tempus advenerit, spiritalis lavacri sacramenta sectamini: Et si fuerint delicta vestra ut phoenicium, ut nivem dealbabo ea; si autem ut coccum, ut lanam candidam efficiam (Ibid., 18) .

PL 20, 1120A

すなわち、あの訪れの時が来たなら、霊の沐浴の秘跡を追い求めよ、ということである。「たとえ汝らの罪〔delictum〕が紅のようであっても、私はそれを雪のように白くする。たとえ緋のようであっても、白い羊毛のようにする」(イザヤ1:18)。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.7.18

18

In phoenicio obscuritas peccatorum, in cocco mens cruenta designatur. Talibus ergo per Christum denuntiata mutatio in melius versa est, ac pro obsoletis pecudum atque alitum victimis coeleste fidelium munus pura oblatione celebratur, et contra omnes insidias infestantis inimici spiritalis sacrificii admixtione munimur; et illud in assumptum hominem Dei Patris completur edictum: Tu es Sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Ps. CIX, 4) .

PL 20, 1120A

紅には罪の暗さが、緋には血にまみれた心が示されている。こうして、そのような者たちにキリストを通して告げられた変化は、よりよいものへと向けられた。廃れた家畜や鳥のいけにえに代わって、信じる者たちの天の賜物が清い献げ物によって祝われ、霊的な犠牲が混ぜ合わされることによって、敵対する敵のあらゆる策略から我々は守られる。そして、受け取られた人に対して、父なる神のあの宣告が成就する。「汝は永遠に祭司である。メルキゼデクの位に従って」(詩篇109:4)。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.7.19

19

Ubi ergo Evangeliorum tempus illuxit, solvit continuo gratia quos legis servitus retinebat, sacroque Domini ore praedicatum est: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et invenietis requiem animabus vestris.

PL 20, 1120B

こうして福音書の時が輝いたとき、律法の隷従が縛っていた者たちを、恩寵はただちに解き放った。そして主の聖なる口によって、こう宣べられた。「労し、重荷を負う者は皆、私のもとに来よ。そうすれば、汝らは魂に安らぎを見いだす」。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.7.20

20

Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde: jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 28, 30) .

PL 20, 1120B

「私の軛を汝らの上に負い、私から学べ。私は柔和で、心のへりくだった者だからである。私の軛は心地よく、私の荷は軽い」(マタイ11:28、30)。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.7.21

21

Ne autem praedictarum vindictarum rigor maneret, et medelam salutaris poenitentiae incumbens reatui exitus raperet, sequestrari judicio plectenda constituit, in Evangelio Dominus ita praedicans: Mihi vindictam, et ego retribuam (Rom. XII, 19) : quoniam nisi emendatio justa successerit, nemo rectius vindicat, quam qui in admissi probatione non fallitur.

PL 20, 1120B

また、前に述べた報復の厳しさがそのまま残り、罪責にのしかかる最期が、救いとなる悔い改めの癒しを奪うことのないように、主は、罰せられるべきことを審判に預けておくよう定めた。福音書で主はこう宣べている。「報復は私に。私が報いる」(ローマ12:19)〔福音書の言葉として引くが、句はローマ12:19(申命記32:35)〕。正しい矯正が続かないならば、犯された罪の立証で誤らない者以上に、正しく報復する者はいないからである。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.7.22

22

Sic itaque et sabbati abolitus torpor est, atque a bono opere nullum fidelibus tempus exclusum; ipso in Evangeliis sic loquente: Quia licet sabbatis bene facere (Matth. XII, 12) . Et, quia Filius hominis Dominus sabbati est (Ibid., 8) .

PL 20, 1120C

こうして安息日の無為も廃され、善い業から信じる者たちに閉ざされる時はなくなった。キリスト自身が福音書でこう語っている。「安息日に善を行うことは許されるからである」(マタイ12:12)。また、「人の子は安息日の主だからである」(マタイ12:8)。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.7.23

23

Edendi praeterea quae conveniant, facultas est attributa; quoniam, ut ipse testatus est: Non coinquinant hominem quae in os ingrediuntur: sed ea quae de ore exeunt (Ibid., 15, 11) .

PL 20, 1120C

そのうえ、ふさわしいものを食べる権利が与えられた。キリスト自身が証言したとおりである。「口に入るものは人を汚さない。口から出るものが〔人を汚す〕」(マタイ15:11)。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.7.24

24

Ita haec omnia quae cruciatui rebellibus erant, indulta per Christum libertate solvuntur; paucisque a superstitione cessantibus, quae vere justitiam merentur adjecta sunt: atque ideo inter exordia et plenitudinem fidei lex media subrepsit, quae feras Judaeorum mentes talium sanctionum difficultate confringeret, et venturae indulgentiae gratiam suscipi facilius persuaderet, quam diuturnae absolutio servitutis et exoptata olim libertas amabiliorem etiam incredulis reddidisset.

PL 20, 1120C

こうして、反抗する者たちには責め苦であったこれらすべては、キリストを通して与えられた自由によって解かれる。迷信をやめる少数の者たちには〔paucis a superstitione cessantibus は「迷信のわずかな定めがやむと」とも読める〕、まことに正義にふさわしいものが付け加えられた。それゆえ、信仰の始まりと充満のあいだに、律法が中間に忍び込んだ。それは、ユダヤ人たちの荒々しい心をこのような定めの困難さで打ち砕き、来たるべき寛容の恩寵、すなわち長い隷従からの解放とかつて待ち望まれた自由とが、信じない者たちにさえいっそう愛すべきものとしたであろう恩寵が、より容易に受け入れられるよう説得するためであった〔quam は比較でなく gratiam を受ける関係代名詞と取った〕。