作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi

Liber I, Caput X 第I巻 第X章

Anonymous · Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi · PL 20, 1078B · 6 sectiones

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.10.1

1

Quare Deus ex femina nascatur.

PL 20, 1078B

なぜ神は女から生まれるのか。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.10.2

2

APOLL.--Fiat si libet certandi ex hac quoque parte compendium. Nonne hoc saltem indignum fuit intra uterum femineum coalescere? aut credibile est eum nasciturum sine semine fuisse conceptum?

PL 20, 1078B

アポロニウス――望むなら、この点でも論争の近道を取ろう。女の胎内で形づくられるのは、少なくともふさわしくないことではなかったか。それとも、生まれようとする者が、種なしに宿されたと信じうるのか。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.10.3

3

ZACCH.--Dixi dudum, intellectus fidem sequitur, nec nisi per fidem quae se altiora sunt et Deo proxima, humana mens percipit.

PL 20, 1078C

ザカイオス――先に言った。理解は信仰に従う。人の精神は、自らより高く神に近いものを、信仰によらなければ把握しない。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.10.4

4

Si enim ex non subsistenti materia, vel ex quacumque, ut paulo ante dixisti, Deus cum vellet et facere hominem potuit: nempe facilius de subsistenti et sua, ut nihil non verum, et mirum magis esset, et permixtionem seminis non haberet.

PL 20, 1078C

というのは、存在しない素材から、あるいは、あなたが少し前に言ったように何からでも、神は望めば人を作ることもできたのなら、存在する自分自身の素材からのほうが、まさしくより容易であろう。そうすれば真でないものは何もなく、いっそう驚くべきことであり、種の混合も持たないはずだからである〔ut nihil non verum 以下の係りは定かでない。上のように解した〕。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.10.5

5

Vel quod animal aut elementum Deo charius quam homo est? Quae tantae formationi materia, quam sanctae Virginis aptior, intra quam Spiritus Dei electo purissimorum viscerum flore corpus effecit: in quo Filius Dei inter homines conversatus habitavit?

PL 20, 1078C

それに、神にとって人よりも貴い動物や元素があるだろうか。かくも大いなる形成のために、聖なるおとめより適した素材があろうか。神の霊は、そのおとめの内で、いと清い胎内の選び抜かれた花から体を作り、その体において神の子は人々の間に交わり、住んだのである。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.10.6

6

Quod ne incredibile videatur per Spiritum Dei fieri potuisse, intuere quid mundi spiritus possit, qui utique non Deus, sed unus ex operibus Dei est; quam facile dissolutam naturaliter humum rigore constringat, aquas vertat in glaciem, ex iisdem et nivem gignens, quae pondus levitate, colorem caudore commutet; idem crystalla flatibus duret, naturae suae non receptura mollitiem: et post haec Deo impossibile fuisse crede, quod esse possibile intelligis creaturae.

PL 20, 1078D

これが神の霊によって為されえたことが信じがたく見えないように、世の霊〔風・大気〕が何をなしうるかを見よ。これは神ではなく、神の被造物の一つである。いかに容易に、自然に溶けている大地を冷気で固め、水を氷に変え、同じ水から雪も生むか。雪は重さを軽さに、色を白さ〔底本の活字が欠けていて caudore とも読めるが、candore と読む〕に替える。また同じ霊が、吹きつける息で水晶を固くし、水晶は自らの本性の柔らかさを二度と取り戻さない。そのあとでなお、被造物に可能と悟ることが神には不可能だったと信じよ。