作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi

Liber I, Caput XV 第I巻 第XV章

Anonymous · Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi · PL 20, 1081C · 10 sectiones

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.15.1

1

Qui sit diabolus, vel quod peccatum hominis.

PL 20, 1081C

悪魔とは誰か、また人の罪とは何か。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.15.2

2

APOLL.--Remoto hoc interim, ut quis iste diabolus vel unde sit dicas, quem incentorem nescio cujus peccati fuisse confirmas; ipsum, si non piget, hominis pande peccatum, cujus tanta atrocitas sicut asseris fuit, ut nisi per solam Christi crucem non potuerit expiari: inspecta enim si qua est criminis qualitate, quid haec crucis praedicatio tantopere elata praestiterit, promptius elucebit.

PL 20, 1081D

アポロニウス――この悪魔が誰であるか、どこから来たかを語ることは、さしあたり措く。あなたは、それが何やら知らぬ罪の扇動者だったと断言する。もし厭わなければ、人の罪そのものを明らかにせよ。あなたの主張では、その罪の凶悪さは、キリストの十字架によってのみ贖われうるほどであった。罪過の性質を見れば、十字架のこの宣べ伝えがこれほど高く掲げられて何をなしたかが、いっそうすぐに明らかになるであろう。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.15.3

3

ZACCH.--Non piget plane offensae veteris explanare principia, et quem mali gradum primi hominis transgressio fecerit, simplici narratione contexere; ut qui peccati tantum causas audire desideras, etiam Creatorem humani generis propius agnoscas.

PL 20, 1081D

ザカイオス――古い違反の始まりを説明するのも、最初の人の踏み越えがどれほどの悪の段階を生んだかを素朴な語りで編むのも、まったく厭わない。罪の原因ばかりを聞きたがるあなたが、人類の創造者をもいっそう近く知るようになるためである。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.15.4

4

Cum enim Deus omnia fecisset ex nihilo, habitatorem mundi hominem finxit ex limo, rudique adhuc et exanimo corpori spiritum sensumque largitus est; spiritum quo communem carpimus aerem, quo membra provehimus; sensum quo a caeteris animalibus discrepamus: tum vivendi proprium arbitrium addidit, liberum in omnia imperium tribuens; tum immortalitas cum conditione permissa [ An promissa?] est, et in voluntate lex posita, non quae observatione difficilis periculum inferret ignaro; sed quae ostensa ne usurparetur, tantam Creatoris gratiam cum immortalitatis beneficio custodiret.

PL 20, 1082A

神はすべてを無から造り、世界の住人である人を泥から形づくり、まだ粗く生命のない体に、霊と思い〔sensus〕を与えた。霊とは、それによって我々が共通の空気を取り、肢体を動かすもの、思いとは、それによって他の動物と我々が異なるものである。そののち、生きることについての固有の決定権〔arbitrium〕を加え、すべてに及ぶ自由な支配を授けた。そののち、不死が条件つきで許され[An promissa?]〔底本は本文の中に角括弧で An promissa?(約束され)と注する〕、意志に法が置かれた。守りにくくて無知な者に危険をもたらす法ではなく、示されて、侵されないようにすることで、創造者のこれほどの恩寵を、不死という恩恵とともに守る法であった。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.15.5

5

Sic posito itaque homini inter delicias paradisi, amoenissimi scilicet loci, et nulla aurarum intemperie ac varietate corrupti, ex omni pretiosarum arborum fructu edendi copiosa datur facultas; sed in multis unius tantum arboris usurpatio prohibetur, ut interdictam eamdem arborem semper intuens homo, ejus qui interdixerat meminisset, et praelatus omnibus prae se esse non oblivisceretur auctorem; ac sibi ita omnia subjecta cognosceret, ut ei qui sibi subjecerat, esset ipse subjectus: simul ne homo rationabilis factus sicut bruta animalia sine observatione torperet; sed ut eo quem solus praecipuum acceperat sensum, inter praeceptum ac beneficium et cavere intelligeret et mereri.

PL 20, 1082B

こうして人は楽園の歓びの中に置かれた。そこはいと快い場所であり、空気の不順や変化によって損なわれることのない所である。あらゆる貴い木の実を食べる豊かな許しが与えられるが、多くのうちただ一本の木の使用が禁じられる。禁じられたその木をいつも見つめる人が、禁じた者を思い起こし、万物の上に置かれても、創造者が自分の上にあることを忘れないため、またすべてが自分に服していると知るにしても、自分を服させた者に自分自身が服するようにするためであった。同時に、理性ある者として造られた人が、獣のように戒めなく鈍くならず、ただ人だけが特別に受けた思いによって、戒めと恩恵との間で、用心することと功を立てることを悟るためであった。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.15.6

6

Huic beatitudini diabolus invidens per serpentem, qui erat caeteris animalibus prudentior, mulierem primum, id est inferioris sexus hominem, et ad credendum animi facilioris illexit interdictum gustatum arboris temerare: per eamdem postea virum simili falsitate decepit, futuros asserens Deo similes si ejus ligni pomis non abstinerent, quod velut ideo divinitas excepisset, ne coelestem scientiam cum hominibus partiretur.

PL 20, 1082B

この至福をねたんで、悪魔は蛇を通して——蛇は他の動物よりも賢かった——まず女を、すなわちより低い性の人であり、信じやすい心を持つ者を、誘って、木の禁じられた実を味わうという違反を犯させた。のちに同じ女を通して男を同様の偽りで欺き、その木の実を控えないなら神に似た者となるだろうと主張した。神性が、天の知を人間と分かち合わないために、その実だけを除外したかのように。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.15.7

7

His deceptos dolis in peccatum pravissimum compulit, ut se per transgressionem praecepti Creatori similes esse, quamvis non possint, velle tamen ausi sint.

PL 20, 1082C

これらの欺きに欺かれた二人を、きわめて邪悪な罪へと追い込んだ。命令の違反を通して、創造者に似た者であること——似ることはできないのに——を、それでも望むことを敢えてした、という罪である。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.15.8

8

Hac fraude immortalitatis beneficio spoliati de paradiso ejiciuntur; ex illa inviolabili temperie detractis, et sub hoc corruptibili aere victuris pelliceus statim vestitus imponitur, et ad quaerendum victum labor improbus deputatur; ut solum verterent nil sponte praebiturum, et inter spinas ac tribulos desudantes, quamvis plura congererent, mortis tamen sententiae subjacerent.

PL 20, 1082C

この詐欺によって、不死という恩恵を奪われ、楽園から追い出される。あの侵されることのない穏やかな気候から引き離され、この朽ちる空気のもとで生きることになる者たちに、すぐさま皮の衣が着せられ、糧を求める容赦ない労苦が課される。自ら進んで何も差し出さない土を耕し、イバラとアザミの間で汗を流し、たとえ多くを集めても、それでも死の宣告のもとにあるようにである。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.15.9

9

Haec interdicti prima transgressio malorum omnium causa mortisque principium; nec tamen in vindictam Dei promptam patientia sententiae irrogavit effectum, sed vim severioris edicti temporis interpositione mollivit; ut meritum veniae esset ex labore poenitentiae, ac lapsi observationem justitiae vel posteros edocerent, quorum gratia restitui vitae quam amiserant possent, qui per se graviter corruissent.

PL 20, 1082D

禁じられたもののこの最初の違反は、あらゆる悪の原因、死の始まりである。それでも神の忍耐は、報復を急ぐことなく宣告の効果を課さず、時の間隔を置いて、より厳しい布告の力を和らげた。赦しの功績が悔い改めの労苦から生じ、堕ちた者たちが正義を守ることを後の世代にも教えるためである。その後の世代のゆえに、自らは重く倒れた者たちが、失った生に戻されうるのである。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.15.10

10

Haec intervalla pietatis ac salutaris viae tramitem non per conversionem satisfactio tenuit, sed vitiorum potius incrementa creverunt, et sequentium hominum consumpsit abusio; ita ut postea mortis convalescente sententia, ardentium criminum labem diluvii infusio sola restingueret.

PL 20, 1083A

慈しみ〔pietas〕のこの猶予の間も、救いの道の小径を、償いが回心によって保つことはなく、むしろ悪徳の増大が増し、後に続く人々の濫用がこれを使い果たした〔本文が崩れているらしく、このように解した〕。こうして後に、死の宣告が勢いを増したとき、燃え立つ罪過の汚れを、洪水の注ぎだけが消し止めた。