Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.33.1
悪魔が仲間とともに罪を犯したのなら、なぜすぐに殺されなかったのか。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.33.2
APOLL.--Etiam haec cum ratione facere videntur quae de diaboli creatione casuque dixisti: sed quid causae sit quod, post ausum tantae temeritatis, sicut jam quaesivi, deletus statim cum satellitibus non fuerit, signanter edissere.
PL 20, 1102Cアポロニウス――悪魔の創造と堕落について、あなたが述べたことも、理にかなって見える。だが、すでに尋ねたように、これほどの無謀を企てたのち、なぜ従者たちとともにすぐに滅ぼされなかったのか、その理由をはっきり説明してほしい。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.33.3
ZACCH.--Dei judicium non tantum ex potestate, sed ex ratione est, qui in condemnatione non judicantis solam vult esse sententiam, nisi et conscientiam delinquentis per quamdam poenitentiae comperendinationem, misericordiam semper ad se reverti cupientibus praestans.
PL 20, 1102Cザカイオス――神の裁きは力だけでなく理によるものであり、断罪において、裁く者の判決だけがあることを望まず、罪を犯した者の良心もまた、いわば悔い改めの猶予を通じて〔加わること〕を望む。自分のもとへ帰ることを望む者たちに、慈しみをつねに与えながら。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.33.4
Et licet in omni aequitate sua justus sit, est tamen in miseratione propensior, neque ad ulciscendum celeri indignatione festinat cujus judicio nemo succedit.
PL 20, 1102C神はその公平のすべてにおいて正しいが、それでもなお憐れみに傾いており、その裁きのあとに誰も裁く者の来ない神は〔cujus judicio nemo succedit。神の裁きを覆す者は後に無いので急ぐ必要が無い、と解した〕、復讐へ急いで性急な憤りに駆られることはない。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.33.5
Salvare ergo, non perdere quod creavit studet, et inde inenarrabilis patientiae nec praecipitis aliquando vindictae est: quod si idem diabolus caeterique ejus perditionis socii ante augmenta consequentium flagitiorum, et secretorum coelestium quae ex parte sciebant, proditionem obnoxias poenitentiae manus dedissent, humilitatis exoratione crimen superbiae diluentes; profecto in eos honor redisset angelicus, nec miseri in eorum nunc sordibus volverentur, quos captos, nequitiarum laqueis deprimunt, et infelici sorte vitiorum tamquam in solatium suae perditionis adsciscunt.
PL 20, 1102Dだから神は、造ったものを滅ぼすのでなく救おうと努める。それゆえ言い表せない忍耐の持ち主であり、決して性急に復讐しない。もしこの悪魔と、その滅びの仲間たちが、後に続く悪行がふえる前に、また一部は知っていた天の秘密を明かす前に、悔い改めに服する手を差し出し、謙遜の懇願によって傲慢の罪過を洗い清めていたなら、きっと天使の栄誉が彼らに戻っていたであろう。そして、惨めな者たちが今、彼らの汚れの中でのたうつことはなかっただろう。彼らは捕らえた者たちを悪の罠で押さえつけ、悪徳の不幸な運命に、あたかも自分たちの滅びの慰めのように引き入れているのだ。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.33.6
Vide praeterea inter delicta et justitiam hominum daemonumque certamen, ex compugnantibus inter se luxu atque virtutibus, praemium immortalitatis exsistere.
PL 20, 1103Aそのうえ、人間と悪霊たちのあいだの、罪〔delicta〕と正義の争いを見よ。放縦と徳が互いに戦うことから、不死の報償が生じる。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.33.7
Spectat nos quotidie praeliantes meritorum arbiter Deus, et spiritales insidias fragili corpore superari placidus intuetur: debuit profecto tam sublimis creaturae culpa sic plecti, et erecta in Deum Angeli superbia hominibus subjugari, ut qui sibi auctorem suum praeesse noluerit, subditorum prius nunc imperia pateretur, et quamlibet in pejorem partem homines voluntatis suae dominos pertrahat, plures tamen per se ad Dei sedem virtutum ac fidei probatione transmittit.
PL 20, 1103A功績の審判者である神は、日々戦う我々を見ており、霊の罠が脆い体によって打ち負かされるのを、穏やかに見ている。これほど高い被造物の咎は、このように罰せられるべきであったし、神に向かって立てた天使の高慢は、人間たちに服せしめられるべきであった。自分の創造者が自分の上に立つことを望まなかった者が、かつては従えていた者たちの命令を今は受けるのである。彼は自分の意志の主である人間たちを、よりひどい方へ引っ張るが、それでも、徳と信仰の試練を通して、より多くの者を自分を介して神の座へ送り出している。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.33.8
Vides ergo diabolum ejusdemque participes futuro judicio per providentiam Dei etiam cum quadam hominum utilitate servatos, ut et longanimitas creatoris lapsis poenitentiae locum daret; et si indulgentiae spatia nihil profecissent, sua potius quam Dei sententia damnarentur; quorum reatui quotidie extrinsecus illud accrescit, quod licet ad justitiam hisdem impugnantibus exerceamur: nihilominus tamen et eo magis obtinet terrena fragilitas, quod hi nullo adversante in substantia angelica perdiderunt.
PL 20, 1103Bだからあなたは見る、悪魔とその仲間が、将来の裁きまで、神の摂理により、人間のある益をも伴って保たれたのを。創造者の寛忍が堕ちた者たちに悔い改めの場を与えるためであり、また、赦しの猶予が何も成し遂げなかったなら、神の判決よりむしろ自分たちの判決によって罰せられるようにするためである。彼らの咎には日々外から次のことが加わる。我々は彼らに攻撃されて正義へと鍛えられるのだが、それにもかかわらず、またそれだけいっそう、彼らが何者にも妨げられずに天使の実体において失ったものを、地上の脆さが獲得するということである。