作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi

Liber I, Prooemium 第I巻 冒頭

Anonymous · Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi · PL 20, 1071C · 4 sectiones

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.0.1

1

Apud quosdam contradictio gentilium, quia sit ab omni vera sapientia exclusa, exsul et vacua, spernenda potius videtur esse quam refellenda; cum in contemptu ejus fastidium inutile; in informatione autem duplex bonum sit, quod et religio nostra sicut est sancta et simplex, omnibus intimatur: et solent edocti credere quod spreverint nescientes.

PL 20, 1071C

ある人々には、異邦人たちの反論は、あらゆる真の知恵から締め出され、追放され、空虚なものであるから、論駁するより蔑むべきものと思われる。しかし、蔑んでも益のない嫌悪が残るだけであるのに対し、教え知らせることには二重の善がある。一つは、我々の宗教が、聖く単純なものであるとおりに、すべての人に知らされること、もう一つは、教えられた人々は、知らずに蔑んでいたものを信じるのが常だということである。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.0.2

2

Visum est ergo rem magnam licet tenui stylo condere, et clarius quidem a multis, sed sparsim dicta in corpore quodam credulitatis aperire; atque introducta sciscitantis respondent isque persona paulatim consultationes de contradictionibus facere.

PL 20, 1071C

そこで、大きな事柄を、細い筆であってもまとめることにした。すなわち、すでに多くの人々によって、より明晰に、しかし散在して語られてきたことを、信仰〔credulitas〕のいわば一つのまとまりの中に開き示し、問う者と答える者の人物を登場させて、反論についての問答を少しずつ作ることにした〔底本は respondent isque。respondentisque と読む〕。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.0.3

3

Itaque ne sibi velut absenti praejudicatum gentilitas quereretur, et, ut ille ait: ne, inquam et inquit, saepius interponeretur, placuit gentilitatis adhibere Philosophum, qui in praefatione propositionis suae dum de credulitate nostra arrogantius disputat, breviter quid credere debeamus exponit: membratim postea perscrutans omnia, subcrescentibus interrogationum causis fatum homini non esse cognoscet: de quo praecipue ob mathesim aliquantisper resultans, sicut de caeteris, ad extremum fidei manus dabit.

PL 20, 1071C

そこで、異教〔gentilitas〕が、自分は不在であるかのように、あらかじめ不利に裁かれたと嘆くことのないように、また、ある人の言うように、「と私は言った」「と彼は言った」があまり頻繁に挟まれることのないように、異教の側から哲学者を立てることにした。この者は、自分の主題の前置きで、我々の信仰についてやや傲慢に論じつつ、我々が何を信じるべきかを手短に述べる。のちに、すべてを項ごとに吟味し、問いの理由が次々と増していくうちに、人間に運命はないと知るであろう。運命については、とりわけ占星術のゆえにしばらく反発するが、ほかの事柄についてと同じく、最後には信仰に屈する。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.0.4

4

Noster vero in expositionem venerandae religionis sensim leniterque descendens, ex multis atque inenarrabilibus pauca et summa perstringet, rationem quae sola ab hujusmodi disputatoribus quaeritur, sicubi terrenis intellectibus deest, fidei spiritualiter commissam demonstrans, rerum indiciis non soliditatibus moraturus, quoniam admotum caecis oculis lumen si splendore non cernitur, calore sentitur.

PL 20, 1072C

我々の者〔ザカイオス〕は、敬うべき宗教の解き明かしへと、少しずつ穏やかに降りていき、多くの言い尽くせないことのうちから、わずかな主要なことを簡潔に述べる。この種の論者がただ一つ求める理について、地上的な理解に欠けているところでは、それは霊的に信仰に委ねられていることを示し、事柄の徴にとどまって、堅固な論証にはとどまらないであろう。盲いた目に近づけられた光は、輝きでは見分けられなくても、熱で感じ取られるからである。