Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.26.1
世界はより良いものに回復されるかどうか。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.26.2
APOLL.--Credi quidem arduum est, ut mundus tanta virtutum admiratione consistens aut destrui umquam possit aut refici; sed quia immutandum Dei possibilitate confirmas, quid futurum sine ullo erit? aut qualis reparatio est effectura clariorem, cujus tanta vel magnitudo vel gratia est, ut nec magnitudo ejus ratione aut notitia deprehendi, nec splendor possit augeri?
PL 20, 1094Cアポロニウス――これほどの力ある驚嘆すべきものによって成り立つ世界が、いつか壊されうる、あるいは作り直されうるとは、信じがたい。だが、あなたは神の力によって変えられるべきものだと確言する。では、何も無しに何があることになるのか〔sine ullo の意は定かでない。世界が壊されて何も無くなれば何が残るのか、と解した〕。また、いっそう輝かしいものにする回復とは何か。その大きさにせよ優美にせよ、あまりに大きいので、その大きさは理によっても知によっても捉えられず、輝きも増しえないほどなのに。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.26.3
Quae ergo super hoc definitio vel sententia sit sequenda, promissae instructioni convenit non sileri.
PL 20, 1094Cそれゆえ、これについてどのような定義、どのような見解に従うべきか、約束された教示にかんがみて、黙したままにしておくべきではない。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.26.4
ZACCH.--Recte quidem dicis, intellectibus nostris ad integrum in Dei providentia indeprehensibilem esse rationem; sed praesentis gratiae formam multiplex splendor aucturus est: quoniam longe amplior ei a Creatore lux veniet, quam est ab eodem inserta creaturis.
PL 20, 1094Cザカイオス――あなたの言うことは正しい。神の摂理における理由は、我々の知性には完全には捉えられない。だが、現在の優美さの姿を、多様な輝きが増し加えるであろう。創造者から、その創造者が被造物に植えた光よりもはるかに豊かな光が、世界に来るからである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.26.5
Ergo invisibilia metiri ex visibilibus nos oportet, et incorruptibilia de corruptibilium admiratione pensare: justis autem in gaudia aeterna surgentibus, coelum novum et rudis terra revelabitur: multiplicatum perinde supra solem ex Dei conspectu se lumen infundet; quia multo magis sol a Deo distat, quam nos ab eodem sole distamus.
PL 20, 1094Dそれゆえ、我々は見えないものを見えるものから測り、朽ちないものを朽ちるものへの驚嘆から推し量るべきである。だが、正しい者たちが永遠の喜びへ復活するとき、新しい天と手つかずの大地が現される。神の面前から、太陽の上に幾倍にもなった光が注ぎ出される。太陽が神から隔たる距離は、我々がその太陽から隔たる距離よりもはるかに大きいからである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.26.6
Hi potius quos ad hanc vitam diversis justitiarum gradibus merita provexerint, splendorem solis habituri sunt, et ita singuli indeptae felicitatis honoribus perfruentur, ut nec altior efferatur, nec spernatur inferior, sed gaudia sua unusquisque sic diligat, ut claritatis distantiam pari immortalitate compenset.
PL 20, 1094Dむしろ、さまざまな段階の正義によって功績がこの命に導いた者たちは、太陽の輝きを持つことになり、各人は得た幸福の栄誉を享受して、より高い者が思い上がることも、より低い者が蔑まれることもなく、各人が自分の喜びをそれほど愛するので、栄光〔claritas〕の隔たりを同じ不死によって埋め合わせる。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.26.7
Nulla tum interjectio noctis continuitatem diei lucisque violabit: praesens enim cernentium visibus Deus, et beatorum laetitiae semper socia divinitas obscuritatem fugabit, diemque junctura est.
PL 20, 1095Aそのとき、夜の挟まりが昼と光の連続を損なうことはない。神が見る者たちの視線に現前し、神性が福なる者たちの喜びのつねの伴侶として、暗さを追い払い、昼を継ぎ目なく連ねるからである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.26.8
Non livor miseros, non suspicio vexabit incautos, nullus animi ac viscerum dolor; nullaque peccati vel necessitas, vel occasio, vel voluntas mortem aut mereri faciet aut timeri: vernabunt cuncta cum fructibus, omnium specie nulla temporum varietate mutata: odor cum amoenitate certabit: non illic importunae obscuritatibus pluviae, aut perennis aurae libertatem rigor calorque corrumpet: sed manebit perpetuo blanda temperies, et inaestimabilia illius beatitudinis gaudia praeteritorum recordatio nulla vexabit; ita ut praesentis mundi usum etiamsi abolitio futura non tolleret, transisse tamen gauderent justi potius quam dolerent.
PL 20, 1095A妬みが惨めな者を、疑いが不用心な者を悩ますことはない。心にも内臓にも苦痛はない。罪の必要も機会も意志も、死を招くことも、恐れさせることもない。すべてのものが実とともに春の盛りとなり、すべてのものの姿は季節の変化によって変わらない。香りは快さと競い、そこでは不快な暗さを伴う雨も、絶えず吹く風の自由を損なう厳寒や暑熱も来ない。常に穏やかな気候が続き、あの幸福の計り知れない喜びを、過去の思い出がいささかも損なうことはない。その結果、現在の世の用が、たとえ将来の廃止によって取り去られないとしても、正しい者たちは、それが過ぎ去ったことを嘆くよりもむしろ喜ぶであろう。