作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi

Liber I, Caput XXXI 第I巻 第XXXI章

Anonymous · Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi · PL 20, 1099D · 13 sectiones

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.31.1

1

Qui sint daemones, et a quo diabolus.

PL 20, 1099D

悪霊とは何者か、また悪魔は誰から出たのか。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.31.2

2

APOLL.--Opportune ad responsionem interrogatio dudum sequestrata descendit: unde igitur quive isti sunt daemones quos dudum in templis gentilium commorari, et nunc universis vel praeesse vel interesse criminibus signantius edidisti?

PL 20, 1099D

アポロニウス――先に脇に置かれていた問いが、答えるのにちょうどよい時に下りてきた。では、あなたが先に異教徒たちの神殿に住み着いていると述べ、いま、あらゆる罪過を司り、またそこに加わっているとさらにはっきり述べた、これらの悪霊とは、どこから出た、何者なのか。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.31.3

3

Quis eorum similiter princeps, quem diabolum vocas? vel unde ad haec opera sunt dejecti, si ulla his tamen sublimioris naturae dignitas fuit? Effici enim per eos quae in superioribus meministi, non nisi ipsorum genere et qualitate monstrabitur.

PL 20, 1100A

同様に、彼らの首長、あなたが悪魔と呼ぶ者は誰か。また、もし彼らにより高い本性の尊厳が何かあったのなら、どこからこれらの働きへ落とされたのか。先に述べたことが彼らによって成し遂げられることは、彼ら自身の種類と性質によらなければ示されないからである。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.31.4

4

ZACCH.--Eadem quidem etiam nunc illis est natura quae ab initio fuit, quia quod semel creaverit Deus, aut in melius mutat, aut ipse non abrogat: coelestem vero dignitatem non sui Creatoris, sed voluntate propria, perdiderunt.

PL 20, 1100A

ザカイオス――彼らの本性は今も初めにあったものと同じである。神は一度創造したものを、より良く変えはするが、自ら廃することはないからである。だが、天の尊厳は、創造者の意志ではなく自分の意志によって失った。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.31.5

5

Unde quia et offensae causas requiris, ex Scripturarum ratione utraque cognosce. Duo creationum genera cum omnia conderet, praecipua Deus fecit, quibus secundum officium tribuit et sensum: in coelis Angelos, homines in terris: incorporales sunt et vere spiritus Angeli; nos vero coelestes sensus intra corpora terrena gestamus.

PL 20, 1100A

だから、あなたは罪の原因も尋ねるので、聖書の理に従って両方を知れ。神は万物を創るとき、二つの種類の被造物を、特に優れたものとして作り、それぞれに務めに応じた思いをも与えた。天には天使たち、地には人間たちである。天使たちは体を持たず、まことに霊である。だが我々は天の思いを、地の体の内に担っている。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.31.6

6

Et cum munere Creatoris voluntas utrisque sit libera, major est tamen in hominibus occasio delinquendi; quibus et animo et corpore cavendum est: nam desideriis animae, corpora actibus peccant.

PL 20, 1100B

創造者の賜物によって両者に意志は自由であるが、それでも人間には罪を犯す機会がより大きい。人間は心においても体においても身を守らなければならない。魂は欲望によって、体は行いによって罪を犯すからである。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.31.7

7

Hi ergo propiores Deo, qui magis liberi; et quia imperiorum ejusdem ministri semper ac medii, ideo plus scientes.

PL 20, 1100B

それゆえ天使たちは、より自由であるので神により近い。彼らは神の命令に仕える者としてつねに間に立つので、それだけ多く知っている。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.31.8

8

Ergo (ut) quaecumque in terris agi potestatum et dignitatum gradibus vides, umbra coelestium est: ita et illic magis secundum Dei datum et disciplinae et ordinum modus praesidentis Dei servit imperiis, atque ad nutum ineffabilis majestatis innumerabilem Angelorum multitudinem, Archangelorum obedientia regit.

PL 20, 1100B

それゆえ〔底本は Ergo (ut)。ミーニュの脚注は、ut は写本にも旧版にも無く、必要と見て編者が補ったとする〕、地上で権力と位階の段階によって行われているのをあなたが見るものは、すべて天のものの影である。そのように、天ではなおいっそう、神の定めに従い、規律と位の程度が、統べる神の命令に仕え、言い表せない威光のうなずきのもとで、大天使たちの従順が、数えきれない天使の群れを治める。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.31.9

9

Qui nunc autem diabolus et daemonum princeps, primus omnium Angelus fuit; qui factura et gradu caeteris praeeminens, dum effertur superbia, infra omnes effectus est: videri se etenim Deum, quod non erat, voluit; et quia primus inter omnes factus fuerat, Divinitati se comparando honorem Creatoris assumere: ob cujus ausi praesumptionem cum aliquantis ex inferioribus, qui assensum praebuerant, ejectus e coelo est; quos postquam secum traxit ad terras, tamquam amissum reparans principatum, ex Angelis satellites suos fecit; et, sicut paulo ante memoravi, officiis criminum malisque lapsorum, negatum in coelos reditum consolatur.

PL 20, 1100C

今や悪魔であり悪霊たちの首長である者は、もとはすべての天使の第一であった。造られ方においても位階においても他に抜きんでていたが、高慢に思い上がって、すべての者の下に落とされた。神でないのに神と見られようと望んだのである。すべての者の中で第一に造られたので、神性になぞらえて創造者の栄誉を取ろうとした。この大胆な思い上がりのゆえに、同意を与えた下位の者たちの何人かとともに、天から追い出された。彼らを地へ引きずり込んだのち、失った首位を取り戻すかのように、天使たちから自分の従者を作った。さきほど述べたように、罪の務めと堕ちた者たちの悪によって、天へ戻ることを拒まれたのを慰めている。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.31.10

10

Hic primum hominem ad temerandam praecepti legem in serpente praevius et suasor animavit, et in consequentibus semper bonam nostri creationem per vitae blandimenta egit in crimina; et quamlibet per manus hominum, hoc tamen Christus insistente crucifixus est.

PL 20, 1100D

彼はまず、蛇の中で先導者また唆す者として、最初の人を戒めの法を破るようにそそのかし、その後もつねに、命の甘言によって、我々のよき創造を罪へと向かわせた。人の手を通してではあるが、キリストが磔にされたのも、これ〔悪魔〕が迫ったからである。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.31.11

11

Illi invidia, tumor, crudelitas et mixtus concupiscentiae luxus in sordibus cordi semper et gaudio est; et ne semper impia vel polluta sectando subtilis nequitiae figmenta nudaret, informationi atque effectibus scelerum honesta permiscuit; videri studens sibi virginitatem placere, dicari debere idolis castitatem, ut quod re destruit, ambiret in nomine; purificatis etiam plus quiddam fallaciae suae praestans, et quamlibet homini sectam libenter indulgens, dum Deum nec ignoratum aliquis scire queat, nec agnitum ex ipsius voluntate ac lege veneretur.

PL 20, 1100D

彼には、妬み、膨れ上がり、残酷、そして欲望のまじった放縦が、汚れの中で心にも喜びにもつねにある。そして、不敬で汚れたものばかりを追えば、巧妙な邪悪の作り事が裸にされてしまうので、悪行の形成と成就に、立派なものを混ぜた。おとめの身が自分に喜ばれると見せ、貞潔が偶像に捧げられるべきだと見せようと努め、実際には壊すものを、名において求めるためである。清められた者たちにも、自分の欺瞞の何かをさらに与え、どんな宗派でも人に喜んで許す。ただ、人が、知らないでいる神を知ることができず、知った神をその意志と法に従って礼拝しないようにさえなればよいのである。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.31.12

12

Hi ergo daemones, et hic eorum diabolus princeps: hos Christi nomen intra hominum viscera abditos terret et cruciat.

PL 20, 1101A

これらがそれゆえ悪霊であり、これが彼らの首長の悪魔である。キリストの名は、人間の内臓の内に隠れた彼らを恐れさせ、苦しめる。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.31.13

13

Hi omnibus memoratas superius insidias struunt, quos metu nequeunt illecebris capientes, ut cum quolibet modo offensos Deo fecerint, ab spe immortalitatis abducant et oblectatione praesentium, et incredulitate futurorum.

PL 20, 1101A

これらが、上に述べた罠をすべての人に仕掛ける。恐れで捕らえられない者たちを誘惑で捕らえ、何らかの方法で神に背かせたのち、現在の悦楽と将来への不信仰によって、不死の望みから連れ去る。