Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.7.1
反キリストは来るのか。また、世はどのような終わりで閉じられるのか。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.7.2
APOLL.--Bene consummationis in narratione sanctorum actuum adducta cognitio est; atque interminatum saeculi, ut perhibetur, finem quo liberius inquireremus oblatum est.
PL 20, 1159Bアポロニウス――聖なる行いの語りの中で、終わりについての知識が適切に持ち出された。世の終わりは、言われるように時を定められていないものとして、我々がより自由に尋ねられるよう差し出されたのである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.7.3
Quali ergo praesentium exitu rerum, vel quem in modum memorata libellis praecedentibus tempora concludentur? Unde praeterea tam confidentes gentium minae, ac profanorum superba sunt jurgia?
PL 20, 1159Bでは、現在の事柄はどのような結末をたどり、前の書で述べられた時代はどのような仕方で閉じられるのか。そのうえ、諸国民の脅しと、不敬な者たちの高慢な争いが、これほど自信に満ちているのはどこから来るのか。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.7.4
Eritne aliquis sacrae appellationis assumptor, aut quisquam mortalium mentiri se Dei filium poterit audere?
PL 20, 1159B聖なる称号を我がものとする者が現れるのか。あるいは死すべき者の誰かが、自分を神の子と偽ることをあえてできるのか。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.7.5
Mihi enim verisimile non videtur, ut diabolicae fraudis reliquiae vix admodum in paucissimis residentes, in legem iterum catholicam convalescant; et quam libet terminis careat divina potentia, in hoc usque antiqui serpentis injuria differatur, ut exstincta tot saeculis bella perfidiae funestus reducat, perque omnia terrarum loca Ecclesiae cultibus stratus impium rursus efferat caput, qui ita venerandae majestatis invocatione torquetur, ut jam adire etiam ipsorum criminosorum volutabra vix audeat, dum occultis ignium suorum cladibus tortus totum undique contremiscit, quidquid ex nomine catholicae religionis audierit.
PL 20, 1159B私にはまことらしく思われないのである。悪魔の欺きの残りは、ごくわずかな者たちのうちにかろうじて居残っているだけなのに、再び公同の法に対して力を得るということが。また、神の力に限りはないとはいえ、古い蛇の害がこれほどまで先延ばしにされ、あまたの世を経て消えた背信の戦いを、この忌まわしい者が呼び戻し、地のあらゆる場所で教会の祭祀に打ち倒されていながら、再び不敬虔な頭をもたげるということが。彼は尊い威光の呼び求めによってこれほど苦しめられ、もはや罪過を犯す者たち自身の泥溜まりに近づくことさえほとんどできず、自らの火の隠れた災いに責められて、公同の宗教の名から聞くものすべてのために四方で震えおののいているというのに。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.7.6
ZACCH.--Saeva in memoriam redigi cupis, et ineluctabilem humani generis obtritionem supremorum narratione proferri; quae tam flebili exaggeratione dicenda sunt, ut, sicut scriptum est, Nec fuerint umquam nec futura sint talia (Dan. XII, 1) .
PL 20, 1159Cザカイオス――あなたは、残虐なことが記憶に呼び戻され、人類が逃れようもなく踏み砕かれることが、最後の事柄の語りによって示されることを望んでいる。それは涙を誘うほどの誇張をもって語られねばならない。書かれているとおりである。「そのようなことは、かつてなく、これからもないだろう」(ダニエル12:1)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.7.7
Sed haec fieri humanae fidei defectio, et peccatorum immensitas maturabit: nec sunt quasi ex aliqua necessitate decreta, sed ex praescientia sunt praedicta, Scriptura de Amorrhaeis prodente: Nondum, inquit, impleta sunt peccata Amorrhaeorum (Gen. XV, 16) .
PL 20, 1159Cしかし、これらが起こるのを早めるのは、人の信仰の欠如と罪の際限のなさである。それらは何らかの必然によって定められたかのようなものではなく、予知によって予告されたのである。アモリ人について、聖書はこう明かして言う。「アモリ人の罪は、まだ満ちていない」(創世記15:16)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.7.8
Daniel perinde quia delictorum expletio sit futura, consummationem astruit secuturam. Unde et Dominus in Evangelio de abusione humani generis conquerens, ait: Cum venerit Filius hominis, putas inveniet fidem super terram (Luc. XVIII, 8) ?
PL 20, 1159Dダニエルも同様に、罪が満ちることになるので、終わりが続くと断言する。そこで主も福音書で、人類のあやまりを嘆いて言う。「人の子が来るとき、地に信仰を見いだすと思うか」(ルカ18:8)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.7.9
Apostolus etiam horum temporum iniquitatem increpans, ait: Erunt, inquit, in novissimis diebus tempora periculosa; homines se ipsos amantes, blasphemi, superbi, parentibus non obedientes, insensati, incompositi, sine affectione, sine misericordia (II Tim. III, 2, 3) : qui cum justitiam Dei (Rom. I, 32) , id est, futurum judicium, scirent, non intellexerunt; quoniam qui talia agunt, digni sunt morte.
PL 20, 1159D使徒もこの時代の不法を責めて言う。「終わりの日々に、危険な時が来る。人は自分自身を愛し、冒瀆し、高ぶり、両親に従わず、分別なく、無秩序で、情愛なく、慈しみなく」(二テモテ3:2,3)。彼らは神の正義(ローマ1:32)、すなわち来たるべき裁きを知っていながら、このようなことを行う者は死に値するということを悟らなかった。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.7.10
Horum igitur merito venturum Antichristum fides certa est, immo diabolum sub persona hominis saeviturum; sed gentilitatem detestabitur, et circumcisionem suadebit.
PL 20, 1160Aしたがって、彼らの報いとして反キリストが来ることは確かな信仰である。いやむしろ、悪魔が人の姿を借りて猛威を振るうことが。しかし彼は異教〔gentilitas〕を憎み、割礼を勧めるだろう。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.7.11
Nec enim aliter Dei Filius credi posset, nisi a se legis veteris reparationem exhibitam mentiretur; ac primum Judaeos idem totius perfidiae caput ac fallaciae sibi subdet.
PL 20, 1160A古い律法の回復が自分によってもたらされたと偽らなければ、彼は神の子と信じられることができないからである。そしてまず、背信と欺きの全体の頭であるこの者は、ユダヤ人たちを自分に服させる。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.7.12
Christum enim et venturum sciunt, et sempiternum judicem confitentur; sed ut atrocitatem illati a se facinoris excusent, in corpore quod interfecerunt venisse non credunt.
PL 20, 1160A彼らはキリストが来ることになると知り、とこしえの裁き主であると告白している。しかし、自分たちが加えた凶行の残酷さを弁明するために、自分たちが殺した体において来たとは信じない。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.7.13
Haereticis vero praedictus simulator Deum se quidem sed minorem asseret Patre, ut eorum denique impietatem perditioni suae suscepturus admisceat, et in utris que illa ex Evangeliis sententia compleatur: Credent, inquit, iniquitati, qui veritati credere noluerunt (Rom. II, 8) .
PL 20, 1160B異端者たちには、前述の偽装者は、自分が神ではあるが父より小さいと主張するだろう。実に彼らの不敬虔を引き受けて自らの滅びに混ぜ込み、双方において〔底本は utris que と分かれる。utrisque と読む〕福音書のあの言葉が成就するためである。それはこう言う。「真理を信じようとしなかった者たちは、不法を信じるだろう」(ローマ2:8)〔引かれた句は二テサロニケ2:10–11。「福音書から」と言うが使徒の書簡の句である〕。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.7.14
Tum gentiles, velut sensu rationabili carentia pecora, phantasiarum admiratione capturus est, ut illaqueatis nationum pene omnium populis, etiam electi, si fieri possit, dolis talibus seducantur: et hujus mali auctoritatem efficiet multitudo.
PL 20, 1160B次に彼は、理を解する思いを欠いた家畜のような異邦人たちを、幻影への驚嘆でとらえようとする。諸民族のほぼすべての民が絡め取られ、選ばれた者たちさえ、可能ならば、そのような策略に惑わされるに至る。この悪の権威を作り出すのは、大勢である。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.7.15
Inde errorem mali veteris subintroducet; et qui primum idolorum vestigia convulsurus est, in locis sanctis poni sibi statuas imperabit; easque adorari atrociter cogens, quod se odisse simulaverat subtiliter reparare nitetur.
PL 20, 1160Bそこから、古い悪の誤りを忍び込ませる。最初は偶像の跡を根こそぎにしようとしていた彼が、聖なる場所に自分の像を立てるよう命じ、それを礼拝するよう残酷に強いて、憎んでいるふりをしていたものを巧妙に復活させようとする。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.7.16
Nam, sicut dixi, ad hujusmodi facinus ignaros signis, praemiis inconstantes, sanctos suppliciis coarctabit infaustae abominationis imagines vultusque mortificos supplici adoratione venerari; nusquam secura cedentibus fuga, nullaque ut celet in abditis latebra, cum et a proximis prodantur latentes, et fugientes inedia consumantur.
PL 20, 1160C私が言ったとおり、彼はこのような凶行に向けて、知らない者を徴で、移り気な者を報酬で、聖なる者たちを刑罰で追い詰め、不吉な忌まわしいものの像と、死をもたらす顔を、ひざまずいて拝ませる。退く者に安全な逃げ場はどこにもなく、隠れ場所にひそむ者をかくまう隠れ家もない。隠れている者は身近な者たちに売られ、逃げる者は飢えで消耗するからである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.7.17
Ait enim in Evangelio Dominus cum de malis illius loqueretur: Et tradet, inquit, homo proximum suum (Matth. XXIV, 10) . Inopia vero fideles necandos, Apocalypsis sic declarat.
PL 20, 1160C実に主は福音書で、彼の悪について語るとき、言う。「人は隣人を引き渡すだろう」(マタイ24:10)。窮乏によって信仰者たちが殺されることを、黙示録はこう明らかにしている。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.7.18
Faciet omnes pusillos et magnos divites et pauperes, liberos et servos, ut dent ipsi sibi characteres in manu sua dextera, vel in frontibus suis; u nemo possit emere aut vendere, nisi qui habeat characterem vel nomen bestiae (Apoc. XII, 16, 17) .
PL 20, 1160C「彼は、小さい者も大きい者も、富める者も貧しい者も、自由な者も奴隷も、すべての者に、右の手か額に刻印を受けさせる。〔底本は u nemo。ut nemo と読む〕その刻印、あるいは獣の名を持つ者のほかは、誰も買うことも売ることもできないようにするためである」(黙示録12:16,17)〔引かれた句は13:16–17に当たる〕。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.7.19
Quem Daniel his sermonibus futurum praedixit: Exsurget rex improbus facie, intelligens propositionem; et fortis virtus ejus; mirabilia corrumpet et diriget, et exterminabit fortes, et populum sanctum: dolus in manu ejus et in corde suo magnificabitur, et abundantia corrumpet multos et ad interitum multorum stabit.
PL 20, 1160D彼がこのようになることを、ダニエルはこれらの言葉で予告した。「顔の厚かましい王が立ち、問題を見抜く。その力は強い。彼は驚くべきことを損ない、また成功させ、強い者たちと聖なる民を滅ぼす。欺きが彼の手にあり、その心の中で大きくされる。豊かさによって多くの者を堕落させ、多くの者の滅びのために立つだろう」。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.7.20
Et iterum: Extolletur rex adversus omnem fortem, et magnificabitur super omnem deum: et loquetur superba, et diriget quoadusque perficiatur ira: in consummatione enim fiet, et omnem deum patrum suorum non intelliget: et in cupiditatem mulierum non ibit (Dan. XI, 36, 37) .
PL 20, 1160Dまた再び言う。「王は強いすべての者に逆らって高められ、すべての神の上に大きくされる。高慢なことを語り、怒りが全うされるまで成功するだろう。終わりに至って事が起こるからである。彼は先祖たちのあらゆる神を悟らず、女たちへの欲望にも向かわない」(ダニエル11:36,37)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.7.21
Itaque intelligis exsecrandi temporis regem prae omnibus aestimandum, qui eos quos violentia ac fraude nequiverit corrumpere, nitetur illecebra carpere, nec in deos patrum suorum, id est gentilium, intelligens, feralem in corpore enervato quasi purus praeferens castitatem, sanctum populum, id est christianum crudeli internecione vastabit.
PL 20, 1161Aしたがって、あなたは悟る。呪うべき時代の王が、何にもまして〔恐るべき者と〕見なされるべきことを〔prae omnibus aestimandum の意味は定かでない。「何にもまして恐れられるべき」と取った〕。この王は、暴力と欺きでは堕落させることのできなかった者たちを、誘惑によって引き込もうとし、先祖たち、すなわち異邦人たちの神々を悟らず、萎えた体に、あたかも清い者のように、死をもたらす貞潔〔feralem は castitatem に係ると取った〕を掲げて、聖なる民、すなわちキリスト教徒の民を、残酷な殺戮で荒らすだろう。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.7.22
Sed hunc mundi luctum tribulationemque justorum irae coelestis stigmata subsequentur, et rerum omnium finem, priusquam Domini dies magnus adveniat, malorum ineffabilium dolor praecedet, dum ante ultimam mundi solutionem humani generis reliquiis, aut in sacrilegiis perpetuo pereundum sit, aut ob sacrilegia in saeculo non vivendum.
PL 20, 1161Aしかし、この世の嘆きと正しい者たちの苦難に、天の怒りの烙印が続く。万物の終わりに、主の大いなる日が来る前に、言い表せぬ悪の苦痛が先立つ。世の最後の解体の前に、人類の生き残りは、冒瀆のうちに永久に滅びるか、冒瀆のゆえに世に生きられなくなるかのどちらかだからである。