Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.1.1
ふさわしい生き方の型。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.1.2
APOLLONIUS.--Si digne comparatum est, o Zacchaee, ut id quod in mutis animalibus saepe comperimus, etiam in quorumdam hominum sensibus cerneremus; profecto in me hoc specialiter veniens dicti veteris sententiam comprobavit: nam sicut caetera animalia ad ea semper loca ubi aliquando bene pasta sunt revertuntur, nec largioribus illecta pabulis oblivisci possunt quod jejuna perceperint: sic nos post verbi, ut nunc intelligo, famem sitimque doctrinae colloquia tua avidi petimus, expertisque tractatibus fiducialiter inhaeremus; a quo scilicet coelestis scientiae cibos, et haustus intellectuum sumpsimus divinorum.
PL 20, 1147Bアポロニウス――ザカイオスよ、もし物言わぬ動物にしばしば見いだすことが、ある人々の思いにも見て取られるように、ふさわしく定められているのなら、それは特に私に当てはまって、古い言葉の意味を確かめたことになる。というのは、ほかの動物が、かつてよく草を食んだ場所へいつも戻り、より豊かな飼い葉に誘われても、飢えていたときに受け取ったものを忘れることができないように、我々も、いま悟るところでは、言葉への飢えと教えの渇きののち、貪欲にあなたとの語らいを求め、すでに味わった論じ方に確信をもってすがるからである。実に我々は、その論じ方から、天の知識の食べ物を、神的な理解の飲み物を受け取ったのである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.1.3
Ecce enim vix adhuc vastis gentilitatis erroribus liberi, modo infusae regenerationis novitatem spirantes, integritatem fidei te tradente jam novimus, atque universa haereticorum membra carpentes munus catholicae confessionis amplectimur, et Deo auctore fidentes exstructae super petram domus tegmina possidemus; si idem bonorum omnium largitor indulgeat, terrenae conversationis actum et caecas saeculi vanitates ab evangelicae turris specula visuri.
PL 20, 1147C見よ、異教〔gentilitas〕の広大な誤りからやっと自由になり、注がれた再生の新しさをいま息吹いている我々は、あなたが伝えてくれたことで、信仰の完全さをすでに知っている。そして異端者たちのあらゆる部分を引き裂きながら、公同の告白の賜物を抱き、神を創始者として確信をもち、岩の上に築かれた家の屋根を所有している。万物の善の与え手である同じ神が許すなら、地上の暮らしの営みと世の盲目な空しさを、福音の塔の見張り台から見渡すことになるだろう。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.1.4
Sed quamlibet creatorem proprium, ut est, nosse bonum primum sit, atque in fidei susceptione verae salutis certa fundamina; alia tamen ordinatio credulitatis, alia vitae est: et spiritalis aedificii solidam molem tametsi impacta nequitiarum torrentibus unda non subruit; justitiae tamen metalla non pingunt, si nulla virtutum opera suffragentur.
PL 20, 1147Cしかし、自らの創造者をありのままに知ることは第一の善であり、信仰の受容は真の救いの確かな土台であるにしても、信じることの秩序と生の秩序とは別である。霊的な建物の堅固な量塊は、悪の奔流が押し寄せる波にも崩されないが、それでも、徳の業による支えがなければ、正義の金属〔metalla の意味は定かでない。「正義の飾り」と取った〕は建物を彩らない。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.1.5
Unde quia ab hujusmodi studiis tempore pridem, non mente cessavimus, recentes post quietem sensus dilatis, ut recolis redde tractatibus; et quam nos potissimum vivendi formam inire conveniat, consultus exprome: ut dum spiritalem indulgentiam salubriter suades, haec denique ex Scripturis edicta constituas, quae cum fidem teneant, virtutis operum et gratiam non omittant.
PL 20, 1147Dそれゆえ、我々は時間のうえではとうにこうした営みから離れていたが、心では離れていなかったので、休息のあとで新たになった我々の思いを、あなたが思い出しているとおり、延期されていた論述へ戻してほしい。そして、我々はどのような生き方の型に入るのが最もふさわしいか、問われた者として述べてほしい。霊的な赦しを有益に勧めるにあたって、実に聖典から、次のような布告を定めてもらいたい。すなわち、信仰を保ちつつ、徳の業の恩寵をも欠かさない〔ミーニュの脚注は、写本(Lem. と Vind.)は virtutis opera et、旧版は virtutes operum et と読むと記す〕、そのような布告を。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.1.6
ZACCHAEUS.--Memini dudum collationem nostram diei fine suspensam, et subcrescentibus interrogationum causis tempus magis quam studia defuisse; ob quae nunc ea conditione tibi cedimus, ut a nobis vivendi formam requirens, competentem scientiae gradum, non quod gloriemur ex nobis, sed quod ex Deo prodesse aliis velimus, accipias: in quo tamen non absurda praemonitio est tutis primordiis munire proposita, et manentibus in observatione desideriis ascensum semper potiorum moliri.
PL 20, 1148Aザカイオス――我々の先の対話が日の終わりに中断され、問いの理由が増えてゆくなかで、熱意よりも時間のほうが足りなくなったことを、私はおぼえている。それゆえ、いま我々はあなたに、次の条件で譲る。あなたは我々から生き方の型を求めるのだから、知識にふさわしい段階を受け取るがよい。それは我々自身から誇るためではなく、神から受けたものによって他の人々に益したいからである。ここで、安全な始まりによって計画を固め、遵守にとどまる望みのもとで、つねにより優れたものへの上昇を企てるよう予め戒めておくのは、不条理ではない。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.1.7
Ait enim in Evangelio Dominus: Nemo, inquit, aedificaturus turrem, non prius secum cogitavit et sumptum (Luc XIV, 28). Ne interrupto opere incautius coepta rideantur, et sint odii quae fuerant prius voti.
PL 20, 1148A実に、主は福音書でこう言っている。「塔を建てようとする者は誰も、まず自分で費用を考えずにはいない」と彼は言う(ルカ14:28)。仕事が中断されて、不用意に始められたことが笑われ、以前は願いであったものが憎しみの種とならないようにである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.1.8
Talis aggrediendorum hostium causa, praenoscere pugnaturos proprias docet vires, perpensoque adversi agminis pondere vel foedus inire vel praelium, ne sera infirmitatis querela dare insecuturo terga compellat, et post facti praecipitis poenitentiam loco motis aut lugubris conditio subeatur aut turpis.
PL 20, 1148B敵を攻撃する理由もこれと同じで、戦おうとする者に、あらかじめ自分の力を知り、敵の軍勢の重みを量ったうえで、同盟を結ぶか戦うかを選ぶことを教える。遅すぎる弱さの嘆きが、追ってくる者に背を向けることを強いたり、早まった行いを悔いたのち、持ち場を動かされて、悲惨な境遇か恥ずべき境遇に入ったりすることのないようにである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.1.9
Itaque prima ac sine discrimine via est, Deum firmiter credere, et cum bene credideris, plus timere; toto insuper, ut saepe jam diximus, formidatum corde diligere: non quia idem bene ac male facere potens est, sed quia magis praestare bona mavult, et numquam pro noxa ut meremur, ulcisci.
PL 20, 1148Bそれゆえ、第一の、危険のない道は、神を堅く信じること、そしてよく信じたなら、いっそう畏れること、さらに、我々がすでにしばしば言ったとおり、畏れる神を心の全体で愛することである。それは、神が善をも悪をもなしうるからではなく、むしろ善を与えることを望み、我々が当然受けるべき罪責に応じて報復することは決してないからである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.1.10
Consequens bonum est vitae simplicis puritas, et exosis facinoribus in proximos studium charitatis.
PL 20, 1148Bそれに続く善は、素朴な生の清さと、憎むべき凶行を退けて隣人へ向ける愛の熱心である。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.1.11
Sic enim scriptum est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis visceribus tuis (Matth. XXII, 37) ; et proximum tuum tamquam te (Ibid., 39) .
PL 20, 1148C実にこう書かれている。「汝は主なる汝の神を、汝の心の全体から、汝の魂の全体から、汝の心の奥底のすべてから愛せ」(マタイ22:37)。また「汝の隣人を汝自身のように」(マタイ22:39)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.1.12
Quo in loco non de propinquitate sola fit mentio, sed jure proximus dicitur, qui malis obrutus prosperis adjuvatur, et adoptiva miseratione confotus, quod cognatione generis non habet, gratiarum ad Deum reddit affectu.
PL 20, 1148Cこの箇所で言われているのは、近しさだけのことではない。悪に押しつぶされたとき、善きことによって助けられ、養子にするような憐れみに温められた者が、血縁によって得られないものを、神への感謝の情によって返すなら、その者こそ正当に隣人と呼ばれる。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.1.13
Unde illud Salomonis est: Conclude eleemosynam in corde pauperis, et ipsa pro te exorabit ab omni malo (Eccli. XXIX, 15) . Et iterum: Qui pauperis miseretur, Deo feneratur (Prov. XIX, 17) .
PL 20, 1148Cここから、ソロモンのかの言葉がある。「施しを貧しい者の心に閉じ込めよ。それが汝のために、あらゆる悪から執り成すだろう」(集会の書29:15)。また、「貧しい者を憐れむ者は、神に貸す」(箴言19:17)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.1.14
David similiter: Junior fui et senui, et non vidi justum derelictum (Psal. XXXVI, 25, 26) ; nec semen ejus quaerens panem. Tota die miseretur et commodat, et semen ejus in benedictione erit.
PL 20, 1148Cダビデも同様に言う。「私は若かったが、老いた。そして義しい者が見捨てられるのを見なかった」(詩篇36:25, 26)。「その子孫がパンを求めることもない。彼は一日じゅう憐れみ、貸す。その子孫は祝福のうちにあるだろう」。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.1.15
Job perinde: Conservavi, inquit, egenum de manu potentis; et pupillo cui non erat adjutor, auxiliatus sum. Os viduae benedixit me semper, cum essem oculus caecorum, et pes claudorum, et invalidorum pater (Job. XXIX, 12, sec. LXX) .
PL 20, 1148Dヨブも同様である。「私は貧しい者を権力者の手から守った」と彼は言う。「助ける者のなかった孤児を、私は助けた。やもめの口はつねに私を祝福した。私は盲人の目であり、足なえの足であり、弱い者たちの父であったからだ」(ヨブ記29:12、七十人訳による)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.1.16
Et Dominus in Evangelio se in personis humilium sublevari docuit, dicens: Amen dico vobis, quod fecistis uni ex minimis estis, mihi et fecistis (Matth. XXV, 40) .
PL 20, 1148Dまた主は福音書で、自分が卑しい者たちの身において支えられることを教えて、こう言った。「アーメン、私は汝らに言う。これらの最も小さい者の一人にしたことは、私にもしたのである」(マタイ25:40)〔底本は ex minimis estis。estis は istis(これらの)の崩れと読む〕。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.1.17
Apostolus quoque: Qui parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictione, de benedictione et metet. Unusquisque autem secundum quod proposuit in corde suo, non quasi ex tristitia et ex necessitate; hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX, 6, 7) .
PL 20, 1149A使徒もまた言う。「わずかに蒔く者は、わずかに刈り取る。祝福のうちに蒔く者は、祝福のうちに刈り取る。各自は、心に決めたとおりにせよ。悲しみながらでも、強いられてでもなく。実に、神は喜んで与える者を愛する」(二コリント9:6, 7)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.1.18
Totum autem misericordiae opus prodesse per Esaiam Spiritus pandit, dicens: Solve omnem nodum injustitiae, resolve suffocationes impotentium commerciorum, dimitte quassatos in requiem, et omnem consignationem injustam dissipa.
PL 20, 1149A慈しみの業がことごとく益になることを、霊はイザヤを通して明らかにして言う。「不義のあらゆる結び目を解け。力なき取引の締めつけをゆるめよ。打ちのめされた者を安らぎへと解き放て。あらゆる不当な証印を打ち砕け」。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.1.19
Frange esurienti panem tuum, et egenum sine tecto induc in domum tuam. Si videris nudum, vesti, et domesticos seminis tui ne despexeris.
PL 20, 1149A「汝のパンを飢えた者に裂き与えよ。屋根のない貧しい者を汝の家に導き入れよ。裸の者を見たなら、着せよ。汝の血筋の身内の者たちを、さげすんではならない」。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.1.20
Tunc erumpet temporaneum lumen tuum, et vestimenta tua cito orientur, et praeibit ante te justitia tua, et claritas Dei circumdabit te. Tunc clamabis, et ego exaudiam: dum adhuc loqueris dicam, Ecce adsum (Isai. LVIII, 6, 9) .
PL 20, 1149A「そのとき、汝の時にかなった光が現れ出で、汝の衣は速やかに生じ、汝の正義は汝の前を進み、神の栄光が汝を囲むだろう。そのとき汝は叫び、私は聞き入れる。汝がなお語っているうちに、私は言う。『見よ、私はここにいる』」(イザヤ58:6, 9)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.1.21
Ergo substantia absque fraudibus parta, si ita possideatur, accepta est; ac non in facultate mediocri, sed in cupidine divitiarum causa peccati est, Domino protestante; Vae vobis, divites, qui habetis consolationem vestram (Luc. VI, 24) .
PL 20, 1149Bそれゆえ、財産が詐欺なく得られたものなら、そのように所有されるかぎり、受け入れられる。罪の原因となるのは、並みの資力ではなく、富への欲望である。主がこう証言している。「災いだ、汝ら富める者よ、汝らは自らの慰めを得ている」(ルカ6:24)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.1.22
Et iterum: Difficile, qui pecunias habent, intrabunt in regnum coelorum (Luc. XVIII, 24) .
PL 20, 1149Bまた言う。「金銭を持つ者が天の国に入るのは難しい」(ルカ18:24)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.1.23
Conjugia autem honesta Deo non displicent, et in procreationis liberorum solemnis tori modesta dilectio, Scriptura dicente: Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una (Gen. II, 24) .
PL 20, 1149B一方、正しい結婚は神に喜ばれないことはなく、子をもうける正式な婚床の慎ましい愛もそうである。聖典はこう言う。「このゆえに、人は父と母を離れ、妻に結ばれる。そして二人は一つの肉となる」(創世記2:24)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.1.24
Et iterum Quod Deus junxit, homo non disjungat. (Matth. XIX, 6) . [Inde habitus non luxui deditus, sed nitori.] Et secundum Apostolum: Omnium quae in macello veneunt, esca sine culpa est (I Cor. X, 25) ; quoniam, sicut idem Apostolus ait: Non est regnum Dei esca et potus, sed justitia et pax in Spiritu sancto (Rom. XIV, 17) .
PL 20, 1149Bまた、「神が結び合わせたものを、人は引き離してはならない」(マタイ19:6)。[ここから、装いは贅沢にではなく、品のよさに向けられる。]〔この一文は底本で角括弧に入っており、前後と続かない。ミーニュの脚注は、括弧の中の語は、ザカイオスが衣服と食物の正当な使用を論じた一節の残りであるとする〕また使徒によれば、「市場で売られているもののうち、食べ物はすべて咎のないものである」(一コリント10:25)。実に、同じ使徒が言うように、「神の国は食べ物と飲み物ではなく、聖なる霊における正義と平和である」(ローマ14:17)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.1.25
Perniciosa tamen nimietas usus utriusque est, Domino sic monente: Videte ne graventur in vino et crapula corda vestra (Luc. XXI, 34) .
PL 20, 1149Cしかし、どちらについても度を越した用い方は破滅をもたらす。主がこう戒めている。「汝らの心が、ぶどう酒と深酒で重くならないよう気をつけよ」(ルカ21:34)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.1.26
Quod jam tamen per Salomonem ante praedixerat: Cui vae, cui lividi oculi? nonne eorum qui commorantur in vino, et sectantur ubi convivia fiunt (Prov. XXIII, 29, sec. LXX) ?
PL 20, 1149Cこれは、すでにソロモンを通して予め告げられていたことである。「誰に災いがあるか。誰の目が青黒いのか。ぶどう酒のもとにとどまり、宴の開かれる場所を追い求める者たちではないか」(箴言23:29、七十人訳による)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.1.27
Unde Apostolus sumendi propter infirmitatem vini dat Timotheo praecepta (I Tim. V, 3) , sed modici. Haec et alio loco dicens: Nemo vos seducat (Coloss. II, 18) ; ebriosi regnum Dei non possidebunt (I Cor. VI, 10) .
PL 20, 1149Cそれゆえ使徒は、弱さのゆえにぶどう酒を取るよう、テモテに教えを与えている(一テモテ5:3)〔引かれた句は一テモテ5:23〕。ただし少量である。使徒はこれをほかの箇所でも言っている。「誰も汝らを惑わしてはならない」(コロサイ2:18)。「酒に酔う者たちは神の国を所有しない」(一コリント6:10)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.1.28
In hac igitur vitae forma et conversationis sobriae disciplina mens ad Deum prompta sit; crebraque jejunia et assiduae in supplicationibus preces justitiam aut mereantur aut faciant, ut sumpta ex Evangeliis sententia sic viventem comitetur ac protegat: Gloria in excelsis Deo, et pax in terra hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14) .
PL 20, 1149Dそれゆえ、この生き方の型と節度ある暮らしの規律において、心は神へ向かって敏捷であれ。たびたびの断食と、嘆願における絶えざる祈りとが、正義にふさわしいものとなるか、正義を生むかしてほしい。そうして、福音書から取られた言葉が、このように生きる者に付き従い、守るように。「いと高き所では神に栄光、地では善意の人々に平和あれ」(ルカ2:14)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.1.29
Haec mediocribus, si sublimium fervor aberit, dicta sufficient. His vitae perennis promissa concedi, omnium Scripturarum pandit auctoritas: ut si inter illa futuri regni clarissima sidera splendor eximius non attollit exiguos, delicta non opprimant, mansionumque, ut ipse meminit, apud Patrem diversitas consoletur, illudque in summa adhortantis Domini succurrit edictum: Omnes qui crediderint in me, non confundentur (Rom. IX, 33) .
PL 20, 1150A高いものへの熱意が欠けているなら、並みの者たちには、これまで言われたことで足りるだろう。これらの者たちに永遠の生命の約束が認められることを、すべての聖典の権威は示している。来るべき国の最も輝かしい星々のなかで、際立つ輝きが小さな者たちを高めないにしても、罪〔delicta〕が彼らを押しつぶすことはなく、また主自身が思い起こしているように、父のもとの住まいの多様さが彼らを慰めるように、ということである。そして、励ます主の最後の布告が、まさに助けとなる。「私を信じる者はすべて、辱められない」(ローマ9:33)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.1.30
Id est, ut eos a Christo vis nulla disterminet, quos semel eidem fides pura nexuerit, et salutaris signi integritate salventur, qui ea quae ob laborem difficilia sunt aut impossibilia respuunt, aut aggredi quia sunt ardua et magna, timuerunt.
PL 20, 1150Aすなわち、純粋な信仰が一度キリストに結びつけた者たちを、どんな力も彼から引き離さないということである。労苦のゆえに難しい、あるいは不可能とされることを退ける者も、険しく大きいゆえにそれに取りかかることを恐れた者も、救いの印の完全さによって救われる。