Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.32.1
神は未来を予知していたのに、なぜ人間の敵となる悪魔を造ったのか。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.32.2
APOLL.--Si tam malus est diabolus quam dicis, et tam pertinax criminum, futuri praescius Deus nec malum creare debuerat, nec tanto culmine dignitatis efferre, ne aut sibi obvium, aut hominibus crearet inimicum; cujus quae ratio facti sit, si scientia suppetit, narratio subsequatur.
PL 20, 1101Bアポロニウス――悪魔があなたの言うほど悪く、罪にそれほど頑なであるなら、未来を予知する神は、悪者を造るべきでなく、これほどの尊厳の頂へ引き上げるべきでもなかった。自分にとっても人間にとっても敵となるものを造らないためである。その行いの理由は何か、知があるのなら、続けて語ってほしい。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.32.3
ZACCH.--Nihil malum penitus in suo opere Deus fecit, nec insitum in his creaturis aliquid noxium est, sed ab his potius appetitum, quia ut placerent facta sunt omnia, non ut nocerent: sed primum Angelis sicut hominibus postea liberam Deus praestitit voluntatem, alioquin in nullo praeter naturam mutis animalibus praestitissent, hoc est sicut jam de hominibus dixi, in quodam ignorantiae torpore compositis aut licerent omnia, aut omnia non licerent.
PL 20, 1101Bザカイオス――神は自分の作品の中に、悪いものを何一つ造らなかった。これらの被造物に有害なものが植え付けられてもいない。むしろ彼らによって求められたのである。万物は喜ばれるために造られ、害をなすためではないからだ。ただし、神はまず天使たちに、のちに人間に、自由な意志を与えた。さもなければ、彼らは本性のほかには何一つ、物言わぬ動物にまさっていなかったであろう。すなわち、すでに人間について述べたように、無知の麻痺のうちに据えられていたなら、すべてが許されているか、すべてが許されていないかのどちらかになる。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.32.4
Fons ergo totius rationis Deus irrationabiles sibi erat creaturus ministros? Aut quae ipsorum sensibus ratio, si nulla voluntati potestas? Quae postremo obedientia, aut quis Dei cultus nisi jubentis imperiis consequens esset similitudo famulantum?
PL 20, 1101C理性の源である神が、理性を欠いた僕たちを自分のために造ろうとしたのか。意志に力がなければ、彼らの思いにどんな理があるのか。命じる者の命令に従う、仕える者たちの相似のほかに、いかなる服従があり、いかなる神への礼拝があるのか。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.32.5
Quod si propter uniuscujusque voluntarium malum creator est arguendus, quod dici nefas est; et de omnibus hoc modo argui potest, quia ad bonum usum facta sunt omnia, et malos exitus habent, si his aliter uti velis.
PL 20, 1101Cもし各人の自発的な悪のゆえに創造者を責めるべきだとすれば――それを言うのは不敬であるが――、すべてのものについてこのように責めることができる。万物は良い用のために造られ、それを別のしかたで用いようとすれば悪い結末を持つからである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.32.6
Numquid malum est ignis? et certe quae importune admoveris exuruntur: terra obruit, sed cum subruitur: non naufragiis maria congregata sunt, et tamen intempestive ratibus adita submergunt.
PL 20, 1101C火は悪か。しかし、不用意に近づけたものは焼かれる。大地は覆うが、掘り下げられるときだけである。海は難破のために集められたのではないが、それでも時をわきまえず舟で入れば沈める。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.32.7
Numquid ad decidendum celsa constructa sunt? et nisi summis cautius consistamus, excidimus. Vertendae in sulcos terrae atque excidendorum causa lignorum ferrum hominibus datum est, et exin gladios bella sumpserunt.
PL 20, 1101D高いものは落ちるために築かれたか。だが高みで用心して立たなければ、我々は落ちる。畝に土を返すため、木を切り倒すために、鉄が人間に与えられたが、そののち戦争は剣を取った。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.32.8
Numquid in resti mors posita est? et multi vitam laqueo finiunt. Quis hominum lapidationibus saxa, quis ligna crucibus deputavit? Numquid summae dignitates idcirco regibus dantur, ut tyrannides facilius assumantur?
PL 20, 1101D縄には死が置かれたか。だが多くの者が縄で命を終える。誰が石を石打ちに、木を十字架に割り当てたか。最高の位が王たちに与えられるのは、僭主政を容易に取るためか。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.32.9
Quam bona creatio vini est! et acceptum effusius gignit insaniam. Ipsi herbarum succi qui profuturis medicaminibus admiscentur, aut saevius insciis nocent, aut largius hauriuntur et perimunt.
PL 20, 1102Aぶどう酒の創造はなんとよいことか。だが、あまりに多く受ければ狂気を生む。薬草の汁自体も、益をもたらす薬に混ぜられるが、知らない者にはいっそう害をなし、あまりに多く飲めば死なせる。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.32.10
Creandorum liberorum causa sunt permissa conjugia, et ex licitis coitibus adulteria admittuntur illicita.
PL 20, 1102A子を生むために結婚は許されたが、許された交わりから禁じられた姦淫が持ち込まれる。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.32.11
Quid, rogo, aequius facere Deus debuit, quam rationabilem Angelorum et hominum creaturam, atque hanc nec libertate privaret, et scientia cautionis imbueret?
PL 20, 1102A問うが、理性ある天使と人間の被造物を、自由を奪わず、用心の知識を授ける以上に、神は何をいっそう公正に行うべきだったか。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.32.12
Quod si futuri praescius Deus creare hujusmodi, aut caeteris praeferre non debuit, ergo nec hominem facere aut cunctis praeferre debuerat, quem peccaturum sciebat: et sicut tu dicis, ne ipsa quidem fieri elementa debuerunt, si nullius erant usui profutura, vel quoniam nocere universa possunt, si iisdem non ita utaris ut facta sunt.
PL 20, 1102Aもし未来を予知する神が、このような者を造るべきでなかった、あるいは他の者に優先させるべきでなかったのなら、罪を犯すと知っていた人間をも造るべきでなく、すべてに優先させるべきでなかったことになる。あなた自身が言うように、元素さえ造られるべきでなかった。もし誰の用にも立たないなら、あるいは、造られたとおりに用いないなら万物が害をなしうるのだから。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.32.13
Quanto hic divinae providentiae probabilior ordo est, idcirco illi primum summa committere, qui erat ausurus illicita, ut attentior successuris cura justitiae et amare creatorem institueret et timeret, ac simul tentari eum nec ab Angelis impune monstraret, qui ob praesumptionem etiam Archangelum dejecisset.
PL 20, 1102B神の摂理の秩序は、これよりどれほど称賛に値することか。まず最高のものを、禁じられたことを企てようとする者に委ね、後に続く者たちが、いっそう注意深く正義を気遣って、創造者を愛し畏れることを学び、同時に、神が、自分は天使たちによってさえ罰を受けずに試みられはしないことを示すためである。神は思い上がりのゆえに大天使さえ突き落としたのだから。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.32.14
Vides ergo Dei creatione bonum factum, atque ipsius beneficio in sublimibus constitutum voluntate propria, quam liberam acceperat, et bonitatem mutasse malitia, et dignitatem insolentia perdidisse.
PL 20, 1102Bだからあなたは見る、神の創造によって善に造られ、神自身の恩恵によって高い所に据えられた者が、自分が自由なものとして受けた自分の意志によって、善性を悪意に変え、尊厳を傲慢によって失ったことを。