作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi

Liber II, Caput III 第II巻 第III章

Anonymous · Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi · PL 20, 1111A · 21 sectiones

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.3.1

1

Si Scripturis sanctis possit firmari haec elocutio.

PL 20, 1111A

この言い方が聖書によって確かめられるかどうか。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.3.2

2

APOLL.--Quantum intelligi datur, adest sperata in interpretationibus fides, ac veritati ratio expositionis cohaeret; verumtamen sacris interlocutionibus eadem dicta firmari stabilitas purae credulitatis exposcit, et quoddam veritatis culmen cessantibus argumentis lectione constitui; quia videri incongruum potest, ita de Deo loqui, ut non magis illa quibus se idem insinuari voluit, proferantur.

PL 20, 1111A

アポロニウス――理解しうる限り、解釈には期待していた確かさ〔fides〕が備わり、真理に説明の理が結びついている。だが、純粋な信仰の堅固さは、同じ言葉が聖なる言明によって確かめられることを求め、論拠が止むところで、読むことによって真理の頂が据えられることを求める。神自身が自分について示そうと望んだことをむしろ持ち出さず、神についてこのように語るのは不適切に見えうるからである。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.3.3

3

Qua de re ex multis quae enumerari ad praesens non posse arbitror, neque ut nunc enumerentur expostulo, qui interim doctrinae ordinem, non historiae corpus inquiro; perspicua quoque et pauca dicturus auctoritatem redde memoratis.

PL 20, 1111B

この点については、いま数え上げることはできないと私の考える多くのものの中から――いまそれを数え上げよと求めもしない。私はさしあたり教えの順序を尋ねるのであって、歴史の全体を求めてはいないからである――、明白で少数のものを述べて、語られたことに権威を与えよ。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.3.4

4

Nam, sicut dixi, velut tenuiter jacta nutabunt, nisi humanis astructa sermonibus, divinis insuper fulciantur exemplis.

PL 20, 1111B

先に述べたとおり、人間の言葉で築かれたものは、神の言葉の範例で支えられなければ、薄く据えられたもののように揺らぐからである。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.3.5

5

ZACCH.--Competenter exposcis, ut his potius fides detur quae in testimonium sui Divinitas ipsa prolucuta est; et recte ex innumerabilibus pauca proferri; quoniam verae probatio majestatis, tametsi habet pluralitatem, pluralitate non indiget; credentique et pauca sufficiunt, quae increduli, etiam si in multis scrutentur, ignorant.

PL 20, 1111B

ザカイオス――あなたが、神性自身が自らの証しとして語ったものをむしろ信じるよう求めるのはもっともであり、数えきれぬもののうちから少数が持ち出されるのも正しい。まことの威光の証明は、多数を持ちうるが、多数を必要としない。信じる者には少数で足りるが、不信の者は多くを調べても知らない。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.3.6

6

Unde primum de veteris Testamenti libris, post etiam novi, sanctum Spiritum in substantia unius divinitatis agnosce, libro Genesis sic inchoante: In principio fecit Deus coelum et terram; terra autem erat invisibilis et incomposita; et Spiritus Dei ferebatur super aquas (Gen. I, 1, sec. LXX) .

PL 20, 1111C

そこでまず旧約の書から、次いで新約の書からも、聖なる霊を唯一の神性の実体のうちに認めよ。創世記はこう始まる。「初めに神は天と地を造った。地は見えず整っておらず、神の霊が水の上を運ばれていた」(創世記1:1、七十人訳による)。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.3.7

7

Ille principium est, qui Judaeis, quis esset, interrogantibus dixit: Principium quod et loquor vobis (Joan. VIII, 25) ; unde ab eo et alio loco dictum est: In capite libri scriptum est de me (Ps. XXXIX, 8; Hebr. X, 7.) Ferebatur autem Dei Spiritus super aquas, ut ex his viva omnia producturus ipse rudibus ignis proprii frmeota praestaret, qui nunc purificatis dona sanctificationis infundit.

PL 20, 1111C

その始まりとは、ユダヤ人たちが自分は誰かと問うたときに言った者である。「始まりである。私はそれを汝らに語りもする」(ヨハネ8:25)。それゆえ彼は、別の箇所でもこう言った。「書の巻頭に、私について記されている」(詩篇39:8、ヘブライ10:7)。さて、神の霊が水の上を運ばれたのは、これらから生けるものすべてを生み出そうとして、形なき〔水〕に自らの火の酵母〔底本は frmeota。fermenta と読む〕を与えるためであり、この霊は今、清められた者たちに聖化の賜物を注ぐ。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.3.8

8

David perinde, Deo aspirante, testatur: Verbo Domini coeli firmati sunt et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Ps. XXXII, 6) .

PL 20, 1111D

ダビデも同じく、神の息吹を受けて証言する。「主の言葉によって天は固められ、その口の霊によって天のすべての力〔も固められた〕」(詩篇32:6)。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.3.9

9

Vide quam plena sit brevitas, et quam clare in sacramentum unitatis recurrat; Patrem in Domino, in Verbi significatione Filium ponens sanctum Spiritum ex ore Altissimi nuncupavit.

PL 20, 1111D

簡潔さがいかに満ちており、いかに明らかに一体性の秘義に帰ってゆくかを見よ。父を「主」に、子を「言葉」の意味に置き、聖なる霊を、いと高き者の口から出るものと呼んだのである。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.3.10

10

Et ne vocis editio reputaretur in Verbo, coelos per eum edocet factos: ne flatus in Spiritu, virtutis in eo plenitudinem demonstravit.

PL 20, 1111D

言葉において声の発出と見なされぬよう、天がそれによって造られたと教え、霊において息吹と見なされぬよう、その中に力の充満を示した。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.3.11

11

Nam ubi virtus, ibi necesse est et persona subsistens, ubi omnis, non ablata a duabus sed consummata signatur in tertia; non ut sola habeat quod in toto est, sed ne minus habeat quae in sola appellatione postrema est.

PL 20, 1112A

というのも、力のあるところには、必ず自立するペルソナもある。そこでは力のすべてが、二つから取り去られず、第三のものにおいて完成されて示される。第三のものだけが全体にあるものを持つためではなく、ただ呼び名の上で最後であるにすぎない者が、より少なく持つことのないためである〔女性形の sola・quae は第三のペルソナ(または力)を受けると取った〕。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.3.12

12

Iterum idem propheta Trinitatem, dum precatur, exponit: Cor mundum crea in me, Deus, et Spiritum rectum innova in visceribus meis. Ne projicias me a facie tua, et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me.

PL 20, 1112A

同じ預言者は再び、祈りながら三位一体を説き明かす。「神よ、私のうちに清い心を造り、私の内に正しい霊を新たにせよ。私を汝の顔から投げ捨てるな。汝の聖なる霊を私から取り去るな」。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.3.13

13

Redde mihi laetitiam salutaris tui, et Spiritu principali confirma me (Ps. L, 12-14) . Principalis Spiritus Patris est, rectus est Filii, Sanctus vero cognominis sui adjectione distinguitur.

PL 20, 1112A

「私に汝の救いの喜びを返し、主たる霊によって私を堅くせよ」(詩篇50:12-14)。主たる霊は父のもの、正しい霊は子のもの、聖なる霊は、その添え名の付加によって区別される。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.3.14

14

Nec de vocabulorum adjectione movearis, quod principalis et rectus Spiritus sanctus prophetica appellatione signatus est.

PL 20, 1112A

預言者の呼称で、聖なる霊が「主たる霊」また「正しい霊」と示されたことに、言葉の付加のゆえに動揺するな。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.3.15

15

Licet proprietas una sit in singulis, tamen quia Deus Spiritus est, ne personarum confusio nostris intellectibus fieret, nominibus est adjecta diversitas: qui enim sanctus, necessario rectus est; nec potest iterum rectus esse, nisi sanctus sit: principalis autem, quia ex eo unigenitus Filius, atque ab ipso Spiritus sanctus procedens; de quo Esaias sub persona Dei de Christo loquentis haec posuit: Ego locutus sum; et ego vocavi et adduxi eum, et prosperum iter ejus feci: accedite ad me et audite haec.

PL 20, 1112B

固有性は個々のうちで一つであるが、神は霊であるから、我々の理解においてペルソナが混同されぬよう、名に区別が加えられたのである。聖なる者は必ず正しい者であり、正しい者は聖なる者でなければあり得ない。「主たる」というのは、それ〔父〕から独り子が生まれ、まさにそれから〔ab ipso。父を指すと取った。子を指すとも読める〕聖なる霊が出るからである。これについてイザヤは、キリストについて語る神の立場で、こう記した。「私が語った。私が呼び、彼を導き、その道を栄えさせた。私に近づいて、これを聞け」。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.3.16

16

Non in occulto ab initio locutus sum; cum fierent, illic eram: et nunc Dominus misit me, et Spiritus ejus (Isa. XLVIII, 15, 16) .

PL 20, 1112B

「私は初めから隠れて語りはしなかった。それらが生じたとき、私はそこにいた。そして今、主が私を遣わし、その霊も〔遣わした〕」(イザヤ48:15、16)。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.3.17

17

Angelus perinde ad Mariam sacrae nativitatis mysteria nuntians, paria de eodem sic depromit: Spiritus Dei superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35) .

PL 20, 1112B

天使も同様に、マリアに聖なる生まれの奥義を告げて、同じことをこう述べる。「神の霊が汝の上に臨み、いと高き者の力が汝を覆う」(ルカ1:35)。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.3.18

18

Dominus postea, cum de vocatione gentium loqueretur, intra unum divinitatis nomen sanctum Spiritum praedicans, ait: Euntes nunc, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19) .

PL 20, 1112C

主は後に、諸国民の召命について語ったとき、唯一の神性の名のうちに聖なる霊を宣べて言った。「今、行って、すべての諸国民を教えよ。父と子と聖なる霊の名によって彼らに洗礼を授けつつ」(マタイ28:19)。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.3.19

19

Paulus similiter apostolus: Qui autem confirmat nos vobiscum Christus Dominus, et qui unxit nos Deus, et qui signavit nos et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris (II Cor. I, 21, 22) .

PL 20, 1112C

使徒パウロも同様に言う。「汝らと共に我々を堅くするのは、キリストである主、我々に油を注いだのは神、我々に証印を押し、我々の心に霊の保証を与えたのも神である」(二コリント1:21、22)。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.3.20

20

Et iterum, dum coelestia Corinthiis precaretur, haec subdidit: Gratia Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei et communicatio Spiritus sancti cum omnibus vobis (II Cor. XIII, 13) .

PL 20, 1112C

また再び、コリントの人々に天の事を祈り求めたとき、こう付け加えた。「我々の主イエス・キリストの恩寵と、神の愛と、聖なる霊の交わりが、汝ら皆と共にあるように」(二コリント13:13)。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.3.21

21

Unde propositae veritatis memor, sententiarum multitudinem quae largissima suppetit, non requiras; quoniam, sicut dixi, in paucis Deo credere consuetudo fidelium est; meminisse autem plurium, diligentiae magis per se proficientis, quam docentis, officium est.

PL 20, 1112C

それゆえ、提示された真理を心に留めて、きわめて豊かに手元にある聖句の多さを求めるな。先に述べたとおり、信徒の習いは少数のうちに神を信じることであり、多くを覚えることは、教えるよりも自ら益する勤勉の務めである。