Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.3.1
この論争が理由なきものとならないように。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.3.2
APOLL.--At ego horum tractatuum collationes semper prodesse dubitantibus credo, et quibusdam inquisitionum rivis ad veritatis fontem veniri expertus affirmo; ac propterea universarum sectarum esse doctrinas, ut audiendo intelligas quod ante nescieris: facilius enim, si ratio suppetat, credi audita possunt, quam inaudita cognosci.
PL 20, 1074Bアポロニウス――だが私は、こうした論議の突き合わせは、疑う者には常に益があると信じており、探求の幾筋かの流れによって真理の泉に至ることを、経験した者として断言する。それゆえ、あらゆる宗派の教えがあるのは、聞くことによって、あなたが以前は知らなかったことを悟るためだと断言する。理があるなら、聞いたことは、聞いたことのないことを知るよりも、容易に信じられうるからである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.3.3
Qua de re, si dignum est, speciatim pande proposita, ne in vacuum certantibus nobis, hi qui praesentes sunt non sperato intellectu, sed fastidio compleantur.
PL 20, 1074Bそれゆえ、よければ、提示された事柄を一つずつ明かせ。我々が空しく争っても、居合わせる人々が、期待した理解ではなく嫌悪で満たされることのないようにするためである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.3.4
ZACCH.--Dignum plane est coelestium consiliorum sacramenta cognosci; et tam simplex de Christi divinitate atque elucens per se veritas est, ut eam licet digne nemo eloqui possit, quivis tamen facile intelligat, si voluntatem exhibeat credituri: qua in re etiam ego qui sum Christianorum minimus, non reticerem, nisi per legem talium altercationum occasiones vitare praeciperer.
PL 20, 1074Cザカイオス――天の計らいの秘義が知られることは、実にふさわしい。キリストの神性についての真理は、きわめて単純で、それ自体で輝いており、ふさわしく語れる者は誰もいないが、信じようとする意志を示すなら、誰でも容易に悟る。この点で、キリスト教徒のうち最も小さい者である私も、法によってそうした論争の機会を避けるよう命じられていなければ、黙してはいないであろう。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.3.5
Ubi enim nullus profectus est, conflictus inhibetur. Unde si disputare tantum et convinci impune niteris non crediturus, Epicureos ac Platonicos, caeteraque similium sectarum ostenta perquire. Nos talem consuetudinem non habemus (I Cor. XI, 16) .
PL 20, 1074C進展が全くない所では、争いは差し止められるからである。だから、あなたが論じて罰せられずに論破されることだけを求め、信じるつもりがないのなら、エピクロス派やプラトン派、その他の似た宗派の見世物を探し求めよ。我々にはそのような習慣はない(一コリント11:16)。