Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.27.1
偶像が神殿で託宣を与えるのに、なぜ偶像を崇めるのは無駄なのか。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.27.2
APOLL.--Magna est, sicut dicis, adhortatio futurorum, sed nondum patuit gentilium vanam religionem, aut vacua honore divinitatis numina nuncupari; quando et certa ex adytis responsa praestantur, et futura noscuntur in templis: quae si et vera sunt et quaerentibus prosunt, frustra Christiani destruere conamini quod eripere non potestis.
PL 20, 1095Bアポロニウス――あなたの言うとおり、将来への勧めは大きい。だが、異教徒たちの宗教がむなしいこと、あるいは神性の栄誉を欠いたものが神威と呼ばれていることは、まだ明らかになっていない。奥殿からは確かな託宣が与えられ、神殿では将来のことが知られているのだから。それらが真実であり、尋ねる者に益するなら、キリスト教徒たちよ、諸君が奪い取れないものを壊そうと試みても無駄である。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.27.3
ZACCH.--Haec quidem quae in templis ostendere extorum inspectio solet, et ex adytis velut futura portendere, nec semper vera sunt, et nulli umquam, ut arbitror, prosunt; quia si adversa sunt, et ad correctionem ex Deo veniunt, nisi ab ipso non queunt immutari.
PL 20, 1095Bザカイオス――神殿で内臓の検分が示すのを常とするもの、また奥殿からいわば将来のことを予示するものは、いつも真実とは限らず、私の考えでは、誰の益にもならない。なぜなら、もしそれが不幸なものなら、矯正のために神から来るのであって、神自身によらなければ変えられないからである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.27.4
Et denuntiata scisse quid prodest, si vitari praedicta non possunt? si autem ex Deo non sunt, nec bona possunt esse nec vera, et sicut haud officiunt, ita nihil prosunt: sed sive sunt falsa, seu certe ex proventu habent aliquid veritatis; omnia figmenta sunt daemonum, qui et sperari a se volunt, et sperantes decipere consueverunt; ut cum a Dei cultu homines abstraxerint, etiam beneficiis exuant atque ab ejus bonitate disjungant.
PL 20, 1095C告げられたことを知っても何の益があろう、予言されたことが避けられないのなら。もしそれが神から出たものでないなら、善でも真でもありえず、害を与えないのと同じく益も与えない。偽りであるにせよ、結果によって確かに少しは真実を持つにせよ、すべては悪霊たちの作り事である。悪霊たちは自分に望みをかけられることを望み、望みをかける者を欺くのを常とし、人々を神への礼拝から引き離したうえ、恩恵をも奪い、神の善から切り離そうとするのである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.27.5
Hi gentilium obsident templa, hi sub mortuorum hominum nominibus sedem in vestris adytis collocarunt; et quia illis nusquam praeterea consistendi in terra locus est, aerem sub nubibus praecipites incursant, volucrique discursu omnia perscrutantes, aut jam visa denuntiant, aut a se nequiter faciunda quasi ut caveantur, adversa praedicunt.
PL 20, 1095C彼らは異教徒たちの神殿に居座り、死んだ人間たちの名のもとに諸君の奥殿に座を定めた。ほかに地上に留まる場所がどこにもないので、雲の下の空気に急降下して襲い、翼ある走りですべてを探り、すでに見たことを告げるか、自分たちが邪悪になそうとすることを、あたかも警戒させるかのように、不幸として予告する。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.27.6
Nam licet nequam et incerti sint spiritus, omnique crimine reatuque polluti; incorporalis tamen, ejusque substantiae cujus dignitatem amisere cum coelo, naturae beneficio et vigore non carent, ac plus quam homines sciant necesse est, quorum et creatio sublimior est, nec terreno corpore sensus includitur.
PL 20, 1095D彼らは邪悪で不確かな霊であり、あらゆる罪過と咎に汚れているが、体を持たない実体、天とともにその尊厳を失った実体のものであって、本性の恩恵と活力を欠いているわけではなく、人間より多くを知っていなければならない。彼らは創造がより高く、感覚が地上の体に閉じ込められていないからである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.27.7
Et quae, rogo, illorum divinatio est? Nonne similiter cum hominibus quos per vitia ceperint, Christi invocatione terrentur?
PL 20, 1096Aそして、問うが、彼らの占いとは何か。彼らが悪徳によって捕らえた人間たちと同じく、キリストの名を呼ぶことで恐れさせられるのではないか。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.27.8
Volunt quaedam sponte praedicere, et de absentibus vel futuris, velut manifesta denuntiant, dum aut medelam cruciatibus sperant, aut praedicturos imitantur ut fallant.
PL 20, 1096A彼らは自ずから何かを予言しようとし、不在のこと、また未来のことを、あたかも明白であるかのように告げる。責め苦からの癒しを望むときか、予言する者たちをまねて欺くときである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.27.9
Omnis tamen divinandi simulatio de rebus actibusque terrenis est: nihil ante factum, quod sit Dei, praevident; nihil prius quam videant coeleste noverunt; et quod magis mirere, ne cogitationes quidem in cordibus hominum deprehendunt.
PL 20, 1096Aだが、占いのふりはすべて地上の事物と行いに関わる。神のものである、まだ行われていないことを、彼らはあらかじめ見ない。見るより前に天のことを知ることもない。さらに驚くべきことに、人の心の中の思いさえ見抜かない。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.27.10
His ergo non pudet cultum verae divinitatis ascribere, his vitam hominis spemque committi, quibus circumscribendi semper dolus est, et fallendi pro divinatione subtilitas?
PL 20, 1096Aこれらの者にまことの神性への礼拝を帰し、これらに人の命と望みを委ねることを、恥じないのか。彼らには、人を欺く偽りと、占いの名のもとの巧妙なごまかしが、いつもあるのに。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.27.11
His etiam simulacra aut igni excocta componitis, aut in ligno vel sculptilibus adoranda praebetis, ex quibus is vobis venerabilior deus est, qui artificis manu melius expolitus; et hoc divinitas clarior, pictura si pulchrior: nec requirendi Creatorem studium est, aut agnoscendi Deum verum sensus apponitur.
PL 20, 1096Bこれらのために諸君は、像を火で焼いて組み立て、あるいは木や彫刻に刻んで崇拝に供している。そのうち、職人の手でよりよく磨かれたものが、諸君にとってより崇むべき神であり、絵がより美しければ神性もより輝かしい。創造者を探す熱心はなく、まことの神を認める思いも加えられない。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.27.12
Nonne manifestae dementiae est, his quasi Deo hominem subjici quos tibi possis Deum credendo subjicere, et ab his vitae auxilia postulare quos in reatu esse non dubium est?
PL 20, 1096B人が、神を信じることで自分に従えることのできる者たちに、神であるかのように従うのは、あからさまな狂気ではないか。罪責のうちにあるのが疑いない者たちから、命の助けを求めるとは。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.27.13
Quos si profuturos putas, et ideo placari debere confidis; profuturos cuiquam crede propitios, si spreti a fidelibus nocent, si his a quibus propter Deum contemnuntur officiunt. Cum ergo nos timeant, vobis praesunt.
PL 20, 1096Bあなたが、それらは益をもたらすと考え、だからなだめるべきだと信じるのなら、もし彼らが、信者たちに蔑まれて害をなし、神のゆえに彼らを軽んじる者たちを害するのなら、そのときこそ、誰かに益をもたらす好意ある者だと信じるがよい。それゆえ、彼らは我々を恐れ、諸君を支配しているのだ。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.27.14
Et vide qualiter haberi debeant, qui nec prodesse umquam possunt, nec semper nocere, cum et sit facilius, et velle non desinant.
PL 20, 1096Cそして見よ、彼らはどう見なされるべきか。益をもたらすことは決してできず、害をなすこともいつもはできないのに、害をなすほうがたやすく、彼らはそれを望むことをやめないのだ。