Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.30.1
Si diabolus in occultis nocet, quomodo potest in cursibus lunae vel siderum cum sint in praesenti nocere.
PL 20, 1098D悪魔が隠れたところで害をなすのなら、現に存在する月や星々の運行において、どうして害をなしうるのか。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.30.2
APOLL.--Quantum video magna est diaboli hujus potentia, quia contra Dei, ut intelligitur, voluntatem, etiam lunae ac siderum cursui ea per quae hominibus nocere possit, inseruit: verum tamen quo pacto aliunde venire credenda sunt, quae illic inspecta noscuntur?
PL 20, 1098Dアポロニウス――私の見るところ、この悪魔の力は大きい。神の意志に反して――そう理解される――人に害をなしうるものを、月と星々の運行にまで植え付けたのだから。しかし、そこに観察されて知られることが、どうして別のところから来たと信じられようか。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.30.3
Arbitror autem in occultis falsitatibus illudi homines ab eo posse; mathesim vero cum signis ac sideribus simpliciter convenire: ac non ideo noxiam debere judicari, quia nihil de casibus subtrahit, sed magis utilem, quae aut denuntiet prospera, aut cavenda praedicat.
PL 20, 1099Aだが私は、隠れた偽りにおいて人が彼に弄ばれうると考える。だが占星術は星座や星々と単純に一致している。ゆえに、出来事から何も奪わないから有害だと判断されるべきではなく、むしろ、好都合なことを告げ、あるいは避けるべきことを予告するので有益だと考える。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.30.4
ZACCH.--Prius dixi mathesim hoc esse saevius malum quod innocens aestimatur; sed licet investigabili subtilitate tecta atque conclusa sit, actus sui tamen, sicut exposui, corpore ac fine reseratur.
PL 20, 1099Aザカイオス――私はすでに言った、占星術は無害と見なされるがゆえにいっそう悪質な悪であると。それは探りがたい巧妙さに覆われ閉ざされていても、私が説明したとおり、その行いの本体と目的によって暴かれる。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.30.5
Ex Deo enim non est; et idcirco nec sideribus cohaerere credenda est; quae primum incerta et infidelis, deinde inanis est operis, et idcirco observari supervacuum est nil profuturam.
PL 20, 1099Aそれは神から出たものではない。だから星々に結びついていると信じるべきでもない。それはまず不確かで信用ならず、次に空しいはたらきであり、したがって、益をもたらさないものを観察するのは無用である。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.30.6
Multae autem stoliditatis est ab eadem praedicta metuere, quae et cum praedicentis confessione evadi possunt, et praecipue conversis ad Deum precibus superari. Prosperum vero aliquid ab eadem sperare perstultum est, cum tam facile aut falli possit aut fallere.
PL 20, 1099A同じ占星術が予告したことを恐れるのは大いなる愚かさである。予告する者自身が逃れうると認めるものであり、とりわけ神へ向けた祈りで克服されうるのだから。それから何か好都合なことを望むのは極めて愚かである。これほどたやすく、欺かれうるし、欺きうるのだから。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.30.7
Sed finge verum aliquando denuntiet; quod consilium est cum manifesto reatu ab hujusmodi prodigiis dubios potius exspectare proventus, quam in fide semper securum, vel medelam a Deo sperare vel meritum?
PL 20, 1099Bだが、それがときに真実を告げると仮定せよ。信仰において常に安らかに、神から癒しや功績を望むよりも、明白な咎を負いながら、この種の怪異から疑わしい結果を待つほうを選ぶとは、どういう考えなのか。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.30.8
Hoc magis noveris, quemdam esse diabolo in sceleribus principatum, atque huic immundorum spirituum ministeria diversa servire; sub illius enim flagitiosa divisione alii concupiscentiae faces praeferunt, et luxuriae fomenta succendunt: per quosdam in praeceps fertur libido, atque avaritia officiis suis utitur; alii amore habendi cruenta persuadent, et fraudes furtorum sorores. (Laetantur ad cognitos.) Hi maeroribus praesunt, et qui terrores metuentibus ingerant certi sunt: aliorum exercetur turba cruciatibus, ut saevius infelicium hominum corpora vexatione quatiantur: a quibusdam sub incremento lunae augetur insania, et tamquam de plenitudine purissimi luminis captorum labes veniat, sub quadam mali dimensione aut exaggeratur aut incipit: nonnulli magicam praestolantur artem, et mentiri mortuorum figuras in meditatione deputant: his etiam divinationibus doctiores praecurrunt, et fallendi subtilissimos velut simplex mathesis amplectitur.
PL 20, 1099Bこれはいっそうよく知っておくべきだ。悪魔には罪悪の中にある一種の首位があり、これに汚れた霊たちのさまざまな奉仕が従っている。その恥ずべき分担のもとで、ある者たちは欲望の松明を掲げ、放縦の火口に火をつける。ある者たちによって情欲は真っ逆さまに運ばれ、貪欲も自分の下役たちを用いる〔ミーニュの脚注は、officium をここでは総督の下役(officiales)の意に取るとする〕。ある者たちは、持つことへの愛によって、流血と、盗みの姉妹である欺瞞とを説き勧める。(彼らは知られた者たちのもとで喜ぶ。)〔ミーニュの脚注は、この丸括弧の句を、悪霊たちが度を越した喜びを司ると述べた失われた一節の残りだとする〕これらは悲しみを司り、恐れる者たちに恐怖を送り込む者たちも定まっている。他の者たちの群れは苦痛で働かされ、不幸な人間たちの体がいっそう残酷に責め苛まれて揺さぶられるようにする。ある者たちによって月の満ちるときに狂気が増し、いわば最も清い光の満ちから、捕らえられた者たちの破滅が来るかのように、悪のある度合いのもとで、いっそう激しくなるか、始まる。魔術を待ち受ける者もおり、死者の姿を偽ることを企みに割り当てる。これらの占いにさえ、より学んだ者たちが先んじ、欺くのにもっとも巧みな者たちを、いわば単純な占星術が抱く。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.30.9
Alii in avibus auguria praecinunt, et volantum lapsus certis laterum partibus monstrant; atque ita illo falsitatum omnium incentore vel praesule, diversis criminum stipendiis daemones militant, ut indefessos humano generi laqueos praetendentes, vitari ab hominibus ferrique non possint; si tamen, sicut illi vel credi semper vel fieri volunt, totum aut crederetur aut fieret.
PL 20, 1099Cある者たちは鳥に前兆を歌い、飛ぶ鳥の動きを、左右の定まった方角に示す。こうして、あらゆる偽りの煽動者また首長のもと、悪霊たちは罪のさまざまな報酬のもとで兵役に就き、人類に疲れ知らずの罠を張って、その罠は人間に避けられもせず耐えられもしない。もっとも、彼らが常に信じられるよう、そうなるようにと望むとおりに、すべてが信じられ、または起こるのであれば、の話である。