作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi

Liber I, Caput XI 第I巻 第XI章

Anonymous · Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi · PL 20, 1079A · 6 sectiones

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.11.1

1

Quomodo fragilitatem humanam evasit ex Virgine natus.

PL 20, 1079A

どのようにして、おとめから生まれて人間のもろさを免れたか。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.11.2

2

APOLL.--Etiamne Virginem peperisse testamini? Creatio enim, sicut asseris, non de incorruptibili Deo, sed ex materia corruptibili effecta, quo pacto modum propriae fragilitatis excessit?

PL 20, 1079A

アポロニウス――諸君は、おとめが産んだことまでも証言するのか。造られたもの〔creatio。宿された体を言う〕は、あなたの主張では朽ちない神からではなく朽ちる素材から成ったのに、どのようにして自らのもろさの限度を超えたのか。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.11.3

3

ZACCH.--O mundi sapientia divinum in tua persuasione nihil sentiens! Dei opere fieri intra hominem omnium audis salutem; et cum sine turbatione corporis conceptum intelligas, absque ejus dissolutione prodisse non credis!

PL 20, 1079A

ザカイオス――ああ、自らの説得のうちに神的なものを何も感じない世の知恵よ。人の内で神の業によりすべての人の救いが成ることを聞きながら、体の乱れなしに宿ったと理解しながら、その体が損なわれることなく出てきたことは信じないのか。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.11.4

4

Ubi est ergo beneficium aut potentia Dei, si humanae fragilitati sacra conjunctio nomen tantum communicat, non honorem? Tu Christum ex hoc vel maxime Deum esse non credis, quia contra consuetudinem humanae nativitatis natus praedicatur ex Virgine.

PL 20, 1079A

ならば、聖なる結合が人のもろさに名だけを分かち、栄誉を分かたないのなら、神の恩恵や力はどこにあるのか。あなたは、人の誕生の慣わしに反しておとめから生まれたと宣べられることを、とりわけこの理由で、キリストが神であると信じない根拠にしている。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.11.5

5

At ego hinc eum magis transisse in Dei gloriam credo, quod conditioni nostrae etiam secundum hominem in aliquo dissimilis, et nascendi ordinem decenter implevit, et materni corporis integritatem nascentis [ An nascendi] necessitate non violavit.

PL 20, 1079B

しかし私は、まさにこの点から、彼が神の栄光へ移ったとますます信じる。人としても、我々の境遇といくらか異なっていたので、生まれる秩序を相応に全うし、しかも生まれる者の[An nascendi]〔底本は本文の中に角括弧で An nascendi と注する。そう読めば「生まれることの」〕必要によって、母の体の無傷さを損なわなかったのである。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.11.6

6

Dubium ergo non est, cum sit creatio de spiritu incorruptibilis Dei, incorruptibilem etiam editionem fuisse; et quod erat fragile hominis, divinitatis potius virtute servatum, quam id quod erat Dei, fragilitate hominis imminutum.

PL 20, 1079B

それゆえ、造られたもの〔creatio〕が朽ちない神の霊から成った以上、出産もまた朽ちなかったことに疑いはない。人のもろい部分は神性の力によって守られたのであり、神のものが人のもろさによって損なわれたのではない。