Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.4.1
ユダヤ人にどう答えるべきか。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.4.2
APOLL.--Jam quidem simplex assertio fidem fecerat sanctum Spiritum vere ac proprie Deum credi; sed quia facilius est sermonibus praebere consensum, quam intellectum sensibus mutuari, firmiter oportuit examinare suscepta, ac voluntariam confessionem coelestibus confirmare doctrinis.
PL 20, 1112Dアポロニウス――すでに単純な主張が、聖なる霊が真に固有に神であると信じられることを確信させていた。だが、言葉に同意を与えるほうが、思いに理解を借り受けるより易しいので、受けたことを堅く吟味し、自発的な告白を天の教えで堅めるべきだった。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.4.3
Nunc autem sectarum quae adversae nobis sunt pravitates retexens, a Judaeis, si videtur, ordire principia, cur indomabilis populus Deum ac Dei Filium abnuat Christum, creaturamque omnium Dominum in neutra velint nativitate subsistere, qui utique ante omnes quae nunc salvantur salvataeque sunt nationes, futurorum scientiam per legem prophetasque noscentes, quae erant pro mundi salute faciunda nescire nullatenus potuerunt, cum et Deum nossent et Dei eloquiis non carerent.
PL 20, 1113Aところで、いま我々に敵対する宗派の邪悪を取り上げ直し、よければ、ユダヤ人から始めよ。なぜ御しがたい民が神と神の子キリストを否み、すべての被造物の主〔底本は creaturamque omnium Dominum。creaturarumque omnium Dominum と読んで解した。被造物であり万物の主でもある者、とも読める〕が、〔神としての生まれと人としての生まれの〕どちらの生まれにおいても成り立たないとするのか。彼らは、いま救われつつあり、また救われた諸民族のすべてに先立って、律法と預言者によって将来の知を知っていた。世の救いのためになされるはずのことを知らずにいたはずがない。神を知り、神の言葉に欠けていなかったからである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.4.4
ZACCH.--Non fallitur aestimatio tua, Redemptoris nostri nativitatem, et quae secundum Deum et quae secundum hominem in uno eodemque nunc permanet, totis Scripturarum voluminibus contineri; aperteque Judaeis sacri adventus mysteria revelata, quae intimare summatim ab animo non abesset, si in cunctis attentos sensus sequeretur ordo sermonum.
PL 20, 1113Aザカイオス――あなたの見積りは誤っていない。我々の贖い主の生まれ、すなわち神に従っての生まれと人に従っての生まれが、いまも一つの同じ者のうちにとどまっていることは、聖書の書全体に含まれている。聖なる到来の奥義も、ユダヤ人に公然と啓かれた。言葉の順序がすべてにわたって注意深い思いに従うならば、これを要約して述べることは、私の意に反しない。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.4.5
Sed quoniam voluntas nobis intelligentiae simplicis, non pugnae contraria difficultas est, auditioni tuae satis sit libatis fastigiis totam lucem in parte luminis intueri, et utrumque brevi expositione percurrere.
PL 20, 1113Bだが、我々の意志は単純な理解に向かうのであって、争いの、反対する困難に向かうのではないから、あなたの聴聞には、頂のあたりを少しだけ味わい、光の一部のうちに全き光を認め、両方を簡潔な叙述でたどることで足りよう。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.4.6
In libro itaque Genesis dum refertur conflagratio Sodomorum, unius quidem, ut semper, voluntatis, sed non unius personae actus ostenditur, Scriptura dicente: Et pluit Dominus a Domino de coelis (Gen. XXIX, 24) .
PL 20, 1113Bそこで創世記では、ソドムの人々の焼き払いが語られるとき、常のごとく意志においては一つであるが、行為においては一つのペルソナでないことが示される。聖書はこう言う。「主は主のもとから、天より〔硫黄と火を〕降らせた」(創世記29:24)〔引かれた句は創世記19:24〕。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.4.7
Moyses iterum Dei jussu in lapide constitutus cum posteriora illius cerneret, Trinitatis distinctionem in numero designavit dicens: Domine, Domine, Domine, misericors et miserator (Exod. XXXIV, 6) .
PL 20, 1113Bモーセもまた、神の命によって岩の上に立ち、その後ろ姿を見たとき、数において三位一体の区別を示して言った。「主、主、主、慈しみ深く、憐れみ深い」(出エジプト記34:6)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.4.8
Per David autem loquentis ad Filium Dei Patris haec verba sunt: Ex utero ante luciferum genui te (Ps. CIX, 3) . Per Salomonem vero de se Filius ipse testatur: Cum pararet Dominus coelum, aderam illi.
PL 20, 1113Bダビデを通しては、神の子に語る父のこの言葉がある。「母胎から、明けの明星より前に、私は汝を生んだ」(詩篇109:3)。ソロモンを通しては、子自身が自らについて証言する。「主が天を備えたとき、私は彼のもとにいた」。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.4.9
Cum secerneret suam sedem, et super ventos validos faceret nubes; cum confirmatos poneret fontes sub coelo: quando fortia faciebat fundamenta terrae, ego eram apud eum disponens, ego eram cui adgaudebat: quotidie jucundabar ante faciem ejus, cum laetaretur orbe perfecto (Prov. VIII, 27, 31, sec. LXX) .
PL 20, 1113C「彼がその座を分けたとき、強い風の上に雲を造ったとき、泉を天の下に堅く据えたとき、地の基を強く築いたとき、私は彼のもとにいて配剤する者であり、彼が喜ぶ者であった。毎日、私は彼の顔の前で楽しみ、彼が完成された世界を喜んだとき」(箴言8:27、31、七十人訳による)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.4.10
Idem iterum dum de ejus ac Patris ambigit nomine, proprietatem verae nativitatis exponit dicens: Quod nomen ejus, vel quod nomen Filii ejus (Prov. XXX, 4) ? Haec de Christo secundum divinitatem ad praesens dicta sufficiant.
PL 20, 1113C同じ者は再び、彼と父の名について問いつつ、真の生まれの固有性を説き明かして言う。「その名は何か。その子の名は何か」(箴言30:4)。神性に従うキリストについて、さしあたり以上に述べたことで足りよう。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.4.11
Assumendi vero corporis fidem, Moyses primum jussus hoc populo praedicare sic loquitur: In novissimis diebus Prophetam vobis excitabit Deus de fratribus vestris, sicut me: hunc audietis (Deut. XVIII, 15) ; et qui non audierit Prophetam illum, ego vindicabo, dicit Dominus (Ibid., 19) .
PL 20, 1113C体を受け取ることの信仰については、モーセがまずこれを民に宣べるよう命じられて、こう言う。「終わりの日々に、神は汝らの兄弟たちの中から、私のような預言者を汝らのために立てる。彼に聞け」(申命記18:15)。また、「その預言者に聞かない者に対しては、私が報復する」と主は言う(申命記18:19)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.4.12
Quod testimonium a Salvatore firmatum est, cum in Evangelio eosdem Judaeos increpans dicit: Si crederetis Moysi, et mihi crederetis: de me enim ille scripsit (Joan. V, 46) .
PL 20, 1113Dこの証言は、救い主が福音書で同じユダヤ人たちを咎めて言うことで確かめられた。「汝らがモーセを信じるなら、私をも信じるであろう。彼は私について書いたからである」(ヨハネ5:46)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.4.13
Innumeris vero sub ejusdem Moysi persona trucem populum dum Jesum Nave Deus commendaret, admonuit ut in cognomine terreni ducis, futuri et coelestis vocabulum nosceretur: ait enim Deus ad Moysen: Ecce hic Jesus qui assistit tibi: vide ne spernas illum, quia et ipse obtemperans tibi erit; et nomen meum est in illo (Exod. XXIII, 20, 21) .
PL 20, 1113D民数記において〔底本は Innumeris。In Numeris(民数記において)と読む〕、同じモーセの人物を通して、神はナウェの子イエス〔ヨシュア〕を頑なな民に推薦したとき、地上の指導者の添え名のうちに、来たるべき天の者の名が知られるよう戒めた。神はモーセに言う。「見よ、汝のそばに立つこのイエスを。彼を軽んじるな。彼も汝に従うであろうし、私の名が彼のうちにある」(出エジプト記23:20、21)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.4.14
Planissime denique per Jacob patriarcham veritas propheticae benedictionis impleta est, cum et dux et princeps, id est rex et sacerdos, usque ad ejus tempus Judaeis futurus verbis talibus intimatur: Non deficiet dux de femoribus Juda, et princeps ex Israel, donec veniat cui repositum est: et ipse est exspectatio gentium (Gen. XLIX, 10) .
PL 20, 1114A実に、族長ヤコブを通して、預言の祝福の真理は最も明らかに成就した。そのとき、ユダヤ人にその時まで続く指導者と君主、すなわち王と祭司が、こう告げられている。「ユダの腰から指導者が欠けることはなく、イスラエルから君主〔も欠けない〕、〔それが〕取っておかれている者が来るまで。彼こそ諸国民の待望である」(創世記49:10)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.4.15
Balaam perinde in Numeris eadem annuntiat, dicens: Orietur stella ex Jacob, et homo ex Israel exsurget (Num. XXIV, 17) .
PL 20, 1114Aバラムも同様に民数記で同じことを告げて言う。「ヤコブから星が昇り、イスラエルから人が立つ」(民数記24:17)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.4.16
Quod magi in Orientis partibus semper retinentes, primi ortum Salvatoris, inspecto sidere, nuntiarunt; et quod olim per auctorem suae artis fuerat prophetatum, per ipsos cognita aeterni luminis inspectione completum est.
PL 20, 1114A東方の地方で常にこれを保っていた博士たちは、星を見て、最初に救い主の誕生を告げた。かつて彼らの術の創始者〔バラム〕を通して預言されていたことが、永遠の光を見ることによって知られ、彼ら自身を通して成就した。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.4.17
Per Isaiam denique Deus loquitur: Ecce mitto in Sion lapidem electum angularem, pretiosum; et qui crediderit in illum, non confundetur (Isa. XXVIII, 16) .
PL 20, 1114Bイザヤを通して実に神は語る。「見よ、私はシオンに、選ばれた、隅の、貴い石を置く。彼を信じる者は恥じない」(イザヤ28:16)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.4.18
Hunc eumdem ex Virgine nasciturum idem propheta sic memorat: Ecce Virgo concipiet et pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel; quod est interpretatum: Nobiscum Deus (Isa. VII, 14; Matth. I, 23) .
PL 20, 1114B同じ預言者は、おとめから生まれる彼について、こう記す。「見よ、おとめが身ごもり、男の子を産み、その名はインマヌエルと呼ばれる。訳せば『我々と共に神』」(イザヤ7:14、マタイ1:23)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.4.19
Sub verbis iterum eorumdem Judaeorum in futuro judicio gementium, cum Christum in Patris majestate conspicient, haec deprompsit: Non est Deus praeter te: tu enim es Deus; et nesciebamus (Isa. XLV, 14) .
PL 20, 1114Bまたそのユダヤ人たち自身が、将来の裁きにおいて呻くとき、父の威光のうちにキリストを仰ぎ見て言う言葉に託して、イザヤはこう述べた。「汝のほかに神はない。汝こそ神である。我々は知らなかった」(イザヤ45:14)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.4.20
Hieremias autem fidelis populi vocibus haec exponit: Hic est Deus noster et non deputabitur alius absque illo: qui invenit omnem viam prudentiae, et dedit eam Jacob puero suo et Israel dilecto suo: post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch. III, 36-38) .
PL 20, 1114Bエレミヤは信仰の民の声によってこう説き明かす。「これが我々の神である。彼のほかに別の者は数えられない。彼はあらゆる知恵の道を見いだし、それを僕ヤコブと愛する者イスラエルに与えた。その後、彼は地上に現れ、人々と共に暮らした」(バルク3:36-38)〔刷りはエレミヤの名で引き、引照はバルクとする〕。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.4.21
Micheas vero etiam locum in quo erat oriundus ita prodidit: Et tu, Bethleem, domus illius Ephrata, numquid exigua es, ut constituaris in millibus Juda? Ex te enim mihi prodiet qui sit Princeps in Israel; et processiones ejus a principio saeculi (Mich. V, 2) .
PL 20, 1114Cミカはまた、彼が生まれるはずの場所をこう示した。「また汝、ベツレヘム、エフラタの家よ、汝はユダの千人隊の中に数えられるには小さいではないか。汝から、私のためにイスラエルの君主となる者が出るからである。その出ゆくところは世の初めからである」(ミカ5:2)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.4.22
Innumera praeterea leguntur et suppetunt, quae mysterium nativitatis utriusque in Deo Christo apertissime docent; sed confutari perditos ac rebelles suorum tantum auctoritatibus ratio est: et sicut jam admonui, interrogationi potius tuae quam renitentium intentioni respondere propositum: habere enim prolixitatum necessitatem ratio certaminum potest; expleri brevibus aequum est studia consulentium.
PL 20, 1114Cそのほかにも、両方の生まれの奥義を神であるキリストにおいて最も明らかに教える数え切れぬ箇所が読まれ、手元にある。しかし、滅びに向かう反抗者を論駁するには、彼ら自身の権威だけによるのが道理である。すでに警告したとおり、私の意図は、抵抗する者たちの熱意よりも、あなたの問いに答えることにある。争いの道理には冗長さの必要があろうが、助言を求める者たちの熱意は短い言葉で満たすのが公正である。