作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi

Liber III, Caput II 第III巻 第II章

Anonymous · Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi · PL 20, 1150B · 12 sectiones

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.2.1

1

Quae sit sublimioris vitae regula conservanda.

PL 20, 1150B

守るべきより高い生き方の規範とは何か。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.2.2

2

APPOL.--Aperta est doctrinae istius veritas, sanumque consilium, ut Deum prae cunctis affectibus diligentes, etiam si summa non capimus, nequaquam tamen vel mediocribus excedamus: et si honor sublimium splendorque non veniat, sententia miseros aeterna non damnet.

PL 20, 1150B

アポロニウス――この教えの真理は明らかで、助言は健全である。我々があらゆる情愛にまさって神を愛するなら、最高のものを得られなくても、並みの水準からも決して外れることはない。高みの者の栄誉と輝きが来なくても、永遠の判決が哀れな者を断罪することはない。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.2.3

3

Sed vere istud aut inertis aut diffidentis est animi, atque a Dei munificentia praecipuum nil sperantis, torpere in exiguis hominem cui summa proposita sint, et vitae tanti facere commoditatem, ut inaestimabilium saeculorum regna dissimulet, vel quadam vulgi conditione despectus sero se lugeat non quaesiisse, quod jam mereri exacta saeculi conversatione non possit.

PL 20, 1150B

しかし、これは実のところ、怠惰な心、あるいは自信のない心、神の寛大さから格別なものを何も望まない心のすることである。最高のものが示されている人が小さなことに鈍いままであり、生活の便宜をこれほど重んじて、量り知れぬ世々の国を見て見ぬふりをする。あるいは、世の暮らしが過ぎ去ってしまって、もう得られないものを、世間の凡俗の一人として軽んじられながら、遅れて、求めなかったと嘆くことになる。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.2.4

4

Quae nobis ergo vivendi forma sublimiorque sit ratio propositi celsioris, sacris non pigeat docere sententiis, quia non ita labor aspernatur infirmos, ut nulla divinae provocationis fiducia cohortetur, dum in his quae, ut ipse dixisti, velut impossibilia praedicantur, et temporibus meritum non tenetur, et actu levius fortasse quam creditur.

PL 20, 1150C

それゆえ、我々にはどのような生き方の型と、より高い志の理があるのか、聖なる言葉によって教えることをいとわないでほしい。労苦は弱い者をそれほど退けるものではなく、神からの促しへの確信が励ましを与えない、ということもないからである。あなた自身が言ったように、不可能なものとして宣べられているかに見えるものにおいて、功は時間によっては保たれず、行いにおいては、おそらく信じられているより軽いのだから。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.2.5

5

ZACCH.-- Angusta quidem et ardua via est, quae ducit ad vitam (Matth. VII, 14) ; sed cum sint possibilia cuncta credentibus, in quantum ratio nostrae fragilitatis admittit, fastigia munerum divinorum sub Dei semper invocatione quaerenda sunt; praecipue cum in nostro corpore Dominus, agens nil penitus quod homo efficere non possit, injunxerit, Apostolis dicens: Ecce reliqui vobis exemplum quod sequamini (Joan. XIII, 15) .

PL 20, 1150C

ザカイオス――命に至る道は、確かに狭く険しい(マタイ7:14)。しかし、信じる者にはすべてが可能であるから、我々の脆さの理が許すかぎり、神的な賜物の頂は、つねに神への呼び求めのもとで追い求められねばならない。とりわけ主は、我々の体にあって、人にできないことを何一つ行わずに、使徒たちにこう言って、それを命じたのだから。「見よ、私は汝らに、従うべき模範を残した」(ヨハネ13:15)。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.2.6

6

Id est: Excusatio impossibilitatis abscedat: ea facere posse vos doceo quae ipse non renui: quapropter Si perfectus vis esse (ut idem consulenti juveni Dominus ait), vade, vende omnia bona tua, et da pauperibus; et veni, sequere me (Matth. XIX, 21) .

PL 20, 1151A

すなわち、「不可能だという言い訳は退けよ。私自身が拒まなかったことを、汝らにできると私は教える」ということである。それゆえ、同じ主が助言を求めた若者に言うとおり、「完全であることを望むなら、行って、汝の持つものをすべて売り、貧しい者に与えよ。そして来て、私に従え」(マタイ19:21)。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.2.7

7

Id est: Oblitus respuensque terrena, coelestia concupisce; et, sicut ipse subjicit dicens, Thesauri spiritalis opibus abundabis (Ibid.) .

PL 20, 1151A

すなわち、地上のものを忘れて退け、天上のものを切望せよということである。主自身が続けて言うとおり、「汝は霊的な宝の富に満ちるだろう」(マタイ19:21)。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.2.8

8

Talis enim apud Deum voluntariae paupertatis est causa, ut temporarie inops factus, dives maneas in aeternum, et caducam saeculi dignitatem vel voluptatem pro illius amore contemnens, coelestes delicias possessurus obtineas.

PL 20, 1151A

実に、神のもとでの自ら選んだ貧しさの理由は、次のとおりである。一時的に貧しくなって、永遠には富む者であり続けるため、そして世のはかない位や快楽を、神への愛のために軽んじて、天の歓びを所有する者として得るためである。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.2.9

9

Inexsolubilia itaque mundi istius vincula rumpenda, et quaedam facultatum et praediorum abjicienda sunt onera; ut ad Redemptorem nostrum pervenire cupientes, nullis delictorum necessitatibus urgeamur: quibus tametsi cum voluntate ipsa peccandi necessitas abest, timenda nihilominus semper occasio est, ac nonnumquam sub honestis actibus culpa subrepens; in ipso Evangelio veritate sic testante: Qui non vendiderit omnia quae possidet (Luc. XIV, 33) , et tulerit crucem suam, et secutus fuerit me, non potest meus discipulus esse (Ibid., 27) .

PL 20, 1151A

それゆえ、この世界の解きがたい絆は断ち切られねばならず、資産と所有地の重荷のいくつかは捨てられねばならない。我々の贖い主のもとに至ろうと望む者が、罪〔delicta〕の必然に迫られることのないためである。罪を犯す意志そのものとともに、罪を犯す必然が無いにしても、機会はそれでもつねに恐れねばならず、咎が尊い行いの下にひそかに忍び込むことも時にはある。福音書そのものにおいて、真理がこう証言している。「所有するものをすべて売らない者は(ルカ14:33)、また自分の十字架を担って私に従わないなら、私の弟子であることはできない」(ルカ14:27)。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.2.10

10

Ergo enitendum est, ut illius primum discipuli, post amici esse possimus. Cessat enim conditio servitutis, si meritum spiritale succedat, ipso dicente: Si feceritis quod mando vobis, ecce jam non dicam vos servos, sed amicos (Joan. XV, 14) .

PL 20, 1151B

それゆえ、まず主の弟子に、のちにその友になれるよう、努めねばならない。霊的な功が続くなら、僕の身分は終わるのだから。主自身が言う。「私が命じることを汝らが行うなら、見よ、私はもはや汝らを僕とは言わず、友と言う」(ヨハネ15:14)。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.2.11

11

Hic labor sic viventibus gratus est, et pro spe hujusmodi cunctis deliciis praestat injuria, blanda humilitas, patiensque contemptus, victus exiguus, pauperque vestitus; et in imperia spiritus carne depressa, obliqua vitiis studia discenda sunt, iram vincere, invidiae nihil debere, ejus colere mansuetudinem, arrogantiam detestari, respuere humanae gloriae vanitatem, et linguam, saevissimum malum, ab obtrectatione cohibere; ut sic exuviis veteris hominis absumptis, non frustra illud Apostoli recenseatur: Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem coelestis (I Cor. XV, 30) ; imitatoresque illius simus (I Cor. IV 16) , sicut ille Christi, fiducialiter usurpantes: Nostra autem conversatio in coelis est (Philipp. III, 20) .

PL 20, 1151B

このように生きる者にとって、この労苦は喜ばしく、このような希望のために、あらゆる快楽にまさるのは、侮辱、柔和な謙遜、耐える蔑み、乏しい食べ物、貧しい衣服である。そして肉を霊の支配のもとに抑えて、悪徳に逆らう営みを学ばねばならない。すなわち、怒りに勝つこと、妬みに何も負わないこと、彼の柔和〔ejus の指すものは定かでない。主の柔和と取った〕を育てること、高慢を忌むこと、人の栄光の空しさを退けること、そして最も猛々しい悪である舌を、中傷から抑えることである。このように、古い人の脱ぎ殻を取り去ることによって、使徒のかの言葉が無駄に数え上げられるのでないように。「我々が地に属する者の像を負ったように、天に属する者の像をも負おう」(一コリント15:30)〔引かれた句は一コリント15:49に当たる〕。我々は彼〔使徒〕の模倣者となろう(一コリント4:16)、彼がキリストの模倣者であるように。そして確信をもって、「我々の暮らしは天にある」(フィリピ3:20)と唱えよう。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.2.12

12

Et, Pars nostra Dominus (Thren. III, 24) . Cum in haec semper intenti nec visu recipimus nec auditu, quo aut admitti delictum aut admittendum soleat cogitari.

PL 20, 1151C

また、「主は我々の受ける分である」(哀歌3:24)。我々はこれらにつねに心を向けていて、見ることでも聞くことでも、罪〔delictum〕が犯されうるとか、犯されるべきだとか考えられるようになるものを、受け入れない。