作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi

Liber I, Caput XXXV 第I巻 第XXXV章

Anonymous · Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi · PL 20, 1104A · 7 sectiones

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.35.1

1

Cur iniqui florent et recti premuntur.

PL 20, 1104A

邪悪な者が栄え、正しい者が抑えつけられるのはなぜか。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.35.2

2

APOLL.--Firmata est intra animum expositorum fides: sed, ut nihil cunctationis resideat, jam credenti pande, quaeso, quae vis florere iniquos facit, vel deprimit rectos; et cum de homine, sicut aperuisti, tanta sit Deo cura, tam prava nihilominus utrosque diversitas agat, ut cum in illis malorum et voluntas et actus sit, copia contrario cedat bonorum; his prospera denegentur, quos magis aequum est esse locupletes.

PL 20, 1104A

アポロニウス――説かれたことへの信は心の内に固められた。だが、ためらいが何一つ残らぬよう、すでに信じている者に告げてほしい。いかなる力が邪悪な者を栄えさせ、あるいは正しい者を押さえつけるのか。あなたが明らかにしたとおり、人について神の配慮はこれほど大きいのに、それでもなお、かくも歪んだ相違が両者を動かし、悪への意志も行いも前者にあるのに、善い物の豊かさは〔道理の〕反対の者に帰し〔contrario の係りは定かでない。道理に反して悪しき者に、と取った〕、繁栄は、むしろ富むのが公正であるはずの者たちに拒まれるのは、なぜなのか。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.35.3

3

ZACCH.--Facilis rei istius intellectus est, nec tota in spiritalibus experimenta quaerenda sunt; quoniam evidenter etiam praesens conversatio docet quo pacto aut iniquis affluant cuncta, aut necessaria bonis desint.

PL 20, 1104B

ザカイオス――この件の理解は易しい。何もかも霊的な事柄の中に証拠を求めねばならぬわけではない。現在の暮らしもまた、いかにして邪悪な者にはすべてが溢れ、善い者には必需のものが欠けるのかを、明らかに教えているからである。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.35.4

4

Hi enim versa actuum vice non solum pertinaciter quaesita concludunt, verum insuper populantur aliena; hi quibuslibet lucris totius vitae tempus addicunt, et in pecunia spem requirunt.

PL 20, 1104B

実に前者は、行いの立場が逆であるために、苦心して求めたものを手放さずに閉じ込めるばかりか、そのうえ他人のものを奪い取る。彼らは人生の全時間をあらゆる利得に捧げ、金銭に希望を求める。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.35.5

5

Hi autem propter occasionem delicti etiam honesta compendiorum studia devitant, ac bene parta pertinaciter non tuentes, quietem jurgiis praeferunt, et auctorem justitiae vindicem sperant.

PL 20, 1104B

これに対して後者は、罪〔delictum〕の機会となるがゆえに、正当な儲けへの努めさえ避け、正しく得たものをも頑強には守らず、争いよりも平穏を選び、正義の創造者が報復する者となってくれることを望む。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.35.6

6

Additur, quod pravos miseratio numquam permovet, aut ad data exigua vix educit. His vero inopum sumptus operi est, et prompta semper in opere bonae voluntatis expensa: quia vero morum subversio ex abundantia maxime venit, suos tantum incentor criminum fovens largas exsultantibus sufficit opes; ut successibus gaudiorum luxuria subrepat: deinde in comessationem exuberatio vertatur, et captiva temulentia vitiis irrigetur.

PL 20, 1104C

加えて、邪悪な者は憐れみにまったく動かされず、与えるにしても、わずかな施しにさえほとんど導かれない。これに対して後者は、貧しい者たちの費えを務めとし、善き意志の働きのための支出は常に用意されている。だが、風俗の転覆は主に富の過剰から来るので、罪過の唆し手は、自分の者だけを温め、歓喜する者たちに豊かな富を行き渡らせる。成功の喜びに乗じて放縦が忍び込み、やがて過剰が宴の乱痴気に変わり、囚われた酩酊が悪徳で潤されるようにするためである。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.35.7

7

Hinc ad Deum minor abundantibus cura est, et fiducia praesentium sperare non sinit divitias futurorum; prolixae autem patientiae Deus et tumentes in dissolutionem projici sinit, et angustatos in passione confirmat, promissum cunctis judicium redditurus, ut hoc illic percipiat unusquisque quod hic egerit, hoc in perpetuum patiatur, quo inferiores ac subditos temporarie despiciendo vexaverit.

PL 20, 1104C

こうして富む者たちは神への配慮が薄く、現在のものへの確信が、来たるべき富を望むことを許さない。しかし神は、大いなる忍耐から、思い上がる者たちが放縦に投げ込まれるにまかせ、苦しめられた者たちを苦しみのうちに堅くし、万人に約束した裁きを果たそうとしている。それは、各人がここでなしたことをあちらで受け取り、劣る者や従う者を一時の蔑みで悩ませたそのことを、永遠に被るためである。