Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.34.1
なぜ神は、人間を回復させ、あるいは悪魔を滅ぼす天使を遣わさなかったのか。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.34.2
APOLL.--Intelligo assertionis tuae summam in hanc venire sententiam, ut Dei Filium Christum non solum ad restituendum hominem, verum etiam ad condemnandum diabolum ejusque consortes, vel jam ad terras venisse, vel iterum venturum esse confirmes; quod si ita est, potuit et Angelus mitti, qui absque injuria Dei et discretos a bonis malos perderet, et ipsum cum sociis malorum principem divina auctoritate puniret.
PL 20, 1103Cアポロニウス――あなたの主張の要点は、神の子キリストが、人間を回復させるためだけでなく、悪魔とその仲間を断罪するためにも、すでに地に来たか、再び来るであろう、という考えに行き着くと理解する。そうなら、神を傷つけることなく、善から分けられた悪人たちを滅ぼし、悪の首長自身を仲間とともに、神の権威によって罰する天使も、遣わしえたであろう。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.34.3
ZACCH.-- Prima est quidem causa qua Christus Dei Filius veniendi ad terras habuit voluntatem, ut vel periturum hominem perire non sineret, vel perditum repararet: sed hoc quoque ejus providentiae junctum est, ut diabolum atque ipsius socios sicut in homine in primo superavit adventu, ita in homine judicet in secundo; nec difficile Deo fuit per quamlibet coelestis militiae potestatem finem praesenti saeculo mittere, et punire praedictos: sed quia memoratus nequitiarum auctor Deum se, sicut jam exposui, voluisset videri, ut coram qui uterque esset ab Angelis et hominibus nosceretur, manifestari Dei Filium visibiliter oportuit, et praesumptorem cominus confutari, ut nulla deinceps de intellectu unius majestatis apud utramque creaturam dubitatio linqueretur.
PL 20, 1103Cザカイオス――神の子キリストが地に来ることを望んだ第一の理由は、滅びるはずの人間を滅びるままにさせず、あるいは滅んだ人間を回復することである。だが、悪魔とその仲間を、第一の来臨で人間において打ち負かしたように、第二の来臨で人間において裁くことも、その摂理に結びついている。神にとって、天の軍勢のどの力によってであれ、現在の世に終わりを送り、前述の者たちを罰することは難しくなかった。だが、先述の悪の張本人が、すでに説明したように、神と見られることを望んだので、その眼前で、両方が何者であるか天使たちにも人間たちにも知られるよう、神の子が目に見える形で現れ、思い上がった者が間近で論駁される必要があった。その後、両方の被造物のもとで、唯一の威光を理解することについて、何の疑いも残らないようにである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.34.4
His praeterea additur causis, quod hominem sub conditione immortalem antea factum, idem restituere in melius debuit, qui ante plasmaverat.
PL 20, 1103Dそのうえこれらの理由に加えて、条件つきで不死に造られていた人間を、前に形づくった同じ者が、よりよく回復すべきであった。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.34.5
Etenim indecens erat si a Deo corruptibilis homo factus ab Angelo incorruptibilis redderetur, postea quam hoc fidei probatione meruisset.
PL 20, 1104A実に、神によって朽ちるものに造られた人間が、天使によって朽ちないものにされるのは、ふさわしくないことであった。人間がそれを信仰の試練によって受けるに値したのちに、であっても。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.34.6
Quid vero Dei munificentia dignius, quam ut praesentiam suam in summam beatitudinis praestet, et quod homini negaverat inexperto, indulgeat restituto?
PL 20, 1104Aでは、神の気前のよさにふさわしいことは何か。自分の臨在を至高の幸福として与え、試練を経ていない人間に拒んでいたものを、回復された人間に許すことにほかならない。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.34.7
Ut postremo quem tantis malorum passionibus sequimur, quem cum saeculi invidia et periculis confitemur et credimus, sicut cupimus, ab his omnibus liberati, in sua videamus majestate regnantem.
PL 20, 1104A最後に、我々が、これほど悪の苦しみ〔passio〕を負いながら従い、世の妬みと危険の中で告白し信じている者を、望むとおり、これらすべてから解き放たれて、その威光のうちに王として治めるのを見るためである。