Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.11.1
異端者たちのどのような種類と誤りがあるか。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.11.2
APOLL.--Multa est Judaeorum vecordia, si tam perspicua nesciunt; damnabilior contumacia, si intellecta contemnunt: sed sive ignorent seu intelligant et recusent, alieni a crimine esse non possunt, quibus aut negligentiae praejudicium in abusione, aut reatus in incredulitate subeundus est.
PL 20, 1126Cアポロニウス――これほど明白なことを知らないのなら、ユダヤ人たちの狂いは大きい。理解しながら軽んじるのなら、その頑迷さはいっそう罪に値する。だが、知らないにせよ、理解して拒むにせよ、彼らは罪過から免れられない。彼らは、濫用においては怠慢という先入の裁き〔praejudicium〕を、不信仰においては罪責を、負わねばならないからである〔in abusione の意は定かでない。聖書を取り違えて用いることの意に取った〕。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.11.3
Hos igitur perditioni suae, si hoc tamen eligunt, derelinquens, haereticorum genera proprietatesque mihi pande, ut in fide tamquam in immobili rupe sistentem, cum infestare fluctus perfidiae coeperint, praecogniti ante non moveant.
PL 20, 1126Cでは、彼らを、その滅びに――もしそれを選ぶのなら――置いて、異端者たちの種類と特質を私に明らかにしてほしい。信仰に動かない岩のように立つ私を、背信の波が襲い始めたとき、あらかじめ知っていたならば、それらが動かすことのないように。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.11.4
Nam licet simplicis animi fore credam horum pravitates erroresque nescire, munitioris tamen fidei est pro cautione cognoscere.
PL 20, 1126C実際、彼らの曲がりと誤りを知らないことは素朴な心のしるしだと私は思うが、用心のために知っておくことは、より堅固な信仰のすることである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.11.5
ZACCH.--Tantae haereticorum ac tam innumerae pestes sunt, ut eos non solum enumerare difficile, verum etiam nominare deforme sit; ita miseros evidentium pravitatum detestanda traditio a fide avertendo caecavit, sic denique in sensus pereuntium subtilitas se diabolicae fraudis immersit, ut etiam haeretici haereticos habere se credant.
PL 20, 1126Cザカイオス――異端者たちの疫病はあまりに大きく数えきれないので、数え上げるのが難しいだけでなく、名を挙げることさえ恥ずべきである。明白な曲がりの忌むべき伝えは、哀れな者たちを信仰から背かせてそれほどまでに盲目にし、実に、悪魔の欺きの巧妙さは、滅びゆく者たちの思いの中にそれほど深く沈み込んだので、異端者たちさえ、自分たちが異端者たちを抱えていると信じるほどである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.11.6
Hi itaque, traditionem apostolicam relinquentes, magistros perfidiae sunt secuti, et nomen religionis mutavere cum sensu.
PL 20, 1126Dこうして、彼らは使徒の伝えを捨てて背信の師たちに従い、思いとともに宗教の名も変えた。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.11.7
Prout enim cuique libuit plebem insciam fallendo seducere, ac sibi honorem parare de crimine; Deum aut ex parte credendum docuit, aut penitus abnegandum: habentes praeterea Christi nomen, proprio nuncuparunt, ut quoquo pacto a sacrilegio non abessent, qui, Christi nomine derelicto, religionis vocabulum ex homine sumpsissent.
PL 20, 1127Aというのも、各人は、無知な民を欺いて惑わし、罪過から自分に栄誉を得ようと望んだとおりに、神を一部しか信じるべきでないと教え、あるいは全く否むべきだと教えた。さらに、キリストの名をもっていながら、自分の名で呼んだ。こうして、キリストの名を捨てて人から宗教の呼び名を取った者たちは、どのようにしても冒瀆を免れないことになった。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.11.8
Quid enim interest ab idolo an ab homine vocabulum accipiat, qui vocari Christianus desistit?
PL 20, 1127A実に、キリスト教徒と呼ばれることをやめた者にとって、偶像から呼び名を受けるか人から受けるか、何の違いがあるか。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.11.9
Ex illo igitur haeresis unaquaeque nunc dicitur, quo auctore transgressa est, et in tantum proprietate criminis delectantur, ut nec sic quidem intelligant se ab unitate religionis abscissos, quod fidem etiam in nomine perdiderunt.
PL 20, 1127Aこうして、各異端は今、それを創始した者の名で呼ばれる。彼らは罪過の固有性を喜ぶあまり、名においてさえ信仰を失ったために、宗教の一体性から切り離されていることを、そうであっても悟らない。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.11.10
Ex Manete itaque Manichaei, ex Marcione similiter alumna plebs nominis: Photinus suos etiam vocabulo dividit: Sabellius perinde appellari ex se conventus sui exigit partem: Patripassianis error nomen imposuit; et in diaboli hereditate arcem Arius tenens ex se gregem nuncupat perditorum.
PL 20, 1127Aこうしてマニ〔マニ教の創始者〕からマニ教徒が、同様にマルキオン〔二神を説いた二世紀の教師〕から、その名に養われた民〔alumna plebs nominis の係りは定かでない。「その名に養われた民」と取った〕が生じ、フォティヌス〔シルミウムの司教。キリストをただの人とした〕は自分の者たちを名でも分け、サベリウス〔三世紀の教師。父・子・霊を同一とした〕は同様に、自分から自分の集会の一部が呼ばれることを求め、父受苦説の者たち〔Patripassiani〕には誤りが名を与え、悪魔の遺産において砦を保つアレイオス〔アレクサンドリアの司祭。子を被造物とした〕は、自分から滅びゆく者たちの群れを名づける。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.11.11
Innumera praeterea talium prodigiorum portenta dicuntur, quae stultitiae vilitas etiam reprehensione indignos facit: praedictorum tamen impietati velut in appendicem connexi, impugnare Ecclesiam Christumque non desinunt.
PL 20, 1127Bそのうえ、このような怪物じみた者たちの数えきれない奇怪な宗派が語られるが、その愚かさの卑しさは、彼らを非難にさえ値しない者にしている。しかし、彼らは、前に挙げた者たちの不敬虔に、いわば付属としてつながれて、教会とキリストを攻撃するのをやめない。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.11.12
Sed quia semper nihil est validius veritate, elisis undique fluctibus, magnae molis pondus immobile est, et ictibus propriis infesta franguntur, dum ad hoc tantum perfidorum consurgit intentio, ut a se invicem discrepantes, fidem nostram dum destruere singuli cupiunt, astruant universi.
PL 20, 1127Bだが、真理より強いものは常に何もないので、波はいたるところで砕かれ、大いなる塊の重みは動かず、敵意あるものは自らの打撃で砕ける。背信の者たちの意図が立ち上がっても、行き着くところはただ、互いに食い違い、一人ひとりは我々の信仰を壊そうと望みながら、全体としてはそれを築き上げる、ということだけだからである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.11.13
Manichaeus enim duos esse astruit deos, duoque principia, quorum alterum bonum, malum credi alterum velit; bonum scilicet, qui veritatem veterum praeceptorum Evangelii editione molliverit: malum, qui hunc fecerit mundum, et per Moysen ac per prophetas caeteros sit locutus. Humani generis insuper Redemptorem non veritatem asserunt carnis habuisse, sed speciem.
PL 20, 1127C実に、マニは二つの神と二つの原理があると主張し、その一方を善、他方を悪と信じさせようとする。善とは、古い戒めの真理を福音書の公布によって和らげた者、悪とは、この世界を造り、モーセと他の預言者たちを通して語った者である。さらに彼らは、人類の贖い主は肉の真実をもたず、外見だけをもったと主張する。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.11.14
Marcion vero secundum divinitatem Dei Filium confitetur, secundum hominem negat. Porro Photinus ex tempore assumpti de Maria hominis filium Dei dicit, ante tempora non esse confirmat.
PL 20, 1127Cマルキオンは神性に従えば神の子を告白するが、人に従えば否定する。さらにフォティヌスは、マリアから受け取られた人の時から、その人を神の子と言い、時の前にはいないと断言する。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.11.15
Sabellius cum perfidia qua in Dei Filium blasphemat ut caeteri, etiam sanctum Spiritum diffitetur, et in Patre tantum veritatem deitatis assumit.
PL 20, 1127Cサベリウスは、他の者たちと同じく、神の子を冒瀆する背信において、聖なる霊をも否み、神性の真実を父においてのみ認める。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.11.16
Patripassianus esse quidem astruit Patrem, sed ipsum mox esse sibi Filium, atque eumdem ab innata substantia in nativitatem passionemque descendere; sanctum perinde Spiritum etiam in persona eumdem esse, non tertium.
PL 20, 1127D父受苦説の者は、父がいると主張はするが、その父がすぐに自分自身に対する子であり、同じ者が生まれざる実体から誕生と受難へと降ると言い、同様に聖なる霊もペルソナにおいて同じ者であり、第三の者ではないと言う。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.11.17
Scandit Arius sublimia ruiturus ad ima, et Trinitatem in personis ac nominibus confitetur, sed unitatem divinitatis excludit; Dei Filium per quem omnia sunt creata, creaturam statuens non creatorem: appellationi praeterea nominum gradus adjicit dignitatum, humiliorem faciens in honore, quem posterius loquatur in nomine.
PL 20, 1127Dアレイオスは高みに登って、低みに崩れ落ちようとしている。三位一体をペルソナと名において告白しながら、神性の一体性を排する。万物がそれによって造られた神の子を、創造者ではなく被造物と定め、さらに名の呼称に尊厳の段階を加え、名において後に語られる者を、栄誉においてより低くする。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.11.18
Istae sunt principales haereticorum sectae, et tam funestae hominum persuasiones in dogmata diversa rapiuntur, ut substantiam indissociabilis Dei simplicem et divinitatis ineffabilis majestatem aut interpretationibus dividant, aut gradibus exhonorent, cum et quae indigna sunt de Deo fingunt, et quae ei sempiterna vel propria, diffitentur.
PL 20, 1128Aこれらが異端者たちの主要な宗派である。人々のこれほど致命的な説得は、さまざまな教義へとさらわれ、分かたれることのない神の単純な実体と、言い表しがたい神性の威光を、解釈によって分けるか、段階によって貶めるかする。神にふさわしくないことを作り出し、神に永遠で固有のことを否むのである。