Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.12.1
どのようにして、神は様々な年齢を通して成長したか。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.12.2
APOLL.--Pone, ut ita se Christi divinitas et nativitas habeat, quia propter Deum quem rationi semper immisces, etiam Virginem parere potuisse judicandum est; quid momenti fuit infantem in cunis vagisse, deinde in puerili ignorantia remoratum, aut lubricum adolescentiae tempus annis non transisse majoribus, ubi possibilitate divina statim a firmitate virili quae erat gesturus inciperet?
PL 20, 1079Bアポロニウス――仮に、キリストの神性と誕生がそのとおりであり、あなたが常に理屈に混ぜ入れる神のゆえに、おとめも産みえたと判断されるべきだとしよう。それなら、揺りかごで泣き叫び、さらに子どもの無知にとどまり、あるいは青年の滑りやすい時期を、より大きな年齢へ一足飛びに越えなかったことに〔annis non transisse majoribus の取り方は定かでない。上のように取った〕、何の意味があったのか。神の可能性によって、これから行うはずのことを、すぐに大人の力強さから始めればよかったではないか。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.12.3
ZACCH.--Ex hoc tibi vitae ipsius ratio adjuncta divinitatis voluntate respondit, ut qui convalescentis uteri moras tulerat, tempore servaret aetatis: nec dedignaretur ut homo vivere, qui dignatus fuerat ita nasci.
PL 20, 1079Cザカイオス――これに対して、彼の生そのものの道理は、神性の意志に結びつけられて、あなたに答えている。成長する胎内の遅れを耐えた者が、年齢の時間も守り、かくのごとく生まれることをよしとした者が、人として生きることを軽んじなかったのである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.12.4
Quando enim verum induisse hominem crederetur, si hos vitae gradus transcucurrisset? Sed forte spernere aliquid de homine debuit, qui ad edocendam humilitatem et patientiam veniebat.
PL 20, 1079C実際、これらの生の段階を駆け抜けたとしたら、いつ彼が真に人を着たと信じられようか。それとも、へりくだりと忍耐を教えに来た者は、人間のものを何か退けるべきだったのか。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.12.5
Quanto modestius in se Deum et hominem probans et mira praetulit, et infirma non respuit! Inde in moerore doluisse, dormisse in lassitudine, in inedia esum desiderasse, flevisse in luctu, et gemuisse in morte perscribitur; ut cum Deum verum quae superius comprehensa sunt sublimia opera demonstrarent, verum hominem flebilia loquerentur.
PL 20, 1079C神と人であることを自らにおいて、どれほど慎みをもって証し、驚くべきことを先立てつつも、弱さを斥けなかったことか。そこで、悲しみに痛み、疲れて眠り、飢えて食を求め、嘆きのうちに泣き、死に臨んでうめいた、と書き記されている。先に挙げた崇高な業が真の神を示す一方で、涙を誘うこれらのことが真の人を語るためである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.12.6
Cum et quae nobis sunt propria suscipiendo pertulerit, et quae soli Deo possibilia, verbo, cum voluerit, effecta praestiterit.
PL 20, 1079D彼は、我々に固有のものを受け取って耐え、神のみに可能なものを、望むときに言葉で成し遂げて示したのであるから。