Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.9.1
なぜ族長たちは、結婚において複数の妻をもつことが許されたのか。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.9.2
APOLL.--Hujus quoque dispensationis sicut acceperam certa probatio est, et Judaeorum vana praesumptio, qui reputandum sibi pro munere baptismatis credunt, quod pro temporis ratione praeceptum, non statum fidei, sed notitiam generis custodivit.
PL 20, 1122Cアポロニウス――この配剤についても、私が聞いていたとおり、確かな証拠があり、またユダヤ人たちの空しい思い込みがある。彼らは、時の事情によって命じられ、信仰の状態ではなく血筋の識別を守っていたものを、洗礼の賜物に代わるものと数えるべきだと信じているのである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.9.3
Quid patriarchis justitiae merita retinentibus, quam ob causam habere in conjugio conventuque plures licuit?
PL 20, 1122C正義の功績を保っていた族長たちに、結婚と交わりにおいて複数の者をもつことが、なぜ許されたのか。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.9.4
Nec in peccatum, Deo utique sciente, reputatum est, quod nunc ita inhibetur et plectitur, ut non solum Dei dignum aestimetur offensa, sed ultione hominum aequissimum judicetur.
PL 20, 1122Cしかも、神が知っていたうえで、罪とは数えられなかったことが、今はこのように禁じられ罰せられ、神への侮辱とみなされるだけでなく、人間による報復としても最も正当と判断されるほどである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.9.5
ZACCH.--Multiplex quidem apud plures licentiae istius causa est, sed haec praecipua fuisse credenda; ut perfectionis ordine sequestrato, Dei primum credulitas fundaretur; et fidem potius stabilire contendens lex illata non tolleret, quod fieri velut innoxium reperisset eaque tantum signarentur illicita, quae vere mortalia credebantur.
PL 20, 1122Cザカイオス――この許しの原因は、多くの人々のもとでさまざまであるが、次のものが主たる原因であったと信じるべきである。完全性の秩序はひとまず置いて、まず神への信仰が基礎づけられるためである。また、導入された律法は、むしろ信仰を確立しようと努めて、無害なものとして見出された行いを取り去らず、まことに死に値すると信じられたことだけを禁じられたものとして示した。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.9.6
Inde Abrahae fides pro justitia reputata est, et devotio cessit ad merita, Scriptura dicente: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam (Rom. IV, 3) .
PL 20, 1122Dここからアブラハムの信仰は義と認められ、献身は功績へと至った。聖書は言う。「アブラハムは神を信じた。それが彼に義と認められた」(ローマ4:3)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.9.7
Deinde quod plebem exiguam Divinitas fovens, gaudere voluit successionibus numerosis, ut prae caeteris augeretur quam prae caeteris diligebat, et maledictum legis effugeret, qui semen in sobole substitisset.
PL 20, 1123A次に、神性は小さな民を慈しんで、多くの子孫による継承を喜ぶことを望んだ。他の民にまさって愛していた民が、他にまさって増えるためであり、また、子孫に自らの種を残した者が、律法の呪いを免れるためである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.9.8
Sed excusatio cunctis ista communis est, et non paucorum causa, sed populi; patriarchis vero extrinsecus aestimatur; nam promissum ex semine suo Christum dum sibi quisque crederet proventurum, et oriundum adhuc absque semine non legissent, tantae sobolis amore ferventes conjugia adiere multarum, infirmissimum judicantes uni tantum matrimonio spem sublimissimi germinis deputare.
PL 20, 1123Aしかし、この弁明はすべての者に共通で、少数の者の事情ではなく民の事情である。族長たちについては、外側から別の事情が考えられる。すなわち、約束されたキリストが自分の種から出ると各人が自分に当てはめ、またその者が種なしに生まれることをまだ読んでいなかったので、これほどの子孫への愛に燃えて、多くの女との結婚に入ったのである。いと高い芽生えの希望をただ一つの婚姻に委ねるのは、最も弱いことと判断したからである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.9.9
His enim Dei verbis Abrahae primum ejus facta promissio est: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18) .
PL 20, 1123A実に、神のこの言葉によって、最初にアブラハムにその約束がなされた。「汝の種において、すべての諸国民が祝福される」(創世記22:18)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.9.10
Pari propemodum patriarcha Jacob honoratur eloquio, Domino ad eum loquente: Ego sum Deus tuus: cresce et reple gentes, et Ecclesiae gentium erunt de te: reges de lumbo tuo exhibunt; et terram quam dedi Abrahae et Isaac, tibi dabo eam et semini tuo post te (Gen. XXXV, 11, 12) .
PL 20, 1123Bほとんど同じ言葉で、族長ヤコブも栄誉を与えられた。主が彼に語って言う。「私は汝の神である。増えて、諸国民を満たせ。諸国民の教会が汝から生まれる。王たちが汝の腰から出る。私がアブラハムとイサクに与えた地を、汝と、汝の後の汝の種に与える」(創世記35:11、12)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.9.11
David autem in spiritu planius sibi haec promissa commemorat dicens: Juravit Dominus David, et non poenitebit eum; de fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Ps. CXXXI, 11) .
PL 20, 1123Bダビデは霊において、これらの約束をより明らかに思い起こして言う。「主はダビデに誓った。そして悔いることはない。汝の腹の実から、私は汝の座に据える」(詩篇131:11)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.9.12
Similis per Esaiam promissionis istius ordo servatus est; ait enim: Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet (Is. XI, 1) , in ipso gentes sperabunt (Ibid. 10) .
PL 20, 1123Bイザヤを通しても、この約束の同じ順序が守られた。彼は言う。「エッサイの根から若枝が出、その根から花が咲き上る」(イザヤ11:1)、「彼において諸国民は希望する」(イザヤ11:10)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.9.13
In virga Mariae venerabilis monstratur integritas; in odore floris et gratia signatus est Christus, ipso in Canticorum Canticis hoc docente: Ego sum flos campi, et lilium convallium (Cant. II, 1) .
PL 20, 1123B若枝には、尊ぶべきマリアの無傷さが示され、花の香りと魅力のうちにキリストが示されている。キリスト自身が雅歌でこう教えている。「私は野の花、谷間の百合」(雅歌2:1)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.9.14
Ergo haec avidorum vota simplicia, Domino per Esaiam loquente, mollita sunt, dum in salutem humani generis per occasionem signi virginalis partus ostenditur, propheta ad Achaz promissionem muneris istius sic loquente: Ecce dabit Dominus signum. Virgo concipiet et pariet filium (Is. VII, 14) . Ecce tertia.
PL 20, 1123Cこうして、貪欲な者たちのこれらの単純な願いは、主がイザヤを通して語ることにより、すなわち人類の救いのために、しるしの機会を通しておとめの出産が示されるときに、和らげられた。預言者は、この賜物の約束をアハズにこう語っている。「見よ、主はしるしを与える。おとめが身ごもり、子を産む」(イザヤ7:14)。見よ、第三〔の理由〕である〔第一の理由は第5節、第二は第7節の「次に」、第三は第8節の族長たちの事情を指すと取った〕。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.9.15
Prima ergo est causa, quod non vetitis simpliciter sunt abusi, missisque in numerosam sobolem studiis augeri insipientem populum Divinitas voluit.
PL 20, 1123C第一の原因は、禁じられていなかったものを単純に用いたこと、そして子孫を増やすことに向けられた熱意によって、愚かな民が増えるよう、神性が望んだことである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.9.16
Haec denique insuper juncta, quod ex genere suo Christum promissum tamdiu sibi eventurum accessione multiplicis matrimonii incauta sanctorum desideria putaverunt, donec ex virgine nasciturum praedicatio continentiae jam vicina revelaret, et idem sensim salutis nostrae reparator et conditor crescente justitia impleturus afferret quod olim per dispensationem immaturi temporis distulisset.
PL 20, 1123C実に、さらにこれに加わったのは、聖なる者たちの不用心な願望が、約束されたキリストは自分の血筋から、複数の結婚を加えることによって自分に起こるはずだと、長いあいだ考えていたことである。やがて、間近になった自制の宣教が、おとめから生まれる者を明らかにするまで、そうであった。そして、我々の救いの回復者にして創造者その人が、正義の増すにつれて徐々に、かつて熟さぬ時の配剤によって延ばしていたことを成し遂げるべく、〔それを〕もたらすのである。