Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.19.1
なぜエジプトを出たのち荒れ野に導かれたか、なぜ律法が与えられたか。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.19.2
APOLL.--Grata est quidem cognitio praedictorum; sed nisi rationis plenitudine muniatur, infirma est.
PL 20, 1087Aアポロニウス――以上のことの知は、たしかに好ましい。しかし理由の充足で固められなければ、弱い。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.19.3
Quid igitur fuit causae, ut emenso mari tantis rerum miraculis liberati ad eremum ducerentur; aut cur postea in desertis tam longi temporis ablegatione cruciati sunt?
PL 20, 1087Aでは、海を渡り、これほどの奇跡で解放されたのち、荒れ野に導かれたのはなぜか。また後に、荒野にこれほど長い期間追放されて苦しめられたのはなぜか。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.19.4
Cum illis praeterea alimoniam caeteraque vitae necessaria horrens regionum nuditas non praeberet; unde ergo multitudine pastus; aut quam ob causam haec tantopere liberatis poena fuerit; vel quemadmodum postea lex lata, deprome.
PL 20, 1087Aそのうえ、荒涼とした地方の不毛は、彼らに食べ物も生活の必需品も与えなかったのに、では群衆は何によって養われたのか。解放された者たちに、これがこれほどの刑罰となったのはなぜか。また、のちにどのように律法が授けられたのか。説き明かせ。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.19.5
ZACCH.--Nec poena illud relegationis fuit, nec in desertis ac squalentibus locis necessaria defuerunt; sed pastus hominum exhibitione pretiosior, et eremi ipsius circuitio congrua: atque haec praecipua morarum causa, ut illic praecedentia miraculorum augerentur exempla; et quia semper assueta diligimus, providendum fuit, ne statim ad promissionis terram brevi ac recto itinere pervenirent, quibus ad Aegyptum revertendi voluntas, sicut confestim probatum est, posset aliquando subrepere; cum etiam in summa abundantia incognitae regionis assuetorum desideriorum et profani sacrorum ritus a quibus maxime arcebantur, occurrerent; ne expellendarum praeterea ex iisdem regionibus gentium, licet praevia divinitate illis non illatura dispendium, statim bella terrerent.
PL 20, 1087Aザカイオス――あれは追放の刑罰ではなかったし、荒れた寂しい場所にも必需品が欠けたのではない。むしろ糧は、人が備えるものより貴く〔pastus hominum exhibitione pretiosior は「人の供給よりも貴い糧」と取った〕、荒れ野をめぐることそのものもふさわしかった。これが滞在の主たる理由で、そこで先の奇跡の例が増し加わるためであった。我々は常に慣れたものを愛するゆえ、約束の地に、短い直線の道ですぐ着かないよう配慮せねばならなかった。彼らには、すぐに証明されたとおり、エジプトへ戻りたい思いがいつか忍び込みえたからである。未知の地の最大の豊かさのただ中にさえ、慣れ親しんだ欲望と、彼らが最も遠ざけられていた不敬な祭儀が待ち受けていた。さらに、その地から追い払われるべき諸国民との戦いが、神が先立って彼らに損害をもたらさないようにするとはいえ、すぐに彼らを恐れさせないためでもあった。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.19.6
Simul etiam ut post eremi injuriam promissa habitatio plus placeret, quam licet per se inaestimabilis amoenitas commendaret, praeteritorum tamen recordatio faceret aptiorem. Et vide clementem in sua patientia divinitatem.
PL 20, 1087B同時に、荒れ野の苦難のあとで、約束された住まいがいっそう気に入られるためでもあった。それ自体が計り知れない心地よさで推薦されるとしても、過去の思い出がそれをいっそうふさわしくするのである。そして見よ、神性がその忍耐において寛大であるのを。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.19.7
Victum non supplici sperantibus prece, sed deesse tumultuarie querentibus, nubem quamdam praestat annonae, et angelorum cibo corpora humana vescuntur: ita ut nocturnae largitatis infusio non querelae tantum intercluderet locum, sed usui congesta superesset.
PL 20, 1087C糧を、嘆願の祈りで期待するのではなく、足りないと騒ぎ立てて嘆く者たちに、神は食糧として一つの雲のようなものを与え、人の体は天使の食べ物を食べる。夜の施しの注ぎは嘆きの余地をふさいだだけでなく、使用に余って積み上がった。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.19.8
Illic per omne quod dixi tempus mirum in modum, non calceamentum, non vestis atteritur, nulla perinde capillorum aut unguium excretio dominata est; sed velut immortalitate jam reddita, immutabilem hominis formam simplex servavit integritas.
PL 20, 1087Cそこでは、私が言ったその全期間にわたって、不思議なことに、靴も衣もすり切れず、髪や爪の伸びもまったく支配しなかった。すでに不死が返されたかのように、人の姿は変わらず、単純な無傷さがそれを保った。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.19.9
Illic Moyses ad suscipiendam legem vocatur in montem, et quadraginta diebus ac noctibus Dei tentus alloquio, scripta in lapideis tabulis refert praecepta: proh nefas! corruptos sacrilegio quos reliquerat deprehendens, dum adhuc manna et coelesti oblectatione essent refecti.
PL 20, 1087Cそこでモーセは律法を受けるため山に呼ばれ、四十日四十夜、神の語りかけに留められ、石の板に記された命令を携え下る。ああ、不敬よ。残してきた者たちが冒瀆によって堕落しているのを知る。なおマナと天の喜びで養われていたのに。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.19.10
Cum enim ejusdem Moysi moras velut non redituri idem populus incusaret, praedicta abundantia saturatus cito Deum a quo ex Aegypto eductus esset, oblitus est; poscere per luxuriam quos coleret deos coepit; missisque in ignem mulierum monilibus, illi se dandum professus est religioni, quae culti in Aegypto idoli formam referret.
PL 20, 1087Dというのは、同じ民は、同じモーセの遅れを、戻らないかのように責めて、先に述べた豊かさに満腹し、自分たちをエジプトから導き出した神をすぐに忘れた。放縦のあまり、崇拝すべき神々を求め始めた。女たちの飾りを火に投じて、エジプトで拝んでいた偶像の姿に似た宗教に自らを委ねると宣言した。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.19.11
Reversus Moyses fideliter saevit in facinus, et redacto in pulverem tauri capite quod factum in similitudinem abominationis Aegyptiae fuerat, delatas in legem tabulas indignatione confringit, indignos fore Dei litteris judicans quos talis ausi exsecratio polluisset.
PL 20, 1088A戻ったモーセは、忠実さのゆえにこの所業に怒り狂い、エジプトの忌むべきものに似せて造られた雄牛の頭を粉に砕き、律法のために運んできた板を憤りのうちに打ち砕いた。かかる所業を敢えてした呪うべき行いに汚された者たちは、神の文字にふさわしくないと判断したのである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.19.12
Nec prius ab irae impetu destitit, quam missis per castra sectoribus multorum caede piaretur admissum, et sedata injuria Dei refecta in tabulis reportarentur praecepta; quorum reparatione monstratum est, Deum non odisse quos permiserit corrigi, sed deleri noluisse quos sic voluerit castigari.
PL 20, 1088A彼は怒りの勢いをやめず、陣営に刃を持つ者を遣わして、多数の殺戮によって犯した所業が償われ、神への侮辱が鎮まり、板に復元された戒めが再び持ち帰られるまでそうだった。その復元によって、示されたのは、神は矯正を許した者たちを憎まず、このように懲らしめようと望んだ者たちを滅ぼすことは望まなかったということである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.19.13
Haec ergo eremi circuitio, haec erga susceptam semel plebem beneficia Dei quadraginta annis durarunt: tum lex divinitus lata est, quae sui editione non praeceptorum novitatem, sed reparationem justitiae naturalis afferret; ut quod ante pauci admodum et sapientes sciebant, omnes nunc intueantur et perlegant; nec excusandi habeat ignoratio locum, cum id quod sibi ingenitum quis fore non sentit, non solis sensibus quaerat, sed visibus recognoscat.
PL 20, 1088Aこの荒れ野めぐりと、一度引き取った民への神のこれらの恩恵は、四十年続いた。そののち、神によって律法が与えられた。それは公布によって戒めの新しさではなく自然的正義の回復をもたらすものであった。以前はごく少数の賢者だけが知っていたことを、いまや皆が目にし、通読する。そして、自らに生来備わっていることを感じない者が、思いだけで求めるのでなく目で認めうるのだから、無知は弁解の余地を持たない。