Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.28.1
Si Deus solus debetur honorari, quare et homines honorantur, et imagines sculpuntur in vasis Dei.
PL 20, 1096C神だけが崇められるべきなら、なぜ人間も崇められ、神の器に像が刻まれるのか。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.28.2
APOLL.--Habet quidem speciem veritatis objurgatio tua, sed potest recurrentibus confutari.
PL 20, 1096Cアポロニウス――あなたの非難は真理の外見を持っている。だが、立ち返って見れば論駁されうる。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.28.3
Nos enim eorum simulacra vel imagines adoramus, quos vel vera religione deos credimus, vel antiquorum traditionibus docti deos non esse nescimus: vos vero quibus istud abominatio est, cur imagines hominum vel ceris pictas, vel metallis defictas sub regum reverentia etiam publica adoratione veneramini, et ut ipsi praedicatis Deo tantum honorem debitum etiam hominibus datis?
PL 20, 1096C我々は、まことの宗教によって神々と信じている者たち、あるいは古の者たちの伝えに教えられて神々でないとは知らない者たちの、像や似姿を崇める。だが、そのことを忌まわしいとする諸君こそ、なぜ、蝋に描かれあるいは金属に打ち出された〔底本は defictas。意味から effictas などと解した〕人間たちの像を、王〔皇帝を指す〕への畏敬のもと、公の崇拝をもってさえ尊び、自分たちで宣言するように神にのみ負うべき栄誉を人間にも与えるのか。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.28.4
Quod si et illicitum legique contrarium est, cur hoc facitis Christiani, aut cur hoc vestri non prohibent sacerdotes, ne id quod ignorantibus nobis pro sacrilegio ascribitis, scientes sub officii excusatione subeatis?
PL 20, 1096Cそれが許されず法に反するなら、キリスト教徒たちよ、なぜ諸君はそれをするのか。また諸君の司教たちはなぜそれを禁じて、知らない我々には冒瀆として帰す事柄を、諸君が務めの言い訳のもとに知りつつ犯すことのないようにしないのか。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.28.5
ZACH.--Istud quidem nec debeo probare nec possum, quia evidentibus Dei dictis non elementa, non Angelos, nec quoslibet coeli ac terrae vel aeris principatus adorare permittimur.
PL 20, 1096Dザカイオス――それを私は是認すべきでもなく、できもしない。神のはっきりした言葉によって、我々は元素も、天使も、天・地・空の主権者たちの誰をも、崇めることを許されていないからである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.28.6
Divini enim speciale hoc nomen officii est, et altior omni terrena veneratione reverentia: sed sicut in hujusmodi malum primum adulatio homines impulit, sic nunc ab errore consuetudo vix revocat; in quo tamen incautum obsequium, non aliquem divinum deprehenditis cultum.
PL 20, 1097A崇拝とは神への務めに固有の名であり、あらゆる地上の敬意より高い畏敬である。だがこの種の悪へはまず追従が人々を駆り立てたように、今は習慣が誤りから連れ戻すことがほとんどない。しかし、そこに諸君が見いだすのは、不用意な追従であって、何らかの神への礼拝ではない。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.28.7
Scilicet propter similitudinem amabilium vultuum gaudia intenta plus faciunt, quam hi forte exigant quibus defertur, aut perfungi oporteat deferentes; et licet hanc incautioris obsequii consuetudinem districtiores horreant Christiani, nec prohibere desinant sacerdotes; non tamen Deus dicitur cujus effigies salutatur, nec. adolentur thure imagines, aut colendae aris superstant, sed memoriae pro meritis exponuntur, ut exemplum factorum probabilium posteris praestent, aut praesentes pro abusione castigent.
PL 20, 1097Aつまり、愛すべき顔に似ていることのゆえに、張りつめた喜びは、与えられる側が求めるかもしれない以上に、また与える側が果たすべき以上に、事を行わせる。より厳格なキリスト教徒たちはこの不用意な追従の習慣を忌むし、司教たちも禁じることをやめないが、それでも、肖像に挨拶される者が神と呼ばれるわけではなく、像に香が焚かれることも〔底本は nec. adolentur。nec adolentur と読む〕、祭壇の上に礼拝のために置かれることもない。功績に応じて記憶のために置かれ、後の世に称賛に値する行いの手本を示し、あるいは現在の者を、濫用について戒めるのである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.28.8
Vides ergo nil vestris erroribus simile in hoc esse quod arguis, nec juste profanis actibus officia incautiora conferri; quando etiam ipsi ad quos referri istud potest, aut fieri hoc nolint si consulantur, aut quamlibet vanae gloriae consuetudinem non recidant, nihil temere assumentes divinum, mortales se esse, et Dei indignos honore fateantur, cui et quod sunt debent, et fide ut hoc essent fortasse meruerunt.
PL 20, 1097Bだからあなたは見る、あなたが責めるこの事には、諸君の誤りに似たところは何もなく、不用意な務めが不敬な行いと正当に比べられることもないと。それが当てはまりうる者たち自身が、尋ねられれば、そのことが行われるのを望まないか、あるいは虚栄の習慣をまったく切り捨てないにしても、軽率に神的なものを何も取らず、自分が死すべき者であり神の栄誉にふさわしくないと告白するのだから。神には自分のあるところのものを負い、信仰によって、そうあるに値したのかもしれない。