作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi

Liber I, Caput XXIX 第I巻 第XXIX章

Anonymous · Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi · PL 20, 1097B · 14 sectiones

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.29.1

1

Quare Christiani fatum non credunt.

PL 20, 1097B

キリスト教徒はなぜ運命を信じないのか。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.29.2

2

APPOLL.--Advertere in hujus propositionis principio potuisti, tenui me objectione ista libasse, quia professionis vestrae perfecta, ut vultis, observatio, nil penitus quo exasperari Deus possit, debet admittere: nunc autem neglectis his, hoc si videtur signanter exprome, cur fatum homini esse nolitis, aut quam ob causam nullam decreti necessitatem videri; cum haec ipsa per cursum siderum lunaeque rationem ita inveniantur et certa sint, ut nemo facile devitet quod futurum ei statuta propriae nativitatis affixerint.

PL 20, 1097B

アポロニウス――この論題の初めに、あなたは気づくことができたはずだ、私がこの異議をほんの軽く触れたにすぎないことに。諸君の宣言の、諸君の望むとおりの完全な遵守は、神を怒らせうるものを決して認めてはならないからだ。だが今は、これらを措いて、よければはっきり述べてほしい。なぜ諸君は人間に運命があることを望まないのか、あるいはどんな理由で、定めの必然性が何も見えないとするのか。星々と月の運行の理によるこの事柄そのものは、自分の誕生の定めが課したものを、誰もたやすく避けられないほど、確かに見いだされるのに。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.29.3

3

ZACCH.--Credo intelligas ex interpretatione sermonis fati nomen assumptum, et quod vocari putatur in specie non rei alicujus esse, sed verbi; decreti autem necessitas si est ulla, quod credi nefas est, humanae vitae Deus aut ignarus est, aut injustus: injustus, si bona malaque inexpertis ipse constituit; ignarus, si decerni ab alio se cessante permittit.

PL 20, 1097C

ザカイオス――あなたは、運命〔fatum〕という名が言葉の解釈から取られたこと、そして、そう呼ばれると思われているものは実際には何か物のものでなく語のものであることを、理解していると私は信じる。もし定めの必然が何かあるなら――それを信じるのは不敬であるが――、神は人の命について、無知であるか不正であるかである。不正とは、経験のない者たちに善と悪を自ら定めるなら、無知とは、他者によって定められるのを、自分は手を引いたまま許すなら、である。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.29.4

4

Nam si necesse est bonos esse, cur ascribuntur merita voluntati; si malos, cur poena commissis? Ergo et lex supervacua est, et nescio quam ob causam saeculi jura condantur, si quod recte homo gesserit, proventibus ascribendum est; quod prave, necessitati.

PL 20, 1097C

もし善であることが必然なら、なぜ功績が意志に帰されるのか。悪であることが必然なら、なぜ刑罰が行為に課されるのか。それなら法も無用であり、世の法がなぜ定められるのか分からない。人が正しく行ったことは成り行きに、邪に行ったことは必然に帰すべきなら。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.29.5

5

Cur praeterea idem bonorum potius conditor Deus tantis scripturarum voluminibus vel comminatur judicium, vel beatitudinem repromittit?

PL 20, 1097D

そのうえ、善の創造者である同じ神が、なぜこれほど多くの聖書の巻で、裁きを脅し、あるいは至福を約束するのか。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.29.6

6

Quid religiosae hominum preces faciunt, aut supplicatio enixa quid praestat, si potestas aliqua decreti inexpertis hominibus atque in lucem nascendo prodeuntibus, quod vitari non queat, et quod ipsi videtur affigat?

PL 20, 1097D

人の敬虔な祈りは何をなし、懸命な嘆願は何をもたらすのか、もし経験のない、生まれて光の中に出る人々に、避けられない定めの何らかの権能が、その定めが良しとするところを固定するなら。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.29.7

7

At contra, justus et nulli umquam inaequalis judicio Deus, sicut cuncta ipse formavit, ita et cuncta moderatur, legem ab initio statuens, ut boni tantum simus; immo quia sic creamur et nascimur, ne mutemur: neque tantum ne mali simus, sed ne vel mali esse velimus, ut et faciamus semper bona, non ut merentes mala aliquando patiamur.

PL 20, 1098A

だが逆に、神は正しく、判決においていつも誰に対しても不公平でなく、自らすべてを形づくったとおりにすべてを治め、初めから、我々がただ善であるようにとの法を定めた。いや、我々はそのように造られ生まれているのであり、変えられないためである。悪とならないためだけでなく、悪であろうと望むことさえないようにである。我々が常に善を行うためであって、報いに値して時に悪を被るためではない。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.29.8

8

Verum hanc de homine, ut videtur, praescientiam malitiarum omnium diabolus auctor invenit, ut velut per innoxiam mathesim occultius decipiantur, qui fraudem illius hanc esse non norunt.

PL 20, 1098A

だが、人間についてのこの予知は、見るところ、あらゆる悪意の張本人である悪魔が考案したのであり、その欺瞞がこれだと知らない者たちが、いわば無害な占星術によって、いっそう隠れたしかたで欺かれるようにするためである。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.29.9

9

Inter omnes enim scelerum suorum artes nulla dubios perniciosius appetit, nec alia a Dei cultu subtilius homines avocat, quam ut, cum sciamus omnes Deo nos debere quod formamur et nascimur, fato nos suadeat debere quod vivimus.

PL 20, 1098B

悪魔の罪の技のすべてのうち、疑う者たちをこれほど破滅的に狙うものはなく、神への礼拝からこれほど巧みに人を遠ざけるものもない。我々は皆、形づくられ生まれることを神に負うと知っているのに、生きることを運命に負うと説得するのだ。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.29.10

10

Fallimur nisi haec quibusdam pro tota religione praecipua cura est ut futura non nesciant.

PL 20, 1098B

我々が誤っているのでなければ、ある人々にとっては、宗教のすべてに代わる第一の関心は、将来のことを知らずにいないことである。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.29.11

11

Velint nolint, ei a quo scierint efficiuntur obnoxii, quia credunt; ac dum ista sectantur, a fide et religione discedunt; et, quod est saevius, sub specie innocentiae malum non cavetur, dum vitari posse non creditur, neque si est prosperum a Deo poscitur, quod necessario eventurum speratur.

PL 20, 1098B

望もうと望むまいと、彼らは、それを知らせた者に従属する者となる。信じるからである。そしてこれらを追い求めるうちに、信仰と宗教から離れる。さらに悪いことに、無害の外見のもと、悪は警戒されない。避けられるとは信じられないからであり、繁栄も、必ず来ると期待されているのだから、神に求められない。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.29.12

12

Intuere praeterea ipsam maleficiorum scenam: signorum qualitas, status lunae, dies, hora, consulentis nomen inquiritur. Ecce jam incerta divinatio est, ubi falli interrogans vel respondens potest.

PL 20, 1098B

さらに、邪術の舞台そのものを見よ。星座の性質、月の位相、日、時刻、尋ねる者の名が調べられる。見よ、すでに占いは不確かである。尋ねる者も答える者も欺かれうるのだから。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.29.13

13

Fit postea quicumque prosperorum gradus, et cum evadendi conditione praedicuntur adversa. Nempe etiam hic memorati artificis fraus elucet, quod esse fateatur incerta, quae evadi posse denuntiet. Deus enim innoxiis adversa non statuit, inexpertis mala non tribuit.

PL 20, 1098C

そののち、何らかの繁栄の段階が生じ、不幸は逃れうるという条件つきで予告される。実にここでも、先に述べた技の主の欺瞞が輝き出る。逃れうると告げるものを、不確かであると認めているのだから。神は無辜の者に不幸を定めず、経験のない者に悪を与えないからである。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.29.14

14

Vides ergo et divinae patientiae et humanae curiositati fraudem diabolicae artis illudere, et velut in supputatione lunae ac siderum cursu occultum perfidiae vulnus et virus latere, ut inter cognitionem ac praescientiam futurorum et reverentia Dei, et amor justitiae apud homines minuantur, cum Deus aut mala nascentibus statuisse credendus sit, aut ab alio constituta auferre non posse.

PL 20, 1098C

だから、あなたは見る、悪魔の技の欺瞞が、神の忍耐と人間の好奇心をあざけっていること、また月と星々の運行の計算のうちに、背信の隠れた傷と毒が潜んでいること、それによって、将来の認識と予知のあいだに、人々のもとで神への畏敬と正義への愛が減ることを。神が、生まれる者たちに悪を定めたと信じさせられるか、他者によって定められたものを取り去れないと信じさせられるかだからである。