Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.12.1
神の子が二人いると言うマニ教徒に対して。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.12.2
APOLL.--Aestimari ab his haud dubie potest, quas haberi principe loco dicis, quales illae hereticorum sectae sint, quae condemnari etiam a talibus possunt.
PL 20, 1128Bアポロニウス――あなたが首位に置くと言う者たちによって、他の異端の宗派がどのようなものか、疑いなく見積もることができる。それらは、そのような者たちによってさえ断罪されうるものである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.12.3
Verum quoniam in sponsione propositi est exemplis cuncta firmari, quibus tandem Scripturis has perfidiae divisiones gradusque condiderint, quove intellectu ad haec praecipitia sint deducti, interpretationum qualitatibus pande.
PL 20, 1128Bだが、すべてを例によって確かめることが約束された命題なのだから、彼らがいかなる聖書によって、これらの背信の分裂と段階を築いたのか、またいかなる理解によってこの断崖へ導かれたのかを、解釈の性質とともに明らかにしてほしい。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.12.4
Ego enim licet nondum quid ab his obtendatur audierim, errare tamen miseros incunctanter adverto, et solam catholicae fidei integritatem manere; dum plenitudinem Trinitatis atque ejus spiritalia constituta, et probata non renuit, et suscepta custodit.
PL 20, 1128B私は、彼らが何を持ち出すかをまだ聞いていないが、それでも哀れな者たちが誤っていること、公同の信仰の完全さだけが残ることを、ためらいなく見て取る。それは、三位一体の充満とその霊的な定めを、証明されたものとして拒まず、受け入れたものとして守るからである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.12.5
ZACCH.--Si recte de malis meliora dici possint, profecto veniabilius videretur nescire Deum, quam impie confiteri: sed quoniam hi quoque statutorum coelestium damnantur edictis, qui Deum per legem scire neglexerint; eadem perfidos credere detrectantes malorum perennium amplexura conditio est, Scriptura memorante: Qui ignorat, ignorabitur (I Cor. XIV, 38) .
PL 20, 1128Bザカイオス――悪いもののうちに、より良いものがあると正しく言えるのなら、たしかに、神を不敬虔に告白するよりも、神を知らないほうが赦されやすいと見えるだろう。だが、律法を通して神を知ることを怠った者たちも天の定めの宣告によって断罪されるのだから、信じることを拒む背信の者たちを、同じ永遠の悪の境遇が抱くことになる。聖書はこう述べる。「知らない者は、知られない」(一コリント14:38)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.12.6
Qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt (Rom. II, 12) . Merito hos eosdem Antichristos vocans, qui veram religionem latenti perfidia destruentes, ut fidem facilius impetant, Deum credere ac praedicare se simulant.
PL 20, 1128C「律法なしに罪を犯した者は、律法なしに滅びる」(ローマ2:12)。〔聖書は〕当然、これらの者たちを反キリストと呼ぶ〔vocans の主語は明示されていない。前節の「聖書は述べる」を受けると取った〕。彼らは、真の宗教を隠れた背信によって破壊し、信仰をよりたやすく攻めるために、神を信じ宣べているふりをするからである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.12.7
Jamque primus Manichaeus nefas propriae traditionis ingressus, ut duos astruat deos duoque principia, ex Scripturis fidelibus auctoritates effecit infideles, Davidicum maxime illud assumens, quo ait: Tecum principium in die virtutis tuae (Ps. CIX, 3) .
PL 20, 1128Cさてまずマニは、自らの伝えの悪へと踏み入り、二つの神と二つの原理を主張するために、忠実な聖書から不忠実な権威を作り出した。ことにダビデのあの言葉を取り上げるのであり、ダビデはこう言う。「汝とともに、汝の力の日に原理がある」(詩篇109:3)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.12.8
Non intelligens in Verbo esse principium quod vere manens praedicatur in Christo: diem passionis et judicii mox futuri, omnemque divinitatem non in duobus, sed in Trinitate compleri.
PL 20, 1128D彼は、〔神の〕言葉の中に、キリストにおいてまことにとどまるものとして宣べ伝えられる原理があること、また、〔力の日が〕受難と間近の審判の日であること、そしてすべての神性が二つにおいてではなく三位一体において満たされることを、理解していない。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.12.9
Aiunt praeterea malum esse qui hunc fecerit mundum, quia scriptum sit: Mundus in maligno positus est (I Joan. V, 19) .
PL 20, 1128Dさらに、彼らは、この世界を造った者は悪であると言う。「世界は悪のうちに置かれている」(一ヨハネ5:19)と書かれているからだと。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.12.10
Non haec quae cernimus elementa sunt noxia, aut mali aliquid vel gignere vel habere credenda sunt, quae Dei operatione disposita, valde, cum facta sunt, placuerunt, Scriptura dicente: Ecce omnia bona valde (Gen. I, 31; Eccl. XXXIX, 21) .
PL 20, 1129A我々が見るこれらの元素は有害ではなく、悪を生むとも宿すとも信じてはならない。それらは神の働きによって整えられ、造られたとき大いに〔神の〕意にかなった。聖書は言う。「見よ、すべては非常に善い」(創世記1:31; 集会の書39:21)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.12.11
Sed in malignitate iniquitas nostra, in mundo genus designatur humanum, Joanne dum de adventu Salvatoris praedicat, hoc docente: ait enim: In hunc mundum venit, et mundus eum non cognovit (Joan. I, 10) .
PL 20, 1129Aだが、悪意において我々の不法が、世界において人類が示されている。ヨハネが救い主の到来について宣べて、こう教えている。彼は言う。「彼はこの世界に来たが、世界は彼を知らなかった」(ヨハネ1:10)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.12.12
Si diversum Evangeliorum ac Legis asserunt conditorem, quoniam in Lege ultio praesens, in Evangeliis veniae locus datur: Lex quidem vicem poscit injuriae, et parem conditionem sancit amissi; Deus tamen non vindicat bis in id ipsum (Nahum. I, 9) : et expensa in corpore pro admissi qualitate supplicii mitioris, ut credimus, judicii sorte pensanda sunt.
PL 20, 1129Aもし彼らが、福音書と律法の制定者は別であると主張するなら――律法には現在の報復があり、福音書には赦しの余地が与えられているからである。確かに律法は不正への報いを求め、失われたものと等しい条件を定める。しかし「神は同じことに二度報復しない」(ナホム1:9)。そして体において罪の性質に応じて費やされた刑罰は、我々が信じるように、より穏やかな審判の運命によって量られる。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.12.13
Isthic autem satisfaciendi quidem tempus admittitur: sed nisi dignus poenitentiae fructus et opera subsequantur, aeternus ignis est vermisque perpetuus; Domino hisdem in Evangeliis protestante: Quorum vermis non morietur, nec ignis extinguetur (Marc. IX, 43, 45, 47; Isa. LXVI, 24) .
PL 20, 1129B一方こちらでは、償う時は認められる。だが、悔い改めにふさわしい実と業が続かなければ、永遠の火があり、尽きない虫がある。主が同じ福音書で証言しているとおりである。「その虫は死なず、火は消えない」(マルコ9:43, 45, 47; イザヤ66:24)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.12.14
Ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. VIII, 12) . Non ergo alius in Christo Deus, aliudque principium; sed idem latae olim et nunc impletae auctor est legis: nec malus in Trinitate quisquam, quia unus dicitur bonus: sed cum in uno Deo divinitatis unitas exprimatur, eadem necesse est bonitatis unitatisque aequalitas intimetur: cum et in lege custos justitiae severitas, non malitia sit putanda; et in Evangeliis absque justitia bonitas non credenda.
PL 20, 1129B「そこには嘆きと歯ぎしりがある」(マタイ8:12)。それゆえ、キリストにおいて、別の神も別の原理もない。かつて与えられ、いま成就した律法の創始者は同じである。三位一体のうちに悪い者は一人もない。善とされるのは一人だからである。一つの神において神性の一体性が表されるのだから、善と一体性の等しさも同様に示されねばならない。律法においても、厳しさは正義の番人であって悪意ではないと考えねばならず、福音書においても、正義のない善良さを信じてはならない。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.12.15
His praeterea illud adjiciunt, non veram in Christo carnem fuisse, sed ex nescio qua re vel fluento frivolam speciem pro homine demonstratam. Quid ergo universa praedicatio prophetarum de corporali ejus nativitate praemonuit?
PL 20, 1129Cさらにこれに彼らは、キリストには真の肉がなく、何かしらの物か流れから、人に代わって空しい外見が示されたのだ、と付け加える。では、預言者たちの全宣教は、彼の体の誕生について何を前もって告げたのか。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.12.16
Quid diversis vicibus Angeli sunt locuti? Joannes deinde fortasse non missus est, aut illa ad eumdem Dei Patris falsa sententia est: Ecce mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam (Malach. III, 1) .
PL 20, 1129C天使たちは、さまざまな折に何を語ったのか。ヨハネはおそらく遣わされなかったのか。あるいは、同じヨハネについての父なる神のあの言葉は偽りなのか。「見よ、私は私の使いを汝の顔の前に遣わす。彼は汝の道を備える」(マラキ3:1)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.12.17
Quid denique intra beatissimam Virginem infusio sancti Spiritus fecit? Cur non in abolitionem secundum praedictos tumentis uteri tempus exceptum est? Ubi integra felicis puerperii signa, et partus matrum omnium conditione sublimior?
PL 20, 1129C実に、いとも福なるおとめのうちで、聖なる霊の注ぎは何をしたのか。前に挙げた者たちの言うとおりなら、なぜ膨らむ胎の時が除かれて無くされなかったのか。幸いな出産の無傷のしるしと、すべての母の条件にまさる出産は、どこにあるのか。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.12.18
Infans in praesepibus vagiens, aetate et sapientia puer crescens, atque inter electos seniorum coetus divinorum intellectuum disputator?
PL 20, 1129C飼い葉桶で泣く幼子、年齢と知恵において成長する少年、選ばれた長老たちの集まりの中で、神的な理解の論じ手である者は、何であったのか。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.12.19
Quid rogo impietas flagitiosa non diceret, si haec fundator salutis omnium non egisset: si despiciens praedicantem, et opinionem tantum originis, non mysterium verae nativitatis intelligens incredula Judaeorum turba siluisset dicens: Nonne hic est filius Joseph fabri, et mater et fratres ejus nobiscum sunt (Matth. XIII, 55) ?
PL 20, 1129Dいったい、と私は問うが、もし万人の救いの創始者がこれらを行わなかったのなら、恥ずべき不敬虔は何を言わなかっただろうか。もしユダヤ人たちの不信仰な群衆が、宣べる者を軽んじ、出自の評判だけを理解して、まことの誕生の奥義を理解せず、「これは大工ヨセフの子ではないか。その母と兄弟たちは我々とともにいる」(マタイ13:55)と言いながら、黙ってしまったとすれば〔siluisset dicens は字義どおりには矛盾する語法で、本文が崩れているらしく、そのまま訳した〕。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.12.20
Veri ergo hominis gradus isti sunt, et annorum communium certa provectio, Evangeliis sic protestantibus: Proficiebat Jesus aetate et sapientia et gratia apud Deum et homines (Luc II, 52) .
PL 20, 1129Dしたがって、これらは真の人の段階であり、年月の共通の確かな進みである。福音書がこう証言している。「イエスは年齢と知恵と、神と人々のもとでの恩寵とにおいて進んだ」(ルカ2:52)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.12.21
Meruit ergo esse quod natus est, qui justitia et vitae puritate Deo placuit, mansuetudine et humilitate consortibus.
PL 20, 1130Aそれゆえ、正義と生の清さによって神に、柔和とへりくだりによって仲間に喜ばれた者は、生まれたとおりのものであるに値した。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.12.22
Adde usum corporis manifesti; et licet et vita inimitabilis sanctitatis, humanae tamen infirmitatis natura praesidio indiget vestium; esurit, sitit, moeret, quiescit, dolet perinde atque in fletum movetur, neque ullum ulterius actum aut spernit aut praeterit; quin etiam spiritalibus dolis tentatur et vincit, et hostis sui professione, an sit idem Dei Filius exploratur.
PL 20, 1130A明白な体の用を加えよ。生き方は比類なく聖であったが、人間の弱さの本性は、衣という守りを必要とする。飢え、渇き、悲しみ、休み、痛み、同様に涙へと動かされ、これ以上のいかなる行いも退けも見過ごしもしない。さらに霊的な欺きによって試みられて勝ち、敵自身の告白によって、彼が同じ神の子であるかどうかが探られる。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.12.23
Huic in exhortationem victricis constantiae Angeli ministraverunt; hic traditus osculo, tentus ac passus est: et si probari verum hominem infelix perfidia sibi velit, clamantem de cruce priusquam moreretur audiat: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Ps. XXI, 1) ?
PL 20, 1130Aこの者を、勝利をもたらす堅忍へ励ますために、天使たちが仕えた。この者は口づけによって引き渡され、捕らえられ、苦しみを受けた。もし不幸な背信が、彼が真の人であることを自分に証明してほしいと望むなら、死ぬ前に十字架から叫ぶ声を聞くがよい。「神よ、私の神よ、なぜ私を見捨てたのか」(詩篇21:1)〔引かれた句は詩篇21:2〕。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.12.24
Ubi enim humilitas et injuria est, hominem intelligas: ubi virtus et divinitas, Deum credas, Apostolo sic docente: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19) .
PL 20, 1130B実に、へりくだりと辱めのあるところでは人を理解せよ。力と神性のあるところでは神を信じよ。使徒がこう教えている。「神はキリストのうちにいて、世界を自分に和解させた」(二コリント5:19)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.12.25
Ecce enim infirmus ac subditus statuto Apostolis loco sicut praedixerat, tertia die resurgens vix credendus stupentibus redit, fractisque inferi faucibus, coelo sedem locaturus apparuit.
PL 20, 1130B見よ、実に、弱く従属する者が、使徒たちに前もって告げたとおりに定められた場所で、三日目に復活して、驚く者たちにようやく信じられる者として戻り、冥界の顎を砕いて、天に座を設けるべく現れた。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.12.26
Gratias tibi, Thoma, qui unus ex omnibus tardius credidisti, qui clavorum loca palpans et totius passionis indicia flagitans, probari tibi confitenter expostulas, quod erat quandoque a perfidis denegandum.
PL 20, 1130Bトマスよ、あなたに感謝する。すべての者のうちでただ一人、遅く信じ、釘の跡に触れ、受難のすべてのしるしを求めて、自分に証明されるよう、告白しつつ要求した。それは、やがて背信の者たちによって否まれるはずのものである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.12.27
Profecto facilius incorporeum rediisse contenderent quem sine corpore vixisse confingunt, ex hoc fallaciae superioris suffragia colligentes, quod mare pedibus supergressus sit, quod manentia improvidus claustra penetrarit, atque exceptus nube fulgenti paternum solium iterum venturus inscenderit.
PL 20, 1130B実に、彼らは、体なしに生きたと偽る者が、体のない者として戻ったと、いっそう容易に主張したであろう。上の偽りの支えを、彼が海を足で越えたこと、閉ざされたまま残る戸を思いがけず〔improvidus は文脈に合わない語形。「思いがけず」と取った〕通り抜けたこと、輝く雲に迎えられて、再び来るために父の座に登ったことから集めてである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.12.28
Qui Petrum, jubente eodem, in fluctibus ambulasse non nesciant, et cadentibus sponte vinculis emissum custodia carceris per Angelum non ignorent: Paulum vero ut invidiam vanitatis effugeret, in corpore an extra corpus, sub Dei tamen scientia usque ad coelum tertium isse fateantur: Heliam denique curru igneo fuisse sublatum, et aspicientes relinquentem prophetas inauditum homini iter subiisse commemorent.
PL 20, 1130C彼らは、同じ者が命じてペトロが波の上を歩いたことを知らないはずがなく、鎖が自然に落ちて牢獄の見張りから天使によって解放されたことを知らないはずがない。パウロが、空しい名声の妬みを避けるため、体のうちにか体の外にか、しかし神の知るところにより、第三の天にまで行ったと告白するはずであり、エリヤが火の車で取り去られ、見ている預言者たちを残して、人にとって前代未聞の道を行ったことを、思い起こすはずなのに。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.12.29
Qui nunc in Dei Filio virtutes hujusmodi non credentes, dum sacramentum verae incarnationis abjurant, actumque dissimulant, et hominem nolunt habere quod meruit, et Deum non credunt potuisse quod fecit.
PL 20, 1130C彼らは今、神の子におけるこのような力を信じず、まことの受肉の秘義を拒み、その行いを偽装しながら、彼が受けるにふさわしかったものを人にもたせようとはせず、彼が行ったことを神ができたとも信じない。