Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.4.1
信仰ある修道士たちがこれを神の戒めによって行っているかどうか。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.4.2
APOLL.--Magna est quidem talium praedicatio virtutum, et in Dei voluntate vel laudibus famulantium servitus gloriosa; quoniam hujusmodi studiis et perniciosa vitae istius blandimenta vitantur, et perennis beatitudinis praemia conquiruntur.
PL 20, 1154Aアポロニウス――このような徳の宣べ伝えは確かに偉大であり、神の意志と賛美において仕える奉仕は栄光に満ちている。このような営みによって、この暮らしの有害な甘言は避けられ、永遠の幸いの報いが追い求められるからである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.4.3
Singula tamen quae a fidelibus monachis agi superius meministi, ex Dei monentis manare praecepto ordine coeptae informationis ostende: nam procul dubio clarum est, incerti eadem esse momenti, si non ejus auctoritate suscepta sunt, a quo et muneranda creduntur.
PL 20, 1154Bしかし、信仰ある修道士たちが行うとあなたが先に述べた一つ一つが、戒める神の命令から出ていることを、始められた教示の順に従って示してほしい。というのは、それらが、報いを授けると信じられている神の権威によって受け入れられたのでないなら、同じものは不確かな重みしかもたないことは、疑いなく明らかだからである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.4.4
ZACCH.--Specialis primum expetendorum secretorum monachis causa est, ut peccati, sicut jam dictum est, etiam occasionem devitent, et quibus voluntas in proposito recta est, actus alius esse non possit; simul denique ut bellum contra saeculum suscepturi, nulla mundi frangantur illecebra; fervens enim in spiritu fides rebus illius inimica est, sicut Joannes in Epistola sua praedicat, dicens: Nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt.
PL 20, 1154Bザカイオス――修道士たちが隠れた場所を求める特別な第一の理由は、すでに言われたとおり、罪の機会さえ避け、志において意志が正しい者たちに、別の行いがありえないようにするためである。同時に実に、世に対する戦いを引き受けようとする者たちが、世界のいかなる誘惑にも砕かれないようにするためである。霊において熱い信仰は、世界の事柄の敵だからである。ヨハネがその手紙でこう宣べているとおりである。「世界を愛してはならない。世界にあるものも愛してはならない」。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.4.5
Si quis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo; quia omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi est (I Joan. II, 15, 16) .
PL 20, 1154C「もし誰かが世界を愛するなら、父の愛はその人のうちにない。世界にあるものはすべて、肉の欲望、目の欲望、世の野心だからである」(一ヨハネ2:15, 16)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.4.6
Jacobus similiter: Nescitis, fratres, quia amicitia hujus mundi inimica est Deo; et quicumque voluerit amicus esse hujus saeculi, inimicus Dei constituetur (Jac. IV, 4) ?
PL 20, 1154Cヤコブも同様である。「兄弟たちよ、この世界の友情が神に敵対することを、汝らは知らないのか。この世の友であろうと望む者は誰でも、神の敵とされる」(ヤコブ4:4)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.4.7
Vestitus autem humilitatem, et jugem jejuniorum laborem Deo acceptabilem fore David specialiter indicat, dicens: Ego, inquit, cum mihi molesti essent, induebar cilicio: et in jejunio humiliabam animam meam (Ps. XXXIV, 13) .
PL 20, 1154C装いの質素さと、絶え間ない断食の労苦が神に受け入れられるものとなることを、ダビデは特にこう示している。「私は、彼らが私を煩わせたとき、粗布をまとい、断食において私の魂を卑しめた」と彼は言う(詩篇34:13)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.4.8
Et iterum: Posui vestimentum meum cilicium (Ps. LXVIII, 12) . Et: Panem meum cum cinere miscebam, et potum meum cum fletu temperabam (Ps. CI, 10) . Dominus vero Joannis habitum praedicans, ait: Quid existis in desertum videre? Hominem mollibus vestimentis indutum?
PL 20, 1154Cまた、「私は粗布を私の衣とした」(詩篇68:12)。また、「私は私のパンを灰とまぜ、私の飲み物を涙でうすめた」(詩篇101:10)。主はヨハネの身なりを宣べて言った。「汝らは荒れ野に何を見に出てきたのか。柔らかな衣をまとった人か」。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.4.9
Ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt (Matth. XI, 8; Luc. VII, 25) . Ibi scilicet cultum fore indicans habitum, ubi et usum in voluptatibus abundantem: erat enim vestitus illius de pilis cameli, id est, etiam lanarum mollitie habitus carens.
PL 20, 1154D「見よ、柔らかな衣をまとう者たちは、王たちの家にいる」(マタイ11:8、ルカ7:25)。つまり主は、装いの洗練が、快楽にあふれた暮らしのあるところにあることを示している。ヨハネの衣は駱駝の毛でできていた。すなわち、羊毛の柔らかささえ欠いた装いだった。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.4.10
Zona perinde pellicia cingebatur; et vinum ac siceram non bibens, edebat locustas et mel silvestre: elegantis paratiorisque convivii copias non requirens, eo tantum utebatur, quod electae conversationi nec inferret luxuriam, nec gigneret sumptum.
PL 20, 1154D同様に、〔ヨハネ〕は皮の帯を締めていた。ぶどう酒も強い酒も飲まず、イナゴと野の蜜を食べた。洗練された、より整った宴の豊かさを求めず、選ばれた暮らしに贅沢をもたらさず、出費を生まないものだけを用いていたのである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.4.11
Unde Heliae magnum iter ex Dei jussione subituro aqua tautum ab Angelo, et vilis ponitur panis. Daniel vero ut desideriorum obtineat effectum, poculis ciboque non fruitur.
PL 20, 1155Aここから、神の命令によって大いなる道を行こうとしたエリヤには、水だけ〔底本は tautum。tantum と読む〕が天使によって、そして安いパンが供される。ダニエルは、望みの成果を得るために、飲み物も食べ物も味わわない。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.4.12
Ipse denique Dominus in jejunio et humilitate diabolum vincit, sicut Apostolus ait: Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 7) , ut nos et paupertate illius divites fieremus, et ab injuria salvaremur (II Cor. VIII, 9) .
PL 20, 1155A実に主自身も、断食と謙遜によって悪魔に勝つ。使徒が言うように、「自らを空しくして、僕の姿を取った」(フィリピ2:7)。それは、我々が彼の貧しさによって富む者となり、害から救われるためである(二コリント8:9)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.4.13
Qui tamen cum in eodem susceptam ex gentibus gubernare vellet Ecclesiam, abstinentiam quoque verbis talibus praedicavit: Bonum est non manducare carnes, et non bibere vinum (Rom. XIV, 21) , in quo est luxuria (Ephes. V, 18) .
PL 20, 1155Aしかし彼〔使徒〕は、同じ〔趣旨〕において〔in eodem の指すものは定かでない〕、諸国民のうちから受け取られた教会を導こうとして、禁欲についてもこのような言葉で宣べた。「肉を食べず、ぶどう酒を飲まないのは善い」(ローマ14:21)。「その〔ぶどう酒の〕中には放蕩がある」(エフェソ5:18)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.4.14
Id est, ut Deum mens humiliata plus cogitet, carnemque subjectam a luxu pariter sumptuque submoveat, quo utique et quaerendo occupamur, et sollicitamur expenso: cum si in Dei regnum intenti potius fuerimus, in exhibendis necessariis sententia illa non desit, qua scriptum est: Nolite solliciti esse quid manducetis, aut quid bibatis, aut quid vestiamini (Luc. XII, 22) ; quoniam haec gentes requirunt (Ibid., 30) : illi scilicet quorum venter deus est, et spes omnis in faucibus (Philipp. III, 19) .
PL 20, 1155Bすなわち、へりくだった心がより神を思い、従わされた肉を、贅沢からも出費からも同じく遠ざけるためである。それによって我々は、求めることに気を取られ、費やしたものに心を煩わされる。しかし、もし我々が神の国にむしろ心を向けているなら、必要なものを供するにあたって、次のように書かれた言葉が欠けることはないだろう。「何を食べ、何を飲み、何を着ようかと、思い煩うな」(ルカ12:22)。「これらは諸国民が求めるものだからである」(ルカ12:30)。それは、腹を神とし、望みのすべてを喉にかけている者たちのことである(フィリピ3:19)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.4.15
Quibus edendi, bibendique animalium more sola ac praecipua cura est. Praedictam autem rei fiduciam tali protinus confirmavit exemplo: Aspicite volatilia coeli: non arant, neque serunt, neque in horrea congerunt: et Pater vester pascit (Matth. VI, 26) : sic et vos modicae fidei (Ibid., 30) : scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis; itaque quaerite primum regnum Dei, et haec omnia apponentur vobis (Ibid., 32, 33) : id est, nec opinantibus praebebuntur.
PL 20, 1155B彼らにとって、動物のように食べ飲むことだけが唯一で第一の関心である。前述の事柄への確信を、主はすぐさま次の例で確かめた。「空の鳥を見よ。耕さず、蒔かず、倉に集めもしない。それでも汝らの父は養う」(マタイ6:26)。「このように、汝ら信仰の薄い者たちをも」(マタイ6:30)。「実に、汝らの父は、汝らがこれらすべてを必要とすることを知っている。それゆえ、まず神の国を求めよ。そうすれば、これらすべてが汝らに加えられる」(マタイ6:32, 33)。すなわち、思いもよらぬ者たちに与えられるということである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.4.16
Unde Apostolus, ut possideri omnia possit, nihil in sollicitudine possidendum declarat, dicens: Ut nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. VI, 10) .
PL 20, 1155Cそこから使徒は、すべてを所有することができるためには、何も思い煩いのうちに所有してはならないと宣言して言う。「何も持たない者のようで、すべてを所有する者のようである」(二コリント6:10)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.4.17
Itaque intelligis eos proprietati suae cuncta subjicere qui cuncta contempserint, atque insipientium judicio pauperes credi, qui sunt in Dei promissione locupletes, et temporarie parva despiciunt, ut perpetua magna mereantur: hisque in saeculo egere contenti sunt, quae ab aliis cum discrimine honestatis et vitae ad hoc per omne aevum contracta pariuntur, ut aut mox in saeculo hisdem viventibus pereant, aut quandoque de saeculo recessuris peritura cum saeculo relinquantur.
PL 20, 1155Cそれゆえ、あなたは悟る。すべてを軽んじた者たちが、すべてを自分の所有のもとに従わせていること。愚かな者たちの判断で貧しいと思われている者たちが、神の約束においては富める者であること。彼らは一時のあいだ小さなものを軽んじて、永遠の大きなものを得るに値するようにしていること。そして彼らは、世においては、他の人々が名誉と命を危険にさらして生涯をかけて集めるものを欠くことに満足していること。そのようなものは、集めた者たちが生きているうちにまもなく世で滅びるか、あるいはいつか世を去る者たちによって、世とともに滅びるものとして残されるだけである。