Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.5.1
Ex quibus Scripturis continentia vel virginitas praedicentur; vel si praeceptum est ut conjugia pro Dei amore separentur.
PL 20, 1155D自制またはおとめの身は、どの聖書によって説かれているか。また、神への愛のために結婚を解消せよという命令があるかどうか。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.5.2
APOLL.--Clare patuit contemptum mundi cum humilitate vestitus continentiaeque proposito, sacrae informationis oraculis praefulgere: eosque in coelestibus plus mereri qui de terrenis parva praesumpserint, atque ad hoc monachos duris observationibus erudiri, ut non solum vitia, sed materiam amputent vitiorum.
PL 20, 1155Dアポロニウス――質素な衣と自制の志をともなう世の蔑みが、聖なる教えの託宣によって明らかに輝いていること、地上のものにわずかしか望みを置かなかった者たちが天においてより多くの報いを受けること、またそのために修道士たちが厳しい戒めによって鍛えられ、悪徳だけでなく悪徳の素材までも断ち切ること、これらは明白になった。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.5.3
Unde nunc evidens continentiae et virginitatis praeceptum iisdem Scripturarum auctoritatibus pande; quare denique caelibes non solum casibus facti, sed a justis conventibus abstinentes, recte quidem illicita condemnant, sed nihilominus licita aut aspernantur aut respuunt; quae si utique ex praecepto divinitatis ut praedicta venerunt, salubriter exiguntur: sin autem a coelesti informatione sejuncta sunt; quam ob causam velut oporteat imperantur, quae et in observatione difficilia, et in labore sine fructu sunt?
PL 20, 1156Aそこで今は、自制とおとめの身の命令を、同じ聖書の権威から示してもらいたい。実に、なぜ、出来事によって独身となった者たちだけでなく、正当な交わりを自ら避ける独身者たちは、禁じられたことを咎めるのは正しいが、許されたことまで蔑み、退けるのか。もしそれらが前に述べたことと同じく神の命令から来たのであれば、それを求めるのは健全である。しかし天の教えから切り離されたものであるなら、実行は難しく、労苦は実を結ばないというのに、なぜ当然のことであるかのように命じられるのか。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.5.4
ZACCH.--Adae quidem a principio dictum est: Non est bonum esse solum (Gen. II, 18) . Et mox procreationum sententia subsecuta: Crescite et multiplicamini, et replete terram (Gen. I, 28; IX, 1) .
PL 20, 1156Aザカイオス――アダムには初めからこう告げられている。「人が独りでいるのは良くない」(創世記2:18)。そしてすぐに、子をもうけることについての言葉が続いた。「産めよ、増えよ、地に満ちよ」(創世記1:28;9:1)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.5.5
Sed facta eidem atque ex eodem mulier prius solatio quam conjugio fuit, donec a paradiso inobedientia faceret extorres, quos intra paradisum obedientia tenuisset, ac post beatae sedis excessum, mulierem suam pulsus agnosceret, libro Genesis hoc docente: Et cognovit Adam mulierem suam, et concepit et peperit filium (Gen. IV, 1) .
PL 20, 1156Bしかし、彼のために、また彼から造られた女は、結婚の相手である前にまず慰めであった。やがて不従順が、楽園の内で従順が留めていた二人を楽園から追放した。そして幸いな住まいを去った後、追われた者は自分の妻を知った。創世記がこう教えるとおりである。「アダムは妻を知り、彼女は身ごもって子を産んだ」(創世記4:1)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.5.6
Ergo addictum laborem nuptiae praecesserunt, et tribulos spinasque passuri praevios adjecere conventus; secuta in procreationibus taedia, et parituram aliud praecessit edictum: In dolore, inquit, et moerore paries filios (Gen. III, 16).
PL 20, 1156Bこうして、課せられた労苦に結婚が先立ち、アザミとイバラを受けるはずの者たちに、先行する交わりが加わった。子をもうけることには煩いが続き、産む女には別の宣告が先立った。言う。「苦痛と悲嘆のうちに汝は子を産む」(創世記3:16)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.5.7
Quos utique sic creatos diversi, ut cernimus, casus luctusque subriperent. Unde Apostolus praedicans ait: Tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi (I Cor. VII, 28) .
PL 20, 1156Cこうして造られた者たちを、我々の見るとおり、さまざまな災いと嘆きが不意に襲った。そこで使徒は説いて言う。「しかし、このような者たちは肉の苦難を受けるだろう」(一コリント7:28)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.5.8
Non tamen conjugiorum inhonorabiles tori (Hebr. XIII, 4) , aut immaculatum cubile sine fructu est: nempe soboles inde sanctorum; et quod laudatur in virginitate, conjugii est, sed sublimius continentiae praemium; celsiorque virginitas, nec potest timere quod minor sit, nec debet insultare quia major est: sed catholica interpretatio distincta honestis conjugiis praeconia tribuat castitatis; continentiae meritum abstinentibus reputet, integris praemium virginitatis ascribat.
PL 20, 1156Cだが、結婚の床が尊ばれないとか(ヘブライ13:4)、汚れなき寝床が実を結ばないということではない。そこからは聖なる者たちの子孫が生まれるのである。おとめの身において称えられることは結婚にも属する。ただ、自制の報いはより崇高であり、おとめの身はより高い。おとめの身は、より劣ることを恐れる必要もなく、より優れていることを理由に侮るべきでもない。むしろ公同の解釈は、名誉ある結婚には貞潔の称賛を区別して与え、自制の功績は慎む者に帰し、おとめの身の報いは無傷の者に記すべきである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.5.9
Hoc est non damnare quod bonum est, sed suadere quod melius; unde illud in Scripturis evidens continentiae documentum est: Sciebat, inquit, Dominus quoniam minoratus est Israel, et non est jam derelictus praeter continentes.
PL 20, 1156Cこれは善いものを断罪することではなく、より善いものを勧めることである。自制の明白な証としては、聖書のこの言葉がある。言う。「主は、イスラエルが減ったこと、自制する者たちのほかにはもはや残された者がないことを知っていた」。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.5.10
Quod Salomon in Spiritu praevidens ait: Tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexu (Eccl. III, 5) . Quia praecepti veteris est, ut terra procreationibus impleatur; novi autem, ut continentia atque virginitas impleat coelum.
PL 20, 1156Dソロモンは霊において予見して言う。「抱くに時があり、抱擁から遠く離れるに時がある」(コヘレトの言葉3:5)。古い命令では地が子をもうけることで満たされるべきであったが、新しい命令では、自制とおとめの身が天を満たすべきだからである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.5.11
Unde per Zachariam Dominus ait: Sancti lapides volvuntur super terram, in juvenibus triticum, vinum suave olens in virginibus (Zach. IX, 16).
PL 20, 1156Dだから、ゼカリヤを通して主は言う。「聖なる石は地の上に転がされ、若者のうちには麦、おとめたちのうちには甘く香るぶどう酒がある」(ゼカリヤ9:16)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.5.12
In Evangelio denique spadonum diversa genera memorantur: sed illis specialis regni possessio deputatur, qui se ejus causa et amore castraverint; id est, non quos impossibilitatis necessitas cogit, sed quos voluntas efficit continentes.
PL 20, 1157A福音書には実に、さまざまな種類の宦官が語られている。しかし、神の国の所有が特別に定められているのは、その国のゆえに、その国への愛のゆえに自らを去勢した者たちである。すなわち、できないという必然に迫られた者ではなく、意志によって自制する者となった者たちである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.5.13
Sic enim scriptum est, Domino disputante: Sunt spadones qui ab hominibus fiunt; et sunt spadones qui ab utero matris suae ita nati sunt; et sunt spadones qui se castraverunt propter regnum coelorum (Matth. XIX, 12) .
PL 20, 1157A主が論じたとき、こう書かれている。「人によって宦官にされた宦官がいる。母の胎からそのように生まれた宦官がいる。天の国のために自らを去勢した宦官がいる」(マタイ19:12)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.5.14
De quibus per Isaiam dicitur: Dabo illis locum meliorem filiis et filiabus (Isa. LVI, 5) .
PL 20, 1157A彼らについてはイザヤを通してこう言われる。「私は彼らに、息子たち娘たちよりも良い場所を与える」(イザヤ56:5)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.5.15
Quam tamen adeo ardui ac sublimioris praemii esse professus est, ut dicentibus quodam loco Apostolis: Si sic est homini causa cum muliere, ergo non expedit nubere, ille responderit: Qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 10) .
PL 20, 1157Aしかも主は、この報いがあまりに険しく高いものであると明言したので、あるところで使徒たちが「もし男と女の関わりがそのようであるなら、結婚しないほうがよい」と言ったとき、こう答えた。「受け入れられる者は受け入れよ」(マタイ19:10)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.5.16
Non ergo praeceptum de continentibus, sed suasio est; nec injungitur virginitas, ut sit necessitatis, sed, ut voluntatis possit esse, laudatur, Apostolo protestante: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo: sed consilium do, tamquam et ipse scientiam Dei habens.
PL 20, 1157Bしたがって自制する者たちについては命令ではなく勧めである。おとめの身も、必然として課されているのではなく、意志によるものでありうるように称えられている。使徒もこう証言する。「おとめたちについては、主の命令を私は持たない。ただ勧めを与える。私自身も神についての知識を持つ者として」。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.5.17
Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse (I Cor. VII, 25, 26) .
PL 20, 1157B「私は思う。迫っている必然のゆえに、これは善いことである。人にとっては、そのままでいるのが善いからである」(一コリント7:25,26)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.5.18
Joannes vero in Apocalypsi eos tantum Agni vestigiis inhaerere praescribit, qui contaminati mulierum conventibus non fuerunt, dicens: Hi sunt qui sequuntur Agnum quocumque vadit; hi sunt qui se cum mulieribus non coinquinaverunt; virgines enim permanserunt (Apoc. XIV, 4) .
PL 20, 1157Bヨハネは黙示録で、子羊の足跡に付き従うのは、女との交わりに汚されなかった者だけであると定めて言う。「これらの者は、子羊がどこへ行こうとも従う者である。これらの者は女たちと身を汚さなかった者である。童貞〔virgo〕のままでいたからである」(黙示録14:4)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.5.19
Praeferuntur itaque rationabiliter meliora, sed tamen quae humiliora sunt, mala non sunt; nec aliquod in nuptiis signatur delictum; sed ut paulo ante cognosti, propter instantis finis necessitatem, ne secundum Evangelium, Vae praegnantibus et nutrientibus sit (Luc. XXI, 23) , continentia persuadetur, simul ut districtae satisfactioni aliquando sint dediti, qui conjugiis vacaverunt; ac peccatorum onera recordantes restitui Deo arctius enitantur, dum recte etiam a licitis abstinent, qui illicita commiserunt.
PL 20, 1157Bこうして、より善いものが道理にかなって優先されるが、より低いものも悪ではない。結婚には何の罪も示されていない。しかし、先ほど知ったとおり、迫っている終わりの必然のゆえに、また福音書に従い「身重の者と乳を飲ませている者には災いがある」(ルカ21:23)とならないように、自制が勧められる。同時に、結婚に専念してきた者が、いつかは厳しい償いに身を捧げるためでもある。罪の重荷を思い出し、神に立ち返ろうといっそう努めるためでもあり、禁じられたことを犯した者が、許されたことをも正しく慎むのである。