作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi

Liber I, Caput XXV 第I巻 第XXV章

Anonymous · Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi · PL 20, 1093A · 14 sectiones

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.25.1

1

Quomodo moles coeli aut facta sit aut fine praetereat.

PL 20, 1093A

どのようにして天の塊は造られたのか、また終わりに過ぎ去るのか。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.25.2

2

APOLL.--Jam dudum in hoc tractatus tui tendit intentio, ut cum elementa singula ex nihilo facta commemores, etiam mundum quem ex semetipso esse, et sua credimus aeternitate mansurum, et initio minuas et fine concludas; ac licet assertionis tuae ordinem teneam, quo factum a Deo in praecedentibus meministi: quemadmodum tamen inexplicabilis poli molem aut factam credi velis, aut sicut nunc est non semper futuram, ratione confirma.

PL 20, 1093A

アポロニウス――あなたの議論の志向は、すでに久しくこの点に向かっている。個々の元素が無から造られたと言及しつつ、我々が自らのうちから存在し自らの永遠によって留まり続けると信じる世界までも、始まりにおいて小さくし、終わりによって閉じ込めようとしているのだ。あなたの主張の順序を私は辿ってはいる。先の箇所であなたは、世界が神によって造られたと述べた。それでも、どのようにして、言い尽くせぬ天極の塊が造られたと信じさせたいのか、また今あるとおりには永久に続かないと信じさせたいのか、理を示して確かめてほしい。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.25.3

3

ZACCH.--Omnia igitur elementa quae vos Deo velut coaeterna numeratis, ab ipso, sicut jam dixi, et ex nihilo facta sunt, et in hanc mundi formam mirabili conspiratione sociata; quae sicut initium ex Dei creatione sumpserunt, ita perennitatem ejus beneficio consequentur: et ideo ei coaeterna non sunt a quo facta sunt; quia nulli dubium est auctori quaelibet non solum paria non esse, sed esse subjecta.

PL 20, 1093B

ザカイオス――諸君が神と並んで永遠であるかのように数える元素は、すべて、すでに述べたとおり、神によって無から造られ、驚くべき調和によって結びつけられてこの世界の形となったのである。それらは神の創造から始まりを受けたように、神の恩恵によって永続を得る。だから、造った者と共に永遠ではない。造った者に対して、どんなものも対等でないばかりか従属していることは、疑いないからである。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.25.4

4

Hoc autem intellectui apertissime patet mundum ex pluribus fuisse compositum; unde adverti facile potest non illi inesse, sed praeesse divinitatem, quoniam alterius adjumento divinitas sola non indiget, sed una in se et simplex atque perfecta est, quia incorporalis; et ideo invisibilis et incorruptibilis Deus est: quae in hujus mundi actu et contemplatione non ita sunt, sed corporalia esse, etiam ea quae ex ipso mundo gignuntur ostendunt.

PL 20, 1093B

さて、世界が多くのものから合成されたことは、知性にはきわめて明らかである。そこから、神性は世界のうちにあるのでなく世界の上に立つことが、たやすく悟られる。神性だけは他者の助けを要せず、それ自身において一であり単純であり完全だからである。それは体を持たないからである。それゆえ神は見えず、朽ちない。この世界のはたらきと観想においてはそうではなく、体を持つものであることを、世界そのものから生じるものも示している。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.25.5

5

Quaecumque praeterea ab eodem vel agi cernimus vel creari sub dispositione divina, non suae voluntatis, sed officii sunt. Aspice transitus solis lunaeque discursus, et utrique quotidie per vicissitudines temporum vel ortum vel occasum esse repetendum.

PL 20, 1093C

そのうえ、神の配剤のもとで世界によって行われ、あるいは造られるのを我々が見るものは、みずからの意志によるのでなく務めによるものである。太陽の移りと月の運行を見よ。両者は日ごとに、時の移ろいに従って、昇ることも沈むことも繰り返さなければならない。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.25.6

6

Adventu noctis sol diem perdit, quem tamen nec semper objectu nubium velut exclusus illuminat. Luna sui patitur detrimentum, et plenitudinem luminis sub constitutione rectoris aut perdit, aut recipit.

PL 20, 1093C

夜が来ると太陽は昼を失う。しかも雲の遮りによっていわば閉め出されたときには、その昼をいつも照らすわけでもない。月は欠けを被り、光の満ちを、統べる者の定めのもとで失ったり受けたりする。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.25.7

7

Varius praeterea siderum lapsus, et rationi signa famulantia, et intumescens notis mensibus mare, et sub certa horarum dispensatione excessum modumque custodiens aut sereno quiescit, aut tempestate turbatur.

PL 20, 1093D

そのうえ、星々の多様な運行があり、理に仕える徴があり、そして定まった月々に膨れ、時刻の確かな配分のもとで満ち引きの度合いと限度を守る海は、晴れて静まるか、嵐で乱される。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.25.8

8

Terra imbribus infusa mollitur, eademque rursum aut gelu stringitur, aut calore siccatur: quin et aspectu Dei metuens contremiscit, et se imperio subditam motu fatetur. Ipsum aerem perniciosior halitus saepe corrumpit, et postquam gravaverit, efficit pestilentem.

PL 20, 1093D

大地は雨に浸されて柔らかくなり、同じ大地が再び霜に固められるか熱に乾かされる。それどころか、神の眼差しを恐れて震え、揺れによって自らが命令に服していると告白する。空気そのものを、有害な息がしばしば腐らせ、重くしたのちに疫病をもたらす。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.25.9

9

Vincuntur piis ad Dominum precibus pluviae, et prolixa rursum serenitas supplicatione mutatur: cunctaque aut impositae serviunt rationi, aut in usum hominis necessarium sub religiosa deprecatione vertuntur.

PL 20, 1093D

雨は主への敬虔な祈りによって負かされ、長い晴天は祈願によって再び替えられる。すべては、課された理に仕えるか、宗教的な祈願のもとで人の必要な用に転じられる。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.25.10

10

Haec vos appositis nominibus pro Deo singula atque universa veneramini. Quod si ita est, falso dii aestimantur, et error in promptu est; si vero aliquos qui iisdem ex arbitrio Dei praesint, apertae stultitiae est subjicienti aequare subjectos.

PL 20, 1094A

これらを諸君は、名を付けて、一つ一つまた全体を神として崇めている。もしそうなら、それらは偽って神々と見なされており、誤りは明白である。もしそれらの上に神の意志によって立つ何者かを〔崇めている〕のだとしても、従わせる者と従わされる者とを同列にするのは明らかな愚かさである。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.25.11

11

Dii enim plures non sunt, sed unus nascentium viventiumque formator sicut fecit omnia, et regit, parique imperio vel mansura efficit vel casura decernit.

PL 20, 1094A

神々は多くはない。生まれるもの生きるものを形づくる唯一の者が、すべてを造ったように、それらを治め、等しい権威をもって、とどまるものを成し、崩れるものを定めるのである。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.25.12

12

Vides ergo Deo soli initium non apponendum a quo omnium processit exordium, nec consempiterna majestati illius aestimanda, quae ut aeterna sint, sicut de homine, ipse facturus est.

PL 20, 1094A

だから、あなたが見ているとおり、始まりを付すべきでないのは神だけである。万物の端緒は神から出たからである。また、神自身が、人間についてと同じく、やがて永遠のものとするものを、神の威光と共に永遠であるとみなしてはならない。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.25.13

13

Illo enim adveniente destructa in melius mutabuntur, ut immortalia cum homine perdurent, quae nunc utique nostris criminibus, licet invita et gementia, aut passione tamen polluuntur aut visu; quoniam quae a passione immunia sunt, contaminantur aspectu (Rom. VIII, 20, 22) .

PL 20, 1094B

神が来るとき、壊されたものはより良いものへ変えられ、不死のものとして人間とともに存続する。それらは今、確かに我々の罪過によって、望まずうめきながらも、苦しみによってか見られることによってか汚されている。苦しみを免れたものも、眼差しによって汚染されるからである(ローマ8:20, 22)。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.25.14

14

Ita fiet ut etiam elementis cum homine in melius innovatis, memoria auctoresque intereant vitiorum; cum etiam illa purgentur quae ingenitam puritatem non factis, sed factorum scientia perdiderunt.

PL 20, 1094B

こうして、元素も人間とともにより良く新たにされるとき、悪徳の記憶とその作り手たちは滅びるであろう。生来の清さを、行いによってではなく、行いの知によって失ったものさえも清められるからである。