作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi

Liber I, Caput XXI 第I巻 第XXI章

Anonymous · Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi · PL 20, 1089A · 15 sectiones

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.21.1

1

Quare salus hominum tam tarde advenerit.

PL 20, 1089A

なぜ人々の救いはこれほど遅く到来したか。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.21.2

2

APOLL.--Si igitur tam necessarius adventus illius fuit, ut per se formam justitiae praebiturus pati pro omnibus non recusaret, in morte propria spem novae resurrectionis ostendens; cur et Dei beneficium et salus hominum tantorum temporum dilatione tardata est?

PL 20, 1089A

アポロニウス――ではもし彼の到来が、すべての人のために苦しむことを拒まず、自ら正義の型を示し、自らの死において新しい復活の望みを示すほど必要だったのなら、なぜ神の恩恵と人々の救いは、これほど長い時の遅延で遅れたのか。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.21.3

3

ZACCH.--Grandi, ut inspicere potuisti, dispensatione Dei humanum a principio genus tutatum semper est atque servatum; et si breviter summa perstringas, videbis ad hoc divinae providentiae ordinem concurrisse, ne justo judicio Dei necesse esset homines aboleri: potuit enim mortis sententia in prima statim transgressione compleri, ut temeratores punirentur edicti, et tamen pro ratione poenitentiae vivendi tempus indultum est.

PL 20, 1089B

ザカイオス――あなたが見て取りえたとおり、神の大いなる配剤によって、人類は初めから常に守られ、保たれてきた。要点を簡単に押さえるなら、神の摂理の順序は、神の正しい裁きにおいて人々が滅ぼされる必要がないようにすることに向けて集まっていたと分かるだろう。というのは、死の宣告は最初の違反の直後にそのまま成就されえた。布告の侵犯者が罰されるようにである。しかし悔い改めのために、生きる時が許された。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.21.4

4

Subcrescentibus postea sceleribus terra corrumpitur; sed ita pollutio eluitur elementi, ut per Noe humani generis reliquiae reserventur.

PL 20, 1089B

のちに罪が増えて、地は汚される。しかし元素の汚れは洗い流され、ノアを通して人類の残りが保たれる。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.21.5

5

Post diluvium valida jam et multiplex manus in aedificationem turris insurgit, et non exstinguitur pro immanitate ausi, sed ut corrigi possit cum admiratione dispergitur.

PL 20, 1089B

洪水ののち、すでに強く多数となった群れが塔の建築に立ち上がる。その企ての凶暴さのゆえに滅ぼされるのでなく、矯正されうるように、驚きとともに散らされる。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.21.6

6

Postmodum non cessante perfidia, sicut Noe in diluvio ob generationem, ita Abraham ad propagandam fidem in quadam vitiorum inundatione secernitur: multiplicatus per ejus progeniem populus Aegyptiorum contagione polluitur, et ad Dei cultum non judicii severitate, sed beneficiis signisque revocatur: iterum in eremo deos sculptiles faciendo a vero creatore discedunt: tamquam tunc primum factis hominibus, aut in sensu non habentibus legem, lex Dei sermone conscripta Moyse deferente transmittitur.

PL 20, 1089C

その後、背信が止まず、洪水におけるノアが次の世代のために選ばれたように、アブラハムは信仰を広めるため、悪徳の氾濫のような中で選び分けられる。その子孫によって増えた民はエジプト人の感染によって汚され、神の礼拝へ、裁きの厳しさによってでなく、恩恵と徴によって呼び戻される。再び荒れ野で、刻んだ像の神々を作って真の創造者から離れる。そのとき初めて人々が造られたかのように、あるいは思いに法を持たない者たちであるかのように、神の律法が言葉に書かれ、モーセが運んで伝えられる。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.21.7

7

Cum vero nihilominus impietas serperet, praedicatio adjungitur prophetarum, et interjectis temporibus divina sollicitudo semper in speculis aut ab errore prohibet, aut mediocriter vindicans viventes in errore castigat.

PL 20, 1089C

それでも不敬虔が這い進むと、預言者たちの宣教が加えられ、間に挟まれた時々に、神の配慮は常に見張り台にあって、誤りから遠ざけるか、あるいは誤りの中に生きる者たちをほどほどに罰して矯正する。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.21.8

8

Ipse ad extremum coeli terraeque et hominis conditor, velut magnae familiae dominus fidelibus famulis ante praemissis, potentiae suae largitur adventum, assumptionem terreni corporis pro hominum salute non spernens: atque in ipsum quem induit, crucis passionem mortemque convertens, et plenitudinem legis exhibuit et salutis.

PL 20, 1089D

最後に、天と地と人の創造者自身が、大家族の主が忠実な僕たちをあらかじめ遣わしたのち、自らの力の到来を与える。人々の救いのために地上の体を受け取ることを軽んじず、自ら着たその体に十字架の受難と死を向け、律法の充満と救いの充満を示した。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.21.9

9

Quaeris cur ante non venerit? Nonne in promptu est tardari debuisse postrema, finemque differri, ut plenitudinem justitiae plenitudo temporum custodiret, et inter traditionem ac judicium per prolixitatem abolitio non auferret, quod magna Dei dignatio praestitisset?

PL 20, 1089D

なぜもっと前に来なかったのかと問うのか。最後のものは遅らされるべきであり、終わりは先延ばしにされるべきだった、これは明白ではないか。時の充満が正義の充満を守り、伝えと裁きの間に、長さによる忘却が、神の大いなるへりくだりが与えたものを奪わないためである。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.21.10

10

Si enim vel mediis vel quibuscumque ante temporibus Christus venisset, jam non sola abusio fidem, sed cum abusione tulisset et oblivio, nullaque justitiae cura hominum corda morderet; quoniam difficilius antiquis credendum esset exemplis, cum vix recentibus fides detur.

PL 20, 1090A

というのは、もし中ほどの時代であれ、それ以前のどの時代であれ、キリストが来ていたなら、濫用だけが信を奪ったのでなく、濫用とともに忘却も奪い去り、正義への配慮が人の心を咬むこともなかっただろう。新しい例にさえ信が与えられがたいのに、古い例を信じるのはいっそう難しいだろうからである。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.21.11

11

Ecce adhuc Dominicae crucis ac mortis indicia felicis sepulcri exuviae continent, et signatus a praesenti multitudine locus post resurrectionis visum coelestem testatur ascensum: pene adhuc solo resident pedum pressa vestigia, ac lustratae operibus regiones virtutum exempla demonstrant: et a multis Christus aut quia fuit mortuus, Deus esse non aestimatur; aut quoniam si Deus, fuisse mortuus et post mortem resurgere potuisse non creditur; cum praeter caetera et mors hominem probet, et resurrectio Deum.

PL 20, 1090A

見よ、主の十字架と死のしるしを、幸いな墓の遺物はなお保っており、現にいる群衆によって印をつけられた場所は、復活を見た後の天への昇りを証している。踏まれた足跡はほとんどなお地に残り、業によって巡られた地方は力の例を示している。それでも多くの者によって、キリストは死んだゆえに神とは考えられず、あるいは神であるなら死に、死後に復活しえたとは信じられない。ほかのことに加え、死は人を証し、復活は神を証するのに。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.21.12

12

Exstant praeterea Apostolicae conversationis actus, et formam justitiae sequi pene ut a praesentibus edocemur, cum ea quae fecisse legimus vivos, etiam ante defunctorum cineres fieri saepe videamus.

PL 20, 1090B

そのうえ、使徒たちの生き方の行いも残り、我々は正義の型に従うよう、ほとんど現にいる者たちから教えられる。彼らが生きていたときに行ったと読む事柄が、死んだ彼らの灰の前でもしばしば起こるのを見るからである。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.21.13

13

Vix propinquitate finis et instantis examinis terrore compellimur, relictis idolis, veram colere divinitatem; et inter primum quem novimus ac secundum Christi quem exspectamus adventum, brevitate salutari atque ipsis temporum arctamur angustiis, nec oblivionem admittere praeceptorum, nec promissae beatitudinis desperare proventum.

PL 20, 1090B

終わりの近さと迫る審判の恐れによって、ようやく我々は偶像を捨てて真の神性を拝するよう迫られる。我々が知った最初の到来と、待つキリストの第二の到来との間で、救いに資する短さと時そのものの狭さに挟まれ、戒めの忘却を許すことも、約束された至福の成就に絶望することもできない。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.21.14

14

Necessarium ergo vides fuisse, ut interclusione saeculorum nec periclitari finem sineret propinquitas adventus alterius, et servari justitiam imminens judicii terror exigeret; praecipue cum maxima esset et perfecta delaturus, et quae perfecta sunt nisi postrema esse non possint.

PL 20, 1090C

だからあなたは見る。世紀の隔たりによって、もう一つの到来の近さが終わりを危うくさせず、迫る裁きの恐れが正義の保持を求めることが必要だったと。特に、彼が最大の、完全なものをもたらそうとしており、完全なものは最後でなければありえないからである。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.21.15

15

Videto enim, quantos anterior illius salvasset adventus, plures certe quam nunc faciet, cum a fide invenerit alienos, posterior perdidisset; quoniam quem talium curationum remedia non sanarint, denuntiati examinis ordo damnabit; parque in desperationem perpetuitatis esse exspectatio potest, Deum per legem scire, et nolle justitiam, quam ea agere quae justitiae videantur, et Deum per legem nolle cognoscere.

PL 20, 1090C

見よ、彼の到来がもっと早かったなら、どれほど多くの者を救ったにせよ、後の到来は、信仰から遠い者たちを見いだして、今それがするよりも確かに多くの者を滅ぼしたであろう〔この文は崩れているらしい。anterior adventus を「もっと早い時の到来」、posterior を再臨と取った〕。これほどの癒しの治療によっても癒されなかった者を、告げられた裁きの順序が罪に定めるからである。律法を通して神を知りながら正義を望まないことと、正義と見えることを行いながら律法を通して神を知ろうとしないことは、永続〔perpetuitas〕への絶望という点で、期待されうるところが等しい〔最後の文は崩れているらしく、このように解した〕。