作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi

Liber I, Caput XIII 第I巻 第XIII章

Anonymous · Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi · PL 20, 1080A · 11 sectiones

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.13.1

1

De virtutibus Christi.

PL 20, 1080A

キリストの力ある業について。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.13.2

2

APOLL.--Memini dudum et curationum varietates, et mortuorum suscitationes fuisse prolatas; in quibus tamen specialem Christi admirationem fuisse non video: siquidem cum et peritiores magi mortuos suscitent, et medici universis debilitatibus remedia largiantur.

PL 20, 1080A

アポロニウス――先ほど、癒しの数々や死者の蘇生が語られたのを覚えている。だが、その点にキリストへの特別な驚嘆すべきものは見えない。実際、より熟練した魔術師たちは死者を甦らせ、医者はあらゆる衰弱に治療を与えているではないか。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.13.3

3

ZACCH.--Nec me praeterit magicis carminibus non mortuorum, sed daemonum spiritus evocari, eosdemque per phantasiam paulisper simulare quod non sunt: conditionem praeterea addere falsitati, ut aut non visi respondeant, aut, si videntur, obticeant: ut imprudentium vota debilia umbrarum illudat effigies.

PL 20, 1080A

ザカイオス――私が知らないわけではない。魔術の呪文によって呼び出されるのは死者ではなく悪霊の霊であり、それらが幻影によって、しばし自分でないものを装うことを。さらに、偽りに条件を加え、見えずに答えるか、見えるなら黙るかとし、思慮なき者たちの虚しい願いを、影の像が弄ぶようにするのである。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.13.4

4

Defunctorum autem animae resolutis corporibus ad sedes debitas perducuntur, ac pro meritis usque ad futuri judicii diem vel in locis beatorum morantur, et subjectae magorum invocationibus non sunt, aut quibusdam clausae carceribus venire ad superna prohibentur: ita fit ut iisdem venire vel dedignantibus, vel retentis, eorum similitudinem daemones fingant, ut et fallaciae quam diligunt semper intersint, et credentes talibus veri imitatione frustrentur.

PL 20, 1080B

死者の魂は、体が解かれると、定められた住まいへ導かれ、功績に応じて来るべき裁きの日まで、福なる者たちの場所にとどまり、魔術師たちの召喚には服さない。あるいはある種の牢に閉じ込められて、上のものへ来ることを禁じられる。それゆえ、魂たちが来ることを軽んじたり、引き留められたりしているとき、悪霊が彼らの似姿を作り、悪霊がいつも好む欺きに居合わせ、そうしたものを信じる者を真似事で欺くのである。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.13.5

5

Medicorum vero medelae multis herbarum confectionibus nec statim nec omnibus prosunt; et si quando altior aegris morbus inoleverit, aut igni viscera exusta torrentur, aut ferro pernicies occulta resecatur: nihil in remedium imperio agitur, nihil solo sermone perficitur.

PL 20, 1080B

医者の治療は、多くの薬草の調合によるもので、すぐに効くわけでも、誰にでも効くわけでもない。病が患者の深くに根づいたときには、火で内臓を焼いて炙るか、鉄で隠れた病巣を切除する。命令によって癒されることは何もなく、言葉だけで成し遂げられることも何もない。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.13.6

6

Et certe fateri omnes possumus derogare medicinam ex eo quod sit in homine, posse; addere non posse quod non sit, quae Christi operum contra reputatio est.

PL 20, 1080C

そして確かに、我々は皆、認めうる。医術は、人にあるものを削ることはできるが、ないものを加えることはできない、と。これはキリストの業の評価と正反対である。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.13.7

7

Caecus materias luminum ab initio non habens, et vacua oculorum loca praebens, limo illitus, quemadmodum erat primum homo factus, visum recepit: gressum nesciens jubetur incedere: solutus in muliere venarum sanguis, dicto sistitur: imperio auris solidatur abscissa: nec medicamine fugit lepra, sed verbo.

PL 20, 1080C

生まれつき目の素材をもたず、目のあるべき場所が空であった盲人は、泥を塗られ、最初に人が造られたときのように、視力を得た。歩むすべを知らぬ者が、歩けと命じられる。女の血の流れは解かれ、言葉で止まる。切り落とされた耳は、命令でしっかりとつながる。重い皮膚病は薬でなく言葉で去る。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.13.8

8

Huc tabefactum sepulcris cadaver et prodire jubetur, et vivere; nec subitam praesentiam cernentibus praestat, sed cunctis hominum actibus interest, atque annos victurus exsultat.

PL 20, 1080C

さらに〔Huc は「これに加えて」の意と取った〕、墓の中で朽ちた屍が、出て来い、生きよと命じられ、突然の臨在を見る者たちに示すだけでなく、人のあらゆる営みに関わり、さらに年を生きようとして喜ぶ。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.13.9

9

Quis praeter Deum quinque panibus tantum plura hominum millia pascere ita potuit ut saturaret? Quis mare pedibus ingredi, et immensum ambulando libere calcavit elementum, ut famulantibus viae fluctibus figeret firma vestigia?

PL 20, 1080C

神のほかに誰が、五つのパンで数千の人々を、満腹させるほどに養えたか。誰が海を足で歩み、広大な元素を歩きつつ自在に踏み、道として仕える波の上に確かな足跡を定めたか。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.13.10

10

Quis ventis jubere, et saevientes in tempestatem procellas sermone compescere? Quis de aqua vinum facere, et ex eadem in eamdem natura sine intellectu demutationis melioris speciei praestare profectum?

PL 20, 1080D

誰が風に命じ、嵐へと荒れ狂う突風を言葉でなだめたか。誰が水からぶどう酒を作り、同じ水が同じものの中で、本性が変化を悟らぬまま、より良い姿への進展を得るようにしたか〔ex eadem in eamdem… の係りは定かでない。上のように解した〕。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.13.11

11

Quae Christus in homine agens ut se et Deum probaret, multis videntibus fecit. Itaque si echo loquenti, aut fontibus spuma, vel vero lumini umbra coaequanda est; non indigna comparatione junguntur opera hominum virtutibus Dei: cum hic, haec tantum remediorum mora sit, ut prodesse jubeantur; illic praestita per laborem prius pene quam sentiantur, evanescant.

PL 20, 1080D

キリストは人のうちで行い、自分が神であることを示すために、これらを多くの者が見ている前でなした。だから、こだまを語る者に、泡を泉に、影を光に等しいとするなら、人の業は神の力に、ふさわしくなくはない比較で結びつけられよう。こちらでは、治療の遅れといえば、役立てと命じられるまでのことだけであり、あちらでは、労苦を経て与えられたものが、感じられるより先にほとんど消え失せるのだから〔hic はキリストの業、illic は人の業を指すと取った。文は崩れているらしく、このように解した〕。