Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.6.1
詩篇を唱え祈る習慣はどのようなものか。また、修道士たちにこれらの戒めはどこから来たか。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.6.2
APOLL.--Et ego sciebam virginitatis continentiaeque propositum meriti esse sublimis, praecipue cum Dei reverentiae dedicati humanam consecrent voluntatem: dum et veneratione communi digna suscipiunt, et vitam angelicae dignitatis vel conversationis imitantur.
PL 20, 1157Cアポロニウス――私もまた、おとめの身と自制の志が崇高な功績に属することは知っていた。とりわけ、神への畏敬に献げられた者たちが人の意志を聖別するときにそうである。彼らは共通の崇敬にふさわしいものを受け、天使の位と暮らしの生を模倣するからである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.6.3
Sed quia imperium in hac parte, non consilium credidi; auctoritatem ex Scripturis oportuit dari.
PL 20, 1157Dしかしこの点については、勧めではなく命令だと思ったので、聖書から権威が示されるべきであった。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.6.4
Nunc autem quae orandi psallendique consuetudo tam crebra sit, aut unde ad monachos talium doctrinarum studia defluxerint, breviter pande: quamvis enim grande sit in assidua supplicatione momentum, cantandi tamen studium videtur otiosum; cum et attentior in ipsa supplicatione sit raritas, et divinam majestatem seriis potius laudibus quam facetis deceat honorari.
PL 20, 1157Dさて今は、詩篇を唱え祈る習慣がこれほど頻繁なのはなぜか、あるいはそのような教えへの熱意がどこから修道士たちに流れ込んだのかを、手短に示してもらいたい。絶えざる祈願に大きな重みがあるのは確かだが、歌うことへの熱意は無用に見える。祈願そのものには、まれであるほうがいっそう注意が向くのであり、神の威光は、軽やかな称賛よりも、真剣な称賛によって崇められるのがふさわしいからである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.6.5
ZACCH.--Intentos quidem orationi ac per omnia serios offerri nos Dei conspectibus fas est, et prosperum actuum regimen subjectis sensibus postulare; sed necesse est ut ocius impetret qui saepius deprecatur, Domino in Evangeliis depromente: Amen dico vobis, si non dabit propter amicitiam, dabit propter importunitatem (Luc. XI, 8) ; id est, si parum potest obtinere per meritum, rogandi frequentia praevalebit.
PL 20, 1158Aザカイオス――我々が祈りに専心し、あらゆる点で真剣な者として神の前に差し出されること、また行いの順調な導きを、へりくだった思いをもって願うことは、正しい。しかし、より頻繁に祈願する者のほうがより早く得るのは必然である。主が福音書で述べるとおりである。「アーメン、私は汝らに言う。友であるゆえに与えないとしても、しつこさのゆえに与えるだろう」(ルカ11:8)。すなわち、功績によって得ることがわずかしかできなくても、願う頻度が勝つのである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.6.6
Unde iterum: Orate sine intermissione, ut digni habeamini effugere mala quae superventura sunt vobis (Luc. XXI, 36) . Per Salomonem vero Spiritus dicit: Ne impediaris orare semper (Eccli. XVIII, 22) .
PL 20, 1158Aそこでまた〔主は〕言う。「汝らに襲いかかる悪から逃れるに値する者とされるよう、絶えず祈れ」(ルカ21:36)。ソロモンを通して霊は言う。「常に祈ることを妨げられるな」(集会の書18:22)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.6.7
Apostolus perinde: Orantes incessabiliter gratias Deo agite: haec enim est voluntas ejus (I Thess. V, 28) .
PL 20, 1158A使徒も同じく言う。「絶えず祈りつつ、神に感謝せよ。これが神の意志だからである」(一テサロニケ5:28)〔引かれた句は一テサロニケ5:17–18〕。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.6.8
In illo autem de canticis sancti carminis textu totum serium, totumque venerabile est; adeoque sanctis cultibus dignum, ut eo semper aut laudetur divinitas aut oretur.
PL 20, 1158Bだが、あの聖なる歌の本文においては、すべてが真剣であり、すべてが尊ぶべきである。聖なる祭祀にふさわしいものであるので、それによって神性は常に称えられ、あるいは祈り求められる。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.6.9
Hoc enim illic indulgentia divina prospexit, cum infirmitati nostrae abusionique consuleret, ut tristibus mitia, severis blanda permiscens abire nos quoquo modo a sui recordatione non sineret, cum ejus beneficia non solum loqui, sed et canere delectaret, Moyse primum post Rubri maris transitum, sic docente: Cantemus Domino, gloriose enim honorificatus est (Exod. XV, 1) .
PL 20, 1158B神の寛容は、そこでこのことを見越したのである。我々の弱さと誤用への傾きを顧みて、悲しいものに穏やかなものを、厳しいものに優しいものを混ぜ合わせ、我々がいかなる仕方でも神を思い出すことから離れ去るのを許さなかった。神の恩恵を語るだけでなく歌うことも喜ばしいからである。モーセが最初に、紅海を渡った後でこう教えた。「我々は主に歌おう。栄光のうちに崇められたからである」(出エジプト記15:1)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.6.10
David perinde pro bonorum retributione quid Deo potissimum offerret eligenti, cantandi psallendique amoenitas sedit; ait enim: Cantabo Domino qui bona tribuit mihi (Ps. XII, 6). Et: Psallam nomini tuo, Altissime (Ps. IX, 3) .
PL 20, 1158Bダビデも同様に、善いものへの報いとして神に何を最もよく献げるべきかを選んだとき、歌い詩篇を唱える楽しさに落ち着いた。実に言う。「私は、私に善いものを与える主に歌う」(詩篇12:6)。また、「いと高き者よ、私は汝の名に詩篇を唱える」(詩篇9:3)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.6.11
Et iterum: Exaltare Domine in virtute tua; cantabimus et psallemus virtutes tuas (Ps. XX, 10) .
PL 20, 1158Cまた再び、「主よ、汝の力のうちに高められよ。我々は汝の力を歌い、詩篇に唱えよう」(詩篇20:10)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.6.12
Per Hieremiam vero hujusmodi studiis deditos multiplicandos in gloria Deus dicit: Erunt, inquit, ex his cantantes vox laudantium; et multiplicabo eos, et non minorabuntur (Baruch. II, 32, 34) .
PL 20, 1158Cエレミヤを通して神は、このような熱意に身を捧げた者たちが栄光のうちに増し加えられると告げる。言う。「彼らのうちから、賛美する者たちの声のように歌う者たちが出る。私は彼らを増し加え、彼らは減らされることはない」(バルク2:32,34)〔エレミヤの名で引かれ、引照はバルクと刷られている。バルク書は古くエレミヤの書に付けて読まれた。前半はエレミヤ30:19に近い〕。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.6.13
Tres autem pueri in camino ignis intacti salvationis vicem in cantico laudis rependunt. Hymno cum Apostolis dicto, Dominus pergit ad montem; ut sanctae festivitatis libertas ab illo consummatae auctoritatis haberet exemplum, qui nos in omnibus imbuisset.
PL 20, 1158C三人の若者は炉の火の中で無傷のまま、救いへの返礼を賛美の歌で捧げた。賛歌が使徒たちとともに唱えられた後、主は山へ向かった。聖なる祝祭の自由が、すべてにおいて我々を教え込んだ者から、完成された権威の手本を得るようにするためである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.6.14
Quod tamen certis diei noctisque horis esse celebrandum, David sub relatione proprii actus instituit, dicens: Ego, inquit, clamabo vespere, mane et meridie (Ps. LIV, 18) . Et iterum: Septies in die laudem dixi tibi (Ps. CXVIII, 164) .
PL 20, 1158Cしかも、これが昼と夜の定まった時刻に行われるべきことを、ダビデは自らの行いを語ることによって定めた。言う。「私は夕べと朝と真昼に叫ぶ」(詩篇54:18)。また再び、「一日に七たび、私は汝に賛美を捧げた」(詩篇118:164)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.6.15
Et tertio: Clamabo per diem, nec exaudies: et nocte, et non ad insipientiam mihi (Ps. XXI, 3) .
PL 20, 1158Dさらに第三に、「私は昼に叫ぶが、汝は聞き入れない。夜にも叫ぶが、それは私の無思慮のゆえではない」(詩篇21:3)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.6.16
Exsultare ergo Dei laudibus nec regem puduit, nec prophetam, adeoque in his Deo nos placere perdocuit; ut cum sibi nocturnas spiritalium canticorum vigilias fore monstraret, officii ipsius et tempus edicat: Media nocte surgebam ad confitendum nomini tuo, Domine (Ps. CXVIII, 62) .
PL 20, 1158Dこうして、神への賛美に歓喜することを、王も預言者も恥じなかった。そしてこれらのことにおいて我々が神に喜ばれることを、十分に教えた。霊の歌による夜の徹夜が自分にはあると示すとき、その務めの時刻をも告げている。「真夜中に私は起きて、汝の名を告白した、主よ」(詩篇118:62)。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.6.17
Hisdem se horis fortasse se venturum in Evangelio Salvator astruxit, tum primogenita Aegypti Angelo affligente percussa sunt; et quod a Christo de hujus mundi potentibus in fine faciendum est, plagae illius praefiguratione signatum est.
PL 20, 1158D救い主は福音書で、おそらくは同じ時刻に自分が来ると〔底本は hisdem se horis fortasse se venturum と se を重ねる。「同じ時刻に自分が来る」と解した〕断言した。その時刻に、エジプトの初子たちが天使に打たれて撃ち倒された。そして世の権力者たちに対して終わりにキリストによってなされるはずのことは、あの災いの予型によって示されたのである。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.6.18
Paulus denique cum Sila tali meditatione perfuncti, a vinctis caeteris audiebantur in carcere, eosque ab hac solemnitate nec poena compescuit.
PL 20, 1159A実にパウロはシラスとともに、このような修練を果たし、牢で他の囚人たちに聞かれていた。刑罰も、彼らをこの荘厳な務めから引き留めはしなかった。
Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 3.6.19
Unde advertis psallendi orandique frequentiam justis sanctorum officiis celebrari finemque communem vel, si advenerit, proprium sub tali actu exspectare securos, dum in hac mentium oblectatione et fidei honor et alacritas crescit animorum; interque saeculi ac professae inquietudinis curas laeta exigit gratia quod obtinere non praevalet tristior disciplina.
PL 20, 1159Aここから、あなたは気づくであろう。詩篇を唱え祈ることの頻繁さは、聖なる者たちの正しい務めとして営まれ、彼らは万人に共通の終わり、あるいは、それが先に来るならば各自の終わりを、この営みのもとで安んじて待ち受けている。この心の楽しみにおいて、信仰の名誉と心の敏捷さが増すのである。世の煩いと、公言した落ち着かなさの気遣いのただ中で、喜ばしい魅力〔gratia〕は、より陰鬱な規律では得られないものを成し遂げる。