作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi

Liber II, Caput I 第II巻 第I章

Anonymous · Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi · PL 20, 1109C · 4 sectiones

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.1.1

1

Si sit tertia in religionis honore persona.

PL 20, 1109C

宗教の崇敬において第三のペルソナがあるかどうか。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.1.2

2

APOLL.-- Promissionis igitur memor, pande an sit tertia in religionis honore persona, vel si ex usu multiplicis reverentiae et non ex speciali appellatione nomen assumptum: quod si haec sapientiae coelestis occulta reseraveris, quidquid in susceptione advenientis fidei bene cessit consummatum notitia perfectiore roborabitur: consequens erit ut doctrinas quoque haereticorum et universas schismatum pravitates, quo vitari ocius possint, consultus expedias, si prius qualiter credi debeant jam concessa monstraveris.

PL 20, 1109C

アポロニウス――約束を思い出して、告げよ。宗教の崇敬において第三のペルソナはあるのか。あるいは、その名は、多様な敬意の用法から取られたのであって、固有の呼称からではないのか。もしあなたが天の知恵のこれら隠れた事を開くなら、信仰が到来するのを受けた際にうまく運んだことはすべて、より完全な知識によって堅固にされて完成されるであろう。そうなれば、あなたが異端者たちの教えや分派のあらゆる邪悪を、より速く避けられるよう、助言者として説き明かすことが続くであろう。ただし、それはすでに認められたことが、いかに信じられるべきかをまず示した場合である。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.1.3

3

ZACCHAEEUS.--Semper quidem stipendiis militiae spiritalis accinctos velut sub imminentium exspectatione bellorum instructionis usu oportet institui, et otium detestari; sed a multis quae expetis et prolixe et sublimiter condita, velut novae eruditionis opus recusant, ac tam plane de omni dudum ambiguitate dissertum est, ut nunc non modo rudes in interpretationibus sensus, sed verba denique nisi inculcata non suppetant.

PL 20, 1109D

ザカイオス――霊的な軍務の俸給を受けて身を固めた者たちは、迫り来る戦いを待ち受けるかのように、常に訓練の習いによって鍛えられ、無為を憎むのが当然である。しかし、あなたが求めていることは、多くの者によって長大かつ崇高に書かれており、新しい学問の業であるかのように扱われるのを拒む〔recusant の主語は定かでない。論じ尽くされた事柄が、新しく論じ直されるのを拒む、と取った〕。また、あらゆる疑いについてはとうに平明に論じられているため、いまや解釈において新しい意味が無いばかりか、実に言葉さえ、使い古されたもののほかには見当たらないほどである。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 2.1.4

4

Notissimum praeterea in qualibet editione fastidium est aut refricare jam cognita, aut clarioribus inserta monumentis suppresso auctore proferre; unde magis utrique nostrum fortasse conveniat exemplaria adire priscorum, ac de illustrium voluminibus hujusmodi haurire doctrinam: quia et tibi absque dubio conducibilius est perfecta ab eruditioribus discere, et mihi de maximis tutius reticere.

PL 20, 1110A

そのうえ、いかなる著述においても、すでに知られたことを蒸し返すこと、あるいは著者を伏せて、より明らかな記念碑に載っていることを持ち出すことが退屈であるのは、周知のことである。それゆえ、我々二人にはむしろ、昔の人々の書に当たり、そうした名高い書物から教えを汲むほうが、おそらくふさわしい。というのも、あなたにはより学識ある者たちから完全なものを学ぶほうが疑いなく益になり、私には最も重大な事柄については黙するほうが安全だからである。