作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi

Liber I, Caput XXIV 第I巻 第XXIV章

Anonymous · Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi · PL 20, 1092B · 5 sectiones

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.24.1

1

De neglectis et a bestiis devoratis.

PL 20, 1092B

放置された者、また獣に食われた者について。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.24.2

2

APOLL.--Pone interim quod de sepulcris tamquam ex notis sedibus mortuorum favillae reparentur in corpora; et quia condita membra sua animae noverint, ex iisdem locis confidenter reposcant: quid eos qui fluctibus mersi sunt bellisque prostrati, et post latronum caedes exsequiis funebribus caruerunt, escis, non sepulcris membra linquentes; numquid credibile est in eadem quae habuerint corpora posse restitui, cum etiam reliquiae cinerum non queant inveniri?

PL 20, 1092B

アポロニウス――ひとまず次のことを認めよう。死者の灰が、いわば知られた住処である墓から体として再び整えられ、魂は納められた自分の肢体を知っていて、同じ場所から確信をもって取り戻すのだと。では、波に沈んだ者、戦で倒された者、盗賊の殺戮ののちに葬儀を欠いた者、墓にではなく餌に肢体を残した者についてはどうか。灰の残りさえ見つけられないのに、かつて持っていた体と同じ体に戻されうると信じられようか。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.24.3

3

ZACCH.--Si Deum posse omnia crederes, hoc denique factu facile judicares, neque humana disputatione discerneres, utrum fieri possit quod faciundum ille dixisset: et ideo fides summum prae bonis omnibus meritum est, quia quae Deus dixerit, implenda non dubitat.

PL 20, 1092C

ザカイオス――もし神がすべてを成しうると信じるなら、あなたは実にこれを、なすのにたやすいことと判断するだろうし、神が行うと言ったことが可能かどうかを、人間の議論で見分けようとはしないだろう。だから、信仰はあらゆる善に優る最高の功績である。神が言ったことは成就されると、疑わないからである。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.24.4

4

Rei autem hujus haec ratio est: elementa omnia cunctaeque creaturae nullo quidem nobis sensu intellectuque respondent, et ad observantiam tantum proprii ministerii videntur bruta subsistere, quoniam vel indigni eorum imperio sumus, vel mundi arcana nescimus: Deum autem et intelligunt et verentur, atque ita jussis illius obsecundant, ut ad nutum praecepta mox impleant.

PL 20, 1092C

この事の理由はこうである。すべての元素とすべての被造物は、我々の感覚にも知性にも応じないし、ただ自らの務めを守るためだけに、理性なく存在しているように見える。我々がそれらを支配するにふさわしくないか、世界の秘密を知らないかだからである。だが、神についてはそれらは理解し畏れ、その命令にうなずきひとつで従って、命じられたことをすぐ果たす。

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 1.24.5

5

Quaelibet ergo exesis corporibus piscium, bestiarum alitumque digestio aut aquis miscetur, aut terris: nec fieri ullo pacto potest, ut ex eo quod qualitercumque substiterit, nihil restet; sed pretiosiorem materiem quacumque deciderit, haec duo elementa conservant, et in se velut speciali colore distinctam resurrectioni redditura custodiunt, nec residere umquam velut perditum poterit quod et divinitus inquirendum est, et sponte prometur: sic famulantibus cunctis dispersorum viscerum reliquiae in suam formam corpusque rediturae sunt; ita ut in resurrectionis miraculo inde fidei meritum credentibus augeatur, unde aliis incredulitatis augmentum est.

PL 20, 1092D

それゆえ、魚、獣、鳥に食われた体の、どんな消化物も、水に混じるか土に混じるかである。どのようなかたちで存続したものからも何も残らないということは、決してありえない。むしろ、より貴い素材は、どこに落ちようと、この二つの元素が保ち、いわば特別の色で区別されたものとして、復活に返すべく自らのうちに守る。神によって探し求められるべきものは、失われたもののように残り続けることはありえず、おのずと取り出される。こうしてすべてが仕えるので、散らされた内臓の残りは、自らの形と体へ戻ることになる。その結果、復活の奇跡において、信じる者には信仰の功績が増し、そのまさに同じことから、他の者には不信仰が増すのである。