Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 9.0.1
1. Meminit sanctitas vestra, fratres, superioris praedicationis nostrae, qua descripsimus beatos apostolos uno viso miraculo, hoc est, aqua in vinum a Salvatore conversa, in eum protinus credidisse; ita enim ait Evangelista de Domino: Et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus (Joan. II, 12) .
PL 17, 620C1. 兄弟たちよ、諸君の聖性〔聞き手への敬称〕は、我々の前の説教を覚えている。そこで我々は、福音書記者が主について「そして彼は自分の栄光を現し、その弟子たちは彼を信じた」(ヨハネ2:12)〔引かれた句はヨハネ2:11〕と述べているとおり、福なる使徒たちが一つの奇跡を見ただけで、すなわち救い主によって水がぶどう酒に変えられたことで、直ちに彼を信じたことを述べた。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 9.0.2
Quod factum non ideo tantum scriptum est, ut illorum sub quibus factum est, fidei gloria monstraretur: sed et propter nos, qui eodem devotionis exemplo credulitatis gloria provocamur.
PL 17, 620Dこのことが書かれたのは、それが行われた折の者たちの信仰の誉れを示すためだけではない。我々のためでもある。同じ献身の模範によって、我々は信じる誉れへと促されるのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 9.0.3
Christus enim quod operatus est, non illis tantum operatus est, quos habebat tunc praesentes: sed et nobis postea secuturis; ut licet majores nostri tempore nos praecederent, tamen signorum gratia non praeirent.
PL 17, 620Dキリストが行ったことは、そのとき居合わせた者たちのためだけに行ったのではなく、のちに続く我々のためにも行ったのである。我々の先人たちは時においては我々に先立ったが、しるしの恩寵においては先んじなかった。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 9.0.4
Quae enim illis exhibita est praesentium rerum in mirabilibus virtus, eadem virtus nobis est litterarum thesauro conservata; ut nobis praestaret pagina, quod in illis gerebat historia: immo nobis gereretur quidquid in nobis insinuante Scripturarum speculo dictaretur, et potentiam Domini, quam illi carnalibus oculis cernerent, nos spiritali lumine videremus.
PL 17, 621A彼らに示された、現にあった事柄の驚くべき業における力、その同じ力が、書物の宝庫のうちに我々のために保たれている。歴史が彼らにおいて行ったことを、書の頁が我々に差し出すためである。いや、むしろ、聖書の鏡が示し入れて我々のうちに語られるものは何であれ、我々のために行われ、彼らが肉の目で見た主の力を、我々が霊の光で見るためである〔immo 以下の構文は取りにくい。insinuante Scripturarum speculo を「聖書の鏡が示し入れて」と取り、gereretur と videremus をともに ut に掛けた〕。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 9.0.5
2. Et manifestavit, inquit, gloriam suam discipulis suis et crediderunt in eum discipuli ejus. Quam bene potentiam Domini subsequitur devotio servulorum; et quod magister docet opere, discipuli corde describunt!
PL 17, 621A2. 「そして彼は自分の栄光を弟子たちに現し、その弟子たちは彼を信じた」と言う。主の力に僕たちの献身が続くことは、なんと見事なことか。師が業によって教えることを、弟子たちは心に書き記すのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 9.0.6
Ecce vobis jam credentibus virtus operantis manifestatur, et fides credentium apostolorum manifesta praedicatur.
PL 17, 621A見よ、すでに信じている諸君には業を行う者の力が現され、信じる使徒たちの信仰がはっきりと宣べ伝えられる。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 9.0.7
Praedicanda plane apostolorum fides, quae viso uno signo, credidit in omnipotentiam Salvatoris: et apostoli dum mirantur aquam in vinum versam, ipsi ex omni faece peccatorum similiter sunt conversi, et ad instar facti miraculi ex vili superstitione gentilium in pretiosam devotionem credentium sunt translati.
PL 17, 621B使徒たちの信仰は、まことに宣べ伝えられるべきである。一つのしるしを見ただけで、救い主の全能を信じたからである。使徒たちは、水がぶどう酒に変えられたことに驚くうちに、自らもあらゆる罪の澱から同じように変えられ、成し遂げられた奇跡にならって、異邦人の卑しい迷信から、信じる者たちの貴い献身へと移されたのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 9.0.8
Et ut aqua in vinum versa, sapore, rubore, et calore conditur, ita scientiae, quod erat in his insulsum, accepit saporem: quod pallens, gratiae sumpsit colorem: quod frigidum, incaluit immortalitatis ardore.
PL 17, 621Bまた、ぶどう酒に変えられた水が味と赤みと熱で整えられるように、彼らにおいて味気なかったものは知識の味を受け、青白かったものは恩寵の色を帯び、冷たかったものは不死の熱で温まった。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 9.0.9
3. Magnificanda igitur apostolorum fides, quae ideo evangelico sermone descripta est, ut et illis esset ad laudem, et nobis proficeret ad exemplum.
PL 17, 621B3. したがって、使徒たちの信仰は讃えられなければならない。それは、彼らには称賛となり、我々には模範として益となるように、福音書の言葉に記されているのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 9.0.10
Sed quod pejus est, illis laus sua permanet, nos exempla non permovent; nam quanto posteriores sumus tempore, tanto et inferiores merito.
PL 17, 621Bしかし、いっそう悪いことに、彼らには彼らの称賛が残るが、我々は模範に心を動かされない。時において後であるほど、功績においても劣るからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 9.0.11
Illi enim viso uno signo, statim Domino crediderunt, nos acceptis adhuc tot beneficiorum mirabilibus, dubitamus: dubitamus, inquam; quia praesentia nimis diligimus, dum futura non credimus: divitias amamus in saeculo, dum eas accipere cunctamur a Christo: iracundia immoderate extollimur, dum retributionis judicium non timemus.
PL 17, 621C彼らは一つのしるしを見ただけで直ちに主を信じたが、我々は、恩恵の驚くべき業をこれほど多く受けてなお、疑っている。疑っているのである。現在のものを愛しすぎ、未来のものを信じないからである。世にある富を愛し、それをキリストから受けることをためらう。報いの裁きを恐れないので、怒りに節度なく高ぶる。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 9.0.12
Caeterum qui novit scriptum esse: Quo judicio judicaveritis, eodem judicabitur de vobis (Matth. VII, 2) ; absque dubio lenis, moderatus et mitis est: et plus bonitate cogit, quam severitate compellit: amicus indulgentiae, familiaris est veniae; ut dum eam frequenter impertit, a Domino semper accipiat.
PL 17, 621Cしかし、「汝らが裁く裁きで、汝らについても裁かれる」(マタイ7:2)と書かれていることを知る者は、疑いなく穏やかで、節度があり、柔和である。厳しさで強いるよりも善良さで促し、赦し〔indulgentia〕の友であり、赦し〔venia〕と親しい者であって、それをしばしば与えるうちに、主から常に受けるようになる。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 9.0.13
Si quidem prudentis sit rectoris ita terrenos honores agere, ut honorificentiam coelestis dignitatis acquirat. 4. Et si interdum vigorem dicendi in nobis corporis obtundat infirmitas, tamen studio devotionis vestrae fortiores efficimur.
PL 17, 621Cまことに、地上の官職を、天の位の栄誉を得るように務めることこそ、思慮ある統治者のすることであろう〔この一文は前後とのつながりが定かでない。rector(統治者)が誰を指すかも示されないので、一般論と取った〕。4. 時に体の弱さが我々の語る力を鈍らせることがあっても、諸君の献身の熱意によって、我々はいっそう強くされる。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 9.0.14
Nam quo vos studiosius auditis, eo nos libentius praedicamus; et virtus nobis loquendi additur, cum vos intelligendi accommodatis auditum. Quis enim non conetur illic verbi coelestis semina jacere, ubi illud puri cordis fecunda terra suscipiat?
PL 17, 621D諸君が熱心に聴くほど、我々は喜んで説く。諸君が理解しようと耳を貸すとき、語る力が我々に加えられる。清い心の豊かな地がそれを受け入れるところで、天の言葉の種を蒔こうと努めない者があろうか。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 9.0.15
Quis, inquam, non illic verbum Salvatoris collocare velit, ubi illud non saecularium sollicitudo praefocet, sed disciplinarum spiritalium virtus enutriat?
PL 17, 622A重ねて言う。世のことの思い煩いが救い主の言葉を窒息させず、霊の訓練の力がそれを育てるところに、その言葉を据えようと望まない者があろうか。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 9.0.16
Ergo, fratres, quia in sancta Epiphania exsultavimus videntes miracula Salvatoris, debemus facere quod illius temporis discipuli tunc fecerunt. 5. Quod autem dixi vidisse nos modo, quod olim gestum est: vidimus plane, videmusque quotidie.
PL 17, 622Aそれゆえ兄弟たちよ、聖なる公現において救い主の奇跡を見て喜んだのだから、そのときの弟子たちがしたことを、我々もしなければならない。5. 昔に行われたことを、いま我々が見たと私が言ったのは、まことに我々が見たからであり、また日ごとに見ているからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 9.0.17
Ea enim sunt Christi mirabilia, ut non antiquitate praetereant, sed gratia convalescant: non oblivione sepeliantur, sed ut virtutibus innoventur.
PL 17, 622Aキリストの驚くべき業は、古さによって過ぎ去るのではなく、恩寵によっていよいよ強まり、忘却に葬られるのではなく、力によって新たにされる。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 9.0.18
Apud omnipotentiam enim Dei nihil est abolitum, nihil praeteritum: sed pro sui magnitudine omnia illi in praesenti sunt, totum illi tempus est hodie. Unde et sanctus Propheta dicit: Mille anni ante oculos tuos tamquam dies una (Psal. LXXXIX, 4) .
PL 17, 622A神の全能のもとでは、何も廃れず、何も過ぎ去らない。その偉大さゆえに、すべては神にとって現在であり、時のすべてが神にとって今日である。それゆえ聖なる預言者も言う。「千年は汝の目の前では一日のようである」(詩篇89:4)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 9.0.19
Quod si omne saeculorum tempus una dies est Domino, eadem die qua mirabilia Salvator Patribus operatus est, operatus et nobis est. Vidimus igitur et nos sicut majores nostri mirabilia Domini, cum pari ea cum illis stupore suspeximus.
PL 17, 622Bもし世々の時のすべてが主にとって一日であるなら、救い主は父祖たちに驚くべき業を行ったその同じ日に、我々にも行ったのである。したがって、我々も先人たちと同じように主の驚くべき業を見た。彼らと同じ驚きをもってそれを仰ぎ見たからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 9.0.20
Gustavimus et nos sicut illi de ipsis hydriis; siquidem illi de his poculum vini biberunt, nos salutis calicem sumpserimus.
PL 17, 622B我々も彼らと同じように、まさにその甕から味わった。彼らはその甕からぶどう酒の杯を飲み、我々は救いの杯を受けたのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 9.0.21
6. Debemus ergo facere, viso signo Domini, quod nostri fecere priores; si enim eadem in nobis divinitatis refulsit gratia, eadem et fidei apud nos debet esse devotio.
PL 17, 622B6. それゆえ、主のしるしを見たからには、我々の先人たちがしたことを我々もしなければならない。同じ神性の恩寵が我々に輝いたのなら、同じ信仰の献身が我々のもとにもなければならない。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 9.0.22
Dicit enim evangelista de Domino, hoc miraculo perpetrato: Et manifestavit gloriam suam, et crediderunt discipuli ejus in eum (Joan. II, 11) . Credere ergo debemus, sicut et tunc apostoli crediderunt.
PL 17, 622B福音書記者は、この奇跡が成し遂げられたのちの主について言う。「そして彼は自分の栄光を現し、その弟子たちは彼を信じた」(ヨハネ2:11)。したがって、そのとき使徒たちが信じたように、我々も信じなければならない。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 9.0.23
Dicit autem alius: Et nos christiani sumus, et credimus in Dominum Salvatorem. Sed credere opus est opere, non sermone: non lingua, sed corde; ne et nobis dicatur: Plebs haec labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Esai. XXIX, 13) ?
PL 17, 622Cところが、ある人は言う。「我々もキリスト教徒であり、救い主である主を信じている」。しかし、信じることは業によってなすべきであって、言葉によってではない。舌によってではなく、心によってである。そうでなければ、我々にもこう言われてしまう。「この民は唇で私を敬うが、その心は私から遠く離れている」(イザヤ29:13)。