作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti

Sermo LIX. In natali unius martyris, sive Domini Domitiani 第59説教 一人の殉教者、すなわち尊きドミティアヌスの誕生日に

Anonymous · Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti · PL 17, 724B · 16 sectiones

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 59.0.1

1

1. Diem celebramus hodie, fratres charissimi, mortui justi, et non est hic: si autem scire vultis ubi sit, interrogate lectionem, quam primo audistis: Justus si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit (Sap. IV, 7) .

PL 17, 724B

1. いとも愛する兄弟たちよ、我々は今日、死んだ義人の日を祝っているが、彼はここにいない。どこにいるかを知りたいなら、諸君が最初に聞いた朗読に尋ねよ。「義人は、たとえ死に先に捕らえられても、安らぎのうちにいる」(知恵の書4:7)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 59.0.2

2

Refrigerium enim in hoc saeculo, cui, unde? ubi plena sunt omnia tribulationibus: et quando tribulationes pascunt, plena sunt tentationibus.

PL 17, 724B

この世において安らぎとは、誰にとって、どこからのものか。すべてが苦難に満ちており、苦難が養うとき〔底本は pascunt(養う)。文意が取りにくく、字義どおり訳した。parcunt(容赦する)の崩れとも読める〕、すべてが試みに満ちているのに。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 59.0.3

3

Mundus enim iste sive metuatur sive blandiatur, timendus est: sed Deus timeatur: et mundus potius contemnatur, et magis sit cavendus. Si ergo volumus in refrigerio esse, quando mors praeoccupaverit, justi simus. 2. Forte dicit aliquis: Multum est ad me.

PL 17, 724B

実に、この世界は、恐れられても〔底本は metuatur(恐れられる)。文意が通らず、minetur(脅す)の誤りかもしれない〕甘言を弄しても、恐れねばならないものである。だが、恐れられるべきは神である。世界はむしろ軽んじられ、いっそう警戒されねばならない。それゆえ、死が我々を先に捕らえるとき、安らぎのうちにいたいなら、義人であろう。2. ある人は恐らくこう言うだろう。「それは私には大きすぎる」。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 59.0.4

4

Attendamus enim quod scriptum est: Justus si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit; et cum quaerimus, quid sit justus, terret nos psalmus: Omnis homo mendax (Psal. CXV, 11) . Audiamus librum sapientiae.

PL 17, 724B

書かれていることに注意しよう。「義人は、たとえ死に先に捕らえられても、安らぎのうちにいる」。そして義人とは何かを問うとき、詩篇が我々を脅かす。「すべての人は偽り者である」(詩篇115:11)。知恵の書に耳を傾けよう。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 59.0.5

5

Justus si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit; audiamus psalmum: Ego dixi in excessu mentis meae, omnis homo mendax. Numquid sanctus Domitianus non erat homo?

PL 17, 724C

「義人は、たとえ死に先に捕らえられても、安らぎのうちにいる」。詩篇にも耳を傾けよう。「私は我を忘れて言った。すべての人は偽り者である」。聖ドミティアヌスは人ではなかったのか。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 59.0.6

6

Si ergo homo erat, et omnis homo mendax; quomodo justus erat, si mendax erat? aut quomodo in refrigerio est, si justus non erat?

PL 17, 724C

もし彼が人であったなら、そしてすべての人が偽り者であるなら、偽り者であった彼がどうして義人であったのか。あるいは、義人でなかったのなら、どうして安らぎのうちにいるのか。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 59.0.7

7

3. Attendamus ergo, charissimi, habemus ista cogitatione plena testibus: non parvum refrigerium in eo, quod audimus Apostolum dicentem: Adhuc enim Christus mortuus est, ut et vivorum et mortuorum dominetur; et, sive enim vivimus, sive morimur, Domini sumus (Rom. XIV, 9) .

PL 17, 724C

3. それゆえ、いとも愛する者たちよ、よく注意しよう。我々はこの考えを、証人に満ちたものとして持っている〔この文は崩れているらしく、字義どおり取った〕。使徒がこう言うのを我々が聞くことに、小さからぬ安らぎがある。「このために〔底本は Adhuc(さらに)。ローマ14:9 の古ラテン語訳の ad hoc(このために)の崩れらしく、Ad hoc と読む〕キリストは死んだ。生きている者にも死んだ者にも主となるためである」。また、「生きるにしても死ぬにしても、我々は主のものである」(ローマ14:9)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 59.0.8

8

Ille est justus, non perdet suos: certi sumus quia Christus non erat mendax. Christus homo et non mendax: quomodo ergo omnis homo mendax? Quia Christus sic homo, ut non solum homo. Ille nisi et Deus et homo esset, mendax esset.

PL 17, 724D

彼は義であり、自分の者たちを滅ぼさない。キリストが偽り者でなかったことは、我々には確かである。キリストは人であって偽り者ではない。ではどうして、すべての人は偽り者なのか。キリストは人でありながら、ただの人ではないからである。彼が神であり人でもなかったなら、偽り者であっただろう。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 59.0.9

9

Talis ergo et tantus pro nobis mortuus est, et mortem timemus? Praecessit et resurrexit, ejus membra sumus, et caput nostrum sequimur. 4. Nam et ipse Psalmus consolatur nos: Quid retribuam Domino pro omnibus, quae retribuit mihi (Psal. CXV, 13) ?

PL 17, 724D

このような、これほどの者が、我々のために死んだのに、我々は死を恐れるのか。彼は先に行き、よみがえった。我々は彼の肢体であり、我々の頭に従っている。4. 実に、詩篇そのものが我々を慰める。「主が私に報いたすべてのことに、私は主に何を報いようか」(詩篇115:13)〔引かれた句は詩篇115:12〕。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 59.0.10

10

Ille quid dixit: Ego dixi in excessu mentis meae, omnis homo mendax (Ibid., 11) . Homo mendax gratias agit Domino, et non invenit quod illi retribuat pro tantis beneficiis, quae ab illo accepit.

PL 17, 724D

彼は何と言ったか。「私は我を忘れて言った。すべての人は偽り者である」(詩篇115:11)。偽り者の人が主に感謝し、主から受けたこれほどの恩恵に対して、報いるものを見いださない。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 59.0.11

11

Quid enim ab illo accipimus cum quaerimus quid retribuamus, et non inveniemus? Non eramus, et creavit nos; non erant pecora, et creavit pecora: amplius quod ad imaginem suam fecit nos; perieramus, et quaesivit nos: mortem Filii sui pignus dedit nobis, et vitam Filii sui promisit nobis, ab omnibus peccatis nostris in baptismate salutari mundavit nos: et quia hic vivendo postea contraximus quod dimitteret; ut dicamus: Et dimitte nobis debita nostra; docuit nos.

PL 17, 725A

実に、我々は主から何を受けているのか。何を報いようかと求めても、見いださないであろう。我々は存在しなかったが、主は我々を造った。家畜は存在しなかったが、主は家畜を造った。さらに、主は自分の像に似せて我々を作った。我々は滅びていたが、主は我々を探した。主は自分の子の死を我々に保証として与え、自分の子の生命を我々に約束した。救いの洗礼において、我々のすべての罪から我々を清めた。そして、ここで生きるうちに、のちに赦されるべきものを我々が負ったので、「我々の負い目を我々に赦せ」と我々が言えるように、主は我々に教えた。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 59.0.12

12

Totum mundavit in baptizato, totum mundavit in renato vivente: non reliquit mori, non permittit mori, dico in peccato, quae mors maligna et aeterna est: vocatum monet, instruit, adjuvat, ignoscit, liberat. Quid retribuam Domino pro omnibus, quae retribuit mihi?

PL 17, 725A

洗礼を受けた者のうちにすべてを清め、新たに生まれて生きる者のうちにすべてを清めた。死ぬままにしておかなかったし、死ぬことを許さない。私が言うのは罪における死、すなわち悪しく永遠の死である。呼ばれた者を戒め、教え、助け、赦し、解き放つ。「主が私に報いたすべてのことに、私は主に何を報いようか」。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 59.0.13

13

Quid dicis, homo? quid vis retribuere? Quidquid inveneris, ab illo accepisti. 5. Venimus ergo, venimus, si ex fide vivamus; tunc enim justi erimus, quia justus ex fide vivit (Rom. I, 17) . Veniemus ergo ad illam mercedem, quae aequalis erit omnibus.

PL 17, 725B

あなたは何と言うのか、人よ。何を報いたいのか。あなたが何を見いだしても、それは主から受けたものである。5. それゆえ、我々は行き着く、行き着くのである。もし信仰によって生きるなら。そのとき我々は義人であろう。「義人は信仰によって生きる」(ローマ1:17)からである。それゆえ我々は、すべての人に等しくなる報いのもとに行き着くであろう。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 59.0.14

14

Pueri credunt, prima hora venerunt: adolescentes credunt, tertia hora venerunt: juvenes credunt, sexta hora venerunt: graviores credunt, nona hora venerunt: decrepiti credunt, novissima hora venerunt. Diversis horis venerunt, et mercedem unam acceperunt.

PL 17, 725B

子供たちが信じ、第一の時に来た。若者たちが信じ、第三の時に来た。壮年の者たちが信じ、第六の時に来た。年配の者たちが信じ、第九の時に来た。老い衰えた者たちが信じ、最後の時に来た。さまざまな時に来て、一つの報いを受けた。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 59.0.15

15

Sic facti sunt novissimi primi, et primi novissimi: quia quod acceperunt primi, hoc acceperunt novissimi (Matth. XX, 10) . Quid est ipse denarius? Vita aeterna. Quare aequalis est omnibus? Quia ibi nemo vivit plus, nemo minus.

PL 17, 725B

こうして、最後の者が先に、先の者が最後になった。先の者たちが受けたものを、最後の者たちも受けたからである(マタイ20:10)。そのデナリとは何か。永遠の生命である。なぜすべての人に等しいのか。そこでは、誰も多く生きず、誰も少なく生きないからである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 59.0.16

16

Ad hoc tendamus, in Domino confidamus, vitam tentationis evadamus, vitam felicitatis habeamus.

PL 17, 725C

これを目指そう。主に信頼しよう。試みの生を逃れ、幸いの生を得よう。