作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti

Sermo IV. De natali Domini Salvatoris II 第4説教 救い主である主の降誕について 2

Anonymous · Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti · PL 17, 610C · 21 sectiones

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 4.0.1

1

1. Verum est quod ait sanctus Joannes Baptista de Domino Salvatore, dicens: Illum oportet crescere, me autem minui (Joan. III, 30) .

PL 17, 610C

1. 洗礼者ヨハネが主なる救い主について言ったことは真実である。「彼は大きくならねばならず、私は小さくならねばならない」(ヨハネ3:30)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 4.0.2

2

Si quidem hoc primum etiam ipsis temporibus approbatur; ecce enim in nativitate Christi dies crescit, et Joannis nativitate decrescit: illo oriente lux proficit, hoc nascente minuitur.

PL 17, 610C

実に、このことはまず時節そのものによっても確かめられる。見よ、キリストの誕生では日が伸び、ヨハネの誕生では日が縮む。彼が昇るとき光は増し、後者が生まれるとき光は減る。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 4.0.3

3

Ipsa enim quodammodo tempora famulantia partibus suis detrimentum patiuntur, cum servus gignitur: cum autem Dominus nascitur, consequuntur augmentum.

PL 17, 610C

時節そのものまでが、いわば仕える者として、僕が生まれるときにはその部分に損失を被り、主が生まれるときには増しを得るのである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 4.0.4

4

Profectum plane facit dies, cum mundi Salvator oritur: defectum patitur, cum ultimus propheta generatur; scriptum est enim: Lex et prophetae usque ad Joannem (Luc. XVI, 16) .

PL 17, 610D

実に日は、世の救い主が昇るときには増し、最後の預言者が生まれるときには欠ける。書かれているからである。「律法と預言者はヨハネまでである」(ルカ16:16)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 4.0.5

5

Atque ideo necesse erat ut obscuraretur Legis observatio, ubi evocatio, ubi Evangelii gratia refulgebat; et cessaret prophetia veteris Testamenti, cum novi Testamenti gratia succedebat. Ergo in nativitate Domini proficit dies.

PL 17, 610D

それゆえ、召し出しのあるところ、福音の恩寵が輝くところ〔底本は ubi evocatio, ubi Evangelii gratia refulgebat。evocatio には動詞が無い。ミーニュの脚注は、ubi evocatio は写本三つに無く、ルグドゥヌム版は gratia refulgebat を gloria refulgebat(栄光が輝く)とするとする。ubi evocatio を欠く写本に従えば「福音の恩寵が輝くところでは」となる。ここでは二つの ubi を並べて「召し出しのあるところ、福音の恩寵が輝くところ」と解した〕では、律法の遵守が暗くなる必要があり、新約の恩寵が代わって来るときには、旧約の預言が止む必要があった。こうして主の誕生で日が増すのである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 4.0.6

6

2. Non mirum si proficit dies, in qua novus justitiae sol coruscat: non mirum si proficit dies, quam splendidissima lux veritatis illuminat: ait enim evangelista de Christo Domino: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem (Joan. I, 9) .

PL 17, 611A

2. 日が増すのは不思議ではない。その日には正義の新しい太陽が輝くのだから。日が増すのは不思議ではない。その日を真理の最も輝かしい光が照らすのだから。福音書記者が主キリストについて言うからである。「すべての人を照らす真の光があった」(ヨハネ1:9)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 4.0.7

7

Igitur si erat lux vera, quae illuminat hominem, cur non illuminaret mundum? Atque ideo dies, quae lucem humano generi peperit, prius ipsa ejusdem lucis fulgore resplenduit, et conclusa jam spatia sua noctium tenebras Dominicae lucis nitore discussit.

PL 17, 611A

さて、人を照らす真の光があったのなら、なぜ世を照らさなかったであろうか。ゆえに、人類に光を産んだ日は、まず自らその光の輝きで光り輝き、すでに閉じ込められていたその領域の中で、夜の闇を主の光の輝きで追い払ったのである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 4.0.8

8

Occupaverat enim totam diem noctium longitudo, nisi in ipsa diei brevitate Christi refulsisset adventus: qui sicut ortu suo humani generis peccatorum tenebras discussit; ita et die nativitatis suae caliginum tenebras amputavit, et uno eodemque ortu lucem pariter intulit et hominibus et diebus.

PL 17, 611A

実に夜の長さが昼の全体を占めていたであろう。もしその昼の短さそのものの中で、キリストの到来が輝かなかったなら。彼は、その昇りによって人類の罪の闇を追い払ったように、その誕生の日によって霧の闇を断ち切り、同じ一つの昇りによって、人々にも日々にも等しく光をもたらしたのである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 4.0.9

9

Unde non est mirum si crescit dies, quae gemino fulgoris splendore vestitur. 3. Sed videamus adhuc quomodo Dominus Salvator crescat, Joannes Baptista decrescat.

PL 17, 611B

ゆえに、日が増すのは不思議ではない。二重の輝きの光に装われているのだから。3. だがなお、主なる救い主がどのように大きくなり、洗礼者ヨハネがどのように小さくなるかを見よう。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 4.0.10

10

Diximus in superioribus quod Joannes quidem figuram Legis prophetarumque gestaverit: necesse erat ergo ut deficeret Lex, Evangelio coruscante; et minueretur Judaicus populus, populo christiano surgente.

PL 17, 611B

先に我々は、ヨハネは律法と預言者の象りを担っていたと述べた。それゆえ福音が輝くときに律法は衰え、キリスト教の民が起こるときにユダヤの民は減る必要があった。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 4.0.11

11

Quis enim dubitat nativitate Domini, Synagogae esse conventicula vacuata, plebes multiplicatas Ecclesiae, et mirum in modum quotidie Christum per christianos suos crescere, Joannem minui per Judaeos? hos diei Dominici splendore fulgere, illos obscuritate noctium laborare?

PL 17, 611B

実に、主の誕生によって、会堂の集まりが空になり、教会の民が増えたこと、そして驚くべきことに、日ごとにキリストがキリスト者たちを通して大きくなり、ヨハネがユダヤ人を通して小さくなっていることを、誰が疑うだろうか。この者たち〔キリスト者〕は主の日の輝きで輝き、あの者たち〔ユダヤ人〕は夜の暗さに苦しんでいる、と。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 4.0.12

12

Nox enim super Judaeos quodammodo major incubuit, ex quo dixerunt de nece Salvatoris: Sanguis hujus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII, 25) . Majoribus plane sunt noctium tenebris obscurati, ex quo conati sunt diem veritatis occidere.

PL 17, 611B

実に夜は、彼らが救い主の殺害について「その血は我々の上にも、我々の子らの上にもあれ」(マタイ27:25)と言って以来、ユダヤ人の上にいわばいっそう重くのしかかった。真理の昼を殺そうと企てて以来、彼らは確かにいっそう大きな夜の闇に覆われたのである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 4.0.13

13

4. Hoc autem quod dicimus, ut verius approbare possimus, utriusque nativitatem breviter exponamus.

PL 17, 611C

4. 我々が述べていることをいっそう確かに証明できるよう、両者の誕生を手短に説明しよう。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 4.0.14

14

Ecce enim cum nascitur Christus, exsultant angeli, pastores pervigilant, Magi adveniunt, stella praecedit; et cuncta quae sunt in coelis terrisque pulcherrima, ipsi Domino deferuntur.

PL 17, 611C

見よ、キリストが生まれると、天使たちは歓喜し、牧者たちは寝ずに見張り、博士たちが来て、星が先に進む。天と地にある最も美しいものがすべて、主自身に捧げられる。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 4.0.15

15

Deferuntur enim illi gloria per angelos, claritas per stellam, religio per magos, simplicitas per pastores: et quod apud ipsum solum futura essent haec omnia, ideo nascenti illi universa famulantur.

PL 17, 611C

すなわち彼に、天使たちによって栄光が、星によって栄光〔claritas〕が、博士たちによって信心が、牧者たちによって純朴が捧げられる。これらすべてが彼のもとにのみあるはずであったので、彼が生まれるとき万物が仕える。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 4.0.16

16

Cum autem Joannes concipitur, Zacharias obmutescit, solemnis conticescit sacerdos, Elizabeth mater absconditur, significans post ortum suum Legis silentium, amissionem sacerdotii, latebras Synagogae.

PL 17, 611C

だがヨハネが宿されるとき、ザカリアは口がきけなくなり、祭儀を司る祭司は黙し、母エリサベトは身を隠す。これは、彼の誕生ののち、律法が沈黙し、祭司職が失われ、会堂が隠れることを示す。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 4.0.17

17

Dubium autem non est quod Joannes natus pharisaeis justitiam Legis abstulerit, quod conceptus patri abstulit vocis obsequium. Crescit igitur Dominus semper, Joannes Baptista minuitur.

PL 17, 611D

ヨハネが生まれたとき、ファリサイ派の人々から律法の正義を取り去ったこと、彼が宿されたとき、父から声の務めを奪ったことには、疑いがない。こうして主は常に大きくなり、洗礼者ヨハネは小さくなる。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 4.0.18

18

5. Non ideo minuitur, quod meritis aliquid derogetur: sed quoniam Salvatoris quotidie accumulatur gloria, illius minor fieri videtur. Lucerna denique vocatur Joannes, dicente Domino: Ille erat lucerna ardens (Joan. V, 35) .

PL 17, 611D

5. 彼が小さくなるのは、功績から何かが減らされるからではない。救い主の栄光が日ごとに積み重なるので、彼がそれより小さくなるように見えるのである。実にヨハネはともしびと呼ばれる。主が言うからである。「彼は燃えるともしびであった」(ヨハネ5:35)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 4.0.19

19

Lucernae igitur obscuratur lumen, cum radius solis effulget; et defectionem quamdam lampadis suae patitur, cum clarioris lucis splendore superatur. Quis enim sapiens lucernam requirat in sole?

PL 17, 612A

ともしびの光は、太陽の光線が輝き出るとき暗くなる。いっそう明るい光の輝きに打ち勝たれるとき、そのともしびはいわば衰えを被る。太陽の中でともしびを求める賢い者がいるだろうか。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 4.0.20

20

Non quidem exstinguitur, sed necessaria non habetur; hoc est, quis ad Joannis poenitentiae baptismum veniat, cum possit Salvatoris baptismo salvari?

PL 17, 612A

消されるわけではないが、必要とはされない。すなわち、救い主の洗礼によって救われうるのに、誰がヨハネの悔い改めの洗礼に来るだろうか、ということである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 4.0.21

21

Non quidem illud reprehenditur, sed hoc magis utile et necessarium judicatur; quia in eo remissio peccatorum tribuitur.

PL 17, 612A

それが咎められるのではなく、こちらのほうがいっそう有益で必要と判断されるのである。こちらでは罪の赦しが与えられるからである。