Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 3.0.1
1. Domini nostri Jesu Christi, fratres, nativitatem celebrantes, videamus sensum hujus evangelicae lectionis, quae modo lecta est; dicit enim sanctus Evangelista Augusti Caesaris edicto censum professum esse mundum universum, et ob hoc ascendisse Joseph a Galilaea de civitate Nazareth in Judaeam in civitatem David, quae vocatur Bethleem; ut ibi profiteretur cum Maria uxore praegnante, et pro utroque solveret censum, ut pote de eadem familia (Luc. II, 1 et seq.) .
PL 17, 608C1. 兄弟たちよ、我々の主イエス・キリストの誕生を祝いつつ、今しがた朗読された福音書の朗読の意味を見よう。聖なる福音書記者は言う。アウグストゥス・カエサルの勅令により、全世界が人口調査の登録をした。このためヨセフはガリラヤのナザレの町からユダヤのダビデの町、ベツレヘムと呼ばれる町へ上り、そこで身重の妻マリアとともに登録し、同じ家系の者であるから二人のために人頭税を納めたのである(ルカ2:1以下)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 3.0.2
Tanta quippe fuit pax, Filio Dei apparente in carne, per duodecim annos, ut omnes, secundum Esaiae vaticinium, contunderent gladios suos in aratra, et lanceas suas in falces (Esai. II, 4) .
PL 17, 608D実に、神の子が肉において現れたとき、十二年のあいだ、平和はたいへん大きく、イザヤの預言のとおり、人はみな剣を鋤に、槍を鎌に打ち直したほどであった(イザヤ2:4)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 3.0.3
Ideo vero Filius Dei, auctor pacis, tempore pacis nascitur; ut omnes sequaces suos pacem amare doceret. Nam sicut Caesar Augustus misit Cyrinum ad exigendum censum; ita Deus verus Augustus misit praedicatores in mundum ad censum fidei exigendum.
PL 17, 608D神の子、平和の創始者が、平和の時に生まれるのも、まさしくこのためである。自分に従う者たちすべてに、平和を愛することを教えるためである。カエサル・アウグストゥスが人頭税を取り立てるためにキリニウスを遣わしたように、真のアウグストゥスである神は、信仰の人頭税を取り立てるために、説教者たちを世に遣わした。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 3.0.4
Reddamus ergo, fratres, censum fidei et bonae actionis. Nullus remaneat, omnes ascendamus de Galilaea, id est, de volubilitate mundi in Judaeam, id est, rectae confessionis regionem; quatenus Bethleem, id est, domus panis esse mereamur, illius videlicet, qui dicit: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI, 41) .
PL 17, 609Aそれゆえ兄弟たちよ、信仰と善い行いの人頭税を納めよう。残る者は誰もないように。我々はみな、ガリラヤ、すなわち世の移ろいやすさから、ユダヤ、すなわち正しい告白の地へ上ろう。そうしてベツレヘム、すなわちパンの家となるにふさわしくなろう。それはすなわち、「私は、天から降った生きたパンである」(ヨハネ6:41)〔「生きたパン」の句はヨハネ6:51〕と言うあの者の〔家〕である。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 3.0.5
2. Narrat praeterea Evangelium quia cum genuisset beata semper virgo Maria Christum, pannis ipsum involutum posuerit in praesepio: quae nec mysterio vacant; voluit enim Christus pannis involvi, ut nos a laqueis mortis absolveret.
PL 17, 609A2. さらに福音書は語る。福なる、常におとめであるマリアがキリストを産むと、産着にくるんで飼い葉桶に寝かせた、と。これは奥義を欠いていない。キリストが産着にくるまれることを望んだのは、我々を死の罠から解き放つためであった。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 3.0.6
Et bene dicit: Ibant; ut ostendat quod in via nascitur: hoc autem, quia viam nobis se ostendere venerat. Voluit in angusto praesepio poni, qui venerat nobis regni coelestis latitudinem praeparare.
PL 17, 609Aそして福音書が「彼らは行った」〔ibant〕と言うのは、正しい。彼が道の途上で生まれることを示すためである。それは、彼が我々に道を示すために来たからである。狭い飼い葉桶に置かれることを望んだのは、我々に天の国の広さを備えるために来た者である。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 3.0.7
Non in sericis vel in auratis pannis, sed in vilibus involvi voluit, qui nobis immortalitatis stolam reddere venerat. Iis astringi se permisit, qui nostros pedes et manus ad opera bona agenda solvere properabat. Quid ad haec dicendum est, fratres?
PL 17, 609B絹や金の布ではなく、粗末な布にくるまれることを望んだのは、我々に不死の衣を返すために来た者である。我々の足と手を解いて善い業を行わせようと急いでいた者が、それらに縛られることを自らに許した。兄弟たちよ、これに対して何を言うべきか。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 3.0.8
Exclamandum est cum Psalmista: Quid retribuam Domino pro omnibus, quae retribuit mihi (Psal. CXV, 12) ?
PL 17, 609B詩篇作者とともに叫ぶべきである。「主が私に返したすべてのことのゆえに、私は主に何を返そうか」(詩篇115:12)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 3.0.9
Ille quidem invenit calicem, quem retribuet: nos vero reddamus quod possumus, id est, eleemosynas, vigilias, lacrymas, pacem: dimittamus in nos peccantibus, ut nostra nobis dimittantur a Deo peccata.
PL 17, 609B彼は実際、返すべき杯を見いだした〔続く詩篇115:13「救いの杯を私は受け」を踏まえる〕。だが我々は、できるものを返そう。すなわち、施し、徹夜の祈り、涙、平和である。我々に罪を犯す者を赦そう。我々の罪が神によって赦されるためである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 3.0.10
3. Pastores vero qui, nascente Dei Filio, supra gregem suum vigilabant, et angelos videbant, sanctos praedicatores significant: qui quo majorem curam habent animarum, eo frequentius angelica allocutione revelari merentur.
PL 17, 609B3. 神の子が生まれるとき、自分の群れの上で見張りをし、天使たちを見た牧者たちは、聖なる説教者たちを表す。魂への配慮が大きいほど、彼らは天使の語りかけによっていっそう頻繁に示されるにふさわしくなるのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 3.0.11
Angelo vero apparente, pastores turbantur; quia humanae naturae est ad angelorum aspectum pavere, et bonorum est angelorum consolationem adhibere timentibus.
PL 17, 609C天使が現れると、牧者たちは動揺する。天使を見て恐れるのは人間の本性に属し、恐れる者たちに慰めをもたらすのは善い天使たちのすることだからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 3.0.12
Unde mox pastores alloquitur, dicens: Nolite timere, et subdit quare: Ecce, inquit, evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo (Luc. II, 10) . Pulchre dicit: Omni populo; quia de omni populo venerunt ad fidem.
PL 17, 609Cそれで天使はすぐに牧者たちに語りかけて言う。「恐れるな」。そして理由を付け加える。「見よ、私は汝らに大きな喜びを告げる。それはすべての民のものとなる」(ルカ2:10)。「すべての民のものとなる」と言うのは見事である。あらゆる民から信仰に来たからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 3.0.13
4. Uno itaque angelo cum pastoribus loquente, subito multitudo angelorum apparens hanc vocem emisit: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14) .
PL 17, 609C4. こうして一人の天使が牧者たちに語っていると、突然、天使の大群が現れて、この声を発した。「いと高き所には神に栄光、地には善意の人々に平和」(ルカ2:14)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 3.0.14
In quo facto moraliter monemur, ut uno fratre legente, vel docente, vel quodlibet opus bonum agente, multitudo fidelium in laudem Dei prorumpat, et ad imitandum bonum quod cernit, assurgat.
PL 17, 609Cこの出来事で我々は道徳的な意味で戒められる。一人の兄弟が朗読し、あるいは教え、あるいは何らかの善い業を行っているとき、信徒たちの群れが神への賛美に溢れ出し、目にする善を見倣おうと立ち上がるようにせよ、と。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 3.0.15
Apparente vero Filio Dei in carne, gloria in altissimis Deo canitur, et pax in terra esse hominibus bonae voluntatis annuntiatur. Simus ergo et nos, fratres, bonae voluntatis, quatenus in pace vivere mereamur.
PL 17, 609D神の子が肉において現れると、いと高き所で神に栄光が歌われ、地では善意の人々に平和があると告げられる。ゆえに兄弟たちよ、我々もまた善意の者であろう。平和のうちに生きるにふさわしくなるためである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 3.0.16
5. Sensum tamen Evangelicae lectionis et propter brevitatem diei, et prolixitatem divini officii sub brevitate perstringimus; ut vos monere possimus de his, quae ad vestram specialiter salutem pertinent.
PL 17, 609D5. しかしながら、福音書の朗読の意味を、日の短さと、神聖な務め〔典礼〕の長さのゆえに、我々は手短にまとめる。諸君に、特に諸君自身の救いにかかわることを勧められるようにするためである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 3.0.17
Monendi enim sumus, ut afflictionem quae nobis propter dissonantiam regum supervenit, nostris reputare studeamus peccatis.
PL 17, 610Aというのも我々は、王たちの不和〔dissonantia regum。どの王たちの争いを指すかは本文に言われない〕のゆえに我々に降りかかった苦難を、我々の罪のせいと考えるよう努めるべく、戒められねばならないからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 3.0.18
Ut ergo et ab ista persecutione, et ab aeterna damnatione liberari mereamini, unusquisque quidquid in se reprehensibile recognoscit, in hac die in qua Filius Dei nascitur, corrigat, id est, qui fuit adulter, voveat Deo castitatem; qui avarus, largitatem; ebriosus, sobrietatem; qui superbus, humilitatem; qui detractor, charitatem voveat, et reddat, secundum illum psalmi versiculum: Vovete, et reddite Domino Deo vestro (Psal. LXXV, 12) .
PL 17, 610Aそれゆえ諸君がこの迫害からも、永遠の断罪からも解放されるにふさわしくなるよう、神の子が生まれるこの日に、各人は、自分のうちで咎められるべきものを認めるなら、それを正せ。すなわち、姦淫した者は神に貞潔を誓い、貪欲な者は気前のよさを、酒に溺れた者は節度を、高慢な者はへりくだりを、中傷する者は愛を誓い、それを果たせ。詩篇の句に従ってである。「汝らの神である主に誓い、果たせ」(詩篇75:12)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 3.0.19
Nos fideliter voveamus, ille dabit possibilitatem solvendi. 6. Valde quippe honestum est, fratres, ut nullus sit qui non hodie Domino aliquid offerat. Regibus vel amicis susceptis munera damus, et creatori omnium ad nos venienti nihil dabimus?
PL 17, 610A我々は信をもって誓おう。彼が果たす力を与えるであろう。6. 兄弟たちよ、実に、今日、主に何かを献げない者が一人もないのは、まことにふさわしいことである。王たちや友を迎えるときには贈り物をする。我々のもとに来る万物の造り主に、何も与えないでよかろうか。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 3.0.20
Nihil enim a nobis magis requirit, quam nosmetipsos. Offeramus ergo ei nos ipsos, quatenus et a praesentibus malis, et ab aeternis cruciatibus, ipsius ineffabili pietati liberati, in coelestis regni beatitudine suscepti, perpetuo valeamus gaudere; praestante ipso Domino ac redemptore nostro Jesu Christo, cui est omnis honor et gloria cum Patre et Spiritu sancto per infinita saecula saeculorum, amen.
PL 17, 610B実に、彼が我々に何よりも求めるのは、我々自身である。それゆえ彼に我々自身を献げよう。そうして、現在の悪からも、永遠の苦しみからも、その言い表せない慈しみによって解放され、天の国の幸いのうちに迎え入れられて、とこしえに喜べるようにしよう。我々の主、贖い主イエス・キリストがそれを与えてくれるのである。彼に、父と聖なる霊とともに、すべての栄誉と栄光が世々限りなくある。アーメン。