Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 56.0.1
1. Ad sancti martyris Eusebii laudem aliquid addere velle, decerpere est; tam ineffabilium enim doctrinarum magister exstitit, ut merita ejus facilius operibus cognosci possint, quam sermonibus explicari.
PL 17, 719B1. 聖なる殉教者エウセビウスの称賛に何かを加えようとするのは、かえって損なうことである。彼は言い表しがたいほどの教えの師であったから、その功績は、言葉で説き明かされるよりも、業によってのほうがたやすく知られうる。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 56.0.2
Tantum autem de eo conscientia retinet, quantum oratio et narratio non praevalet. Igitur gesta illius non verbis adornanda sunt, sed perstringenda sententiis; praesertim quia nos scimus eam rem comere non debere sermonibus, quam videmus jam comptam esse virtutibus, cum dicat Apostolus: Regnum Dei non in sermone est, sed in virtute (I Cor. IV, 20) .
PL 17, 719Bしかも、彼について我々が心得ていること〔conscientia〕は、弁論と物語の力の及ばぬほど大きい。それゆえ、彼の事績は言葉で飾り立てるべきでなく、簡潔な言葉で触れるべきである。とりわけ、我々は、すでに徳〔virtus〕によって飾られていると見るものを、言葉で飾ってはならないと知っているからである。使徒が言うとおり、「神の国は言葉にではなく、力〔virtus〕にある」(一コリント4:20)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 56.0.3
2. Ergo ad merita ejus aliquid addere velle, decerpere est, me praecipue, qui et ignarus rerum gestarum sim, et litterarum imperitus sacrarum, et rudis sacerdotalium functionum.
PL 17, 719C2. それゆえ、彼の功績に何かを加えようとするのは損なうことであり、とりわけ私にとってそうである。私は、その事績に疎く、聖なる文書に通じず、司教の務めに不慣れだからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 56.0.4
Potuissent autem praedicare haec sancti praecessores mei usu facilius, experimento probatius, doctrina praeclarius: domnum et patrem specialiter beatum Exsuperantium loquor, qui fuit ejus minister in sacerdotio, comes in martyrio, particeps in labore.
PL 17, 719Cむしろ、私に先立つ聖なる先達たちのほうが、経験においてよりたやすく、体験においてより確かに、教えにおいてより輝かしく、これを説くことができたであろう。私が特に言うのは、尊き父、福なるエクスペランティウスのことである。彼は、エウセビウスの司教職における助け手、殉教における伴侶、労苦における分かち手であった。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 56.0.5
In cujus vultu sanctum quoque Eusebium videre nos credimus, et quasi in quodam speculo bonitatis illius imaginem contuemur; facile enim cognoscimus qualis magister fuerit, cujus talem videmus esse discipulum.
PL 17, 719Cその顔に、我々は聖エウセビウスをも見ると信じ、いわば鏡の中に、あの方の善さの像を見つめている。実に、その弟子がこのような者だと見るので、師がどのような者であったかをたやすく知るのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 56.0.6
Sed quoniam confessionis illius similis hunc gloria comitatur, mavult reticere laudes paternas; ne proprias pariter jactare videatur. 3. Quid ergo de martyris Eusebii gloria praedicem, cujus tota plebs ista sit gloria?
PL 17, 719Dしかし、告白の栄光が彼にもあの方に等しくついているので、彼は父の称賛を黙しておくほうを選ぶ。自分の称賛まで一緒に誇っていると見られぬためである。3. それでは、殉教者エウセビウスの栄光について私は何を説こうか。この民のすべてが彼の栄光なのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 56.0.7
Et cum dicat Scriptura: Gloria patris est filius sapiens (Prov. X, 1) ; quantae hujus sunt gloriae, qui tantorum filiorum sapientia et devotione laetatur! In Christo enim Jesu per Evangelium ipse nos genuit.
PL 17, 719Dまた、聖書が「賢い子は父の栄光である」(箴言10:1)と言うのだから、これほど多くの子らの知恵と献身を喜ぶ彼の栄光は、いかに大きいことか。実に、キリスト・イエスにおいて、福音を通じて、彼自身が我々を生んだのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 56.0.8
Quidquid ergo in hac sancta plebe potest esse virtutum et gratiae, in sancti Eusebii magisterio reperitur. Ex hoc autem quasi quodam virtutum fonte lucidissimo rivulorum haec puritas emanavit.
PL 17, 720Aそれゆえ、この聖なる民に徳と恩寵が何かあるとすれば、すべて聖エウセビウスの教えのうちに見いだされる。この徳のいとも輝かしい泉のようなものから、小川の清らかさがここへ流れ出たのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 56.0.9
Nam quia castitatis vigore pollebat, propositum virginitatis instituit; quia abstinentiae gloriabatur angustiis, monachorum introduxit forte servitium; quia blandimentis erat praeditus lenitatis, cunctorum civium in Deum provocavit affectum; quia pontificii administratione fulgebat, plures e discipulis sacerdotii sui elegit haeredes.
PL 17, 720A実に、彼は貞潔の力にあふれていたので、おとめの身の志を打ち立てた。禁欲の厳しさを誇っていたので、修道士たちの強固な〔底本は forte(おそらく)。fortem の誤りと解した〕奉仕を導入した。柔和の優しさを備えていたので、すべての市民の愛情を神へと呼び起こした。司教職の務めにおいて輝いていたので、弟子たちのうち多くを、自らの司教職の継承者に選んだ。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 56.0.10
Quamvis igitur nonnulli liberis suis relinquant auri argentique thesauros, nemo tamen sancto Eusebio ditiores reliquit; siquidem omnes exstiterunt aut sacerdotes, aut martyres.
PL 17, 720Aそこで、ある人々は子らに金銀の宝を遺すとしても、聖エウセビウスより豊かな者を遺した人は誰もいない。彼の弟子たちは皆、司教となるか、殉教者となるかしたからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 56.0.11
4. Nam ut caetera taceam, illud quam admirabile est, quod in hac sancta Ecclesia eosdem monachos instituit esse, quos clericos; atque iisdem penetralibus sacerdotalia officia contineri, quibus et singularis castimonia conservatur; ut esset in ipsis viris contemptus rerum, et accuratio levitarum: ut si videres monasterii lectulos, instar orientalis propositi judicares: si devotionem clerici perspiceres, angelici ordinis observatione gauderes.
PL 17, 720A4. ほかのことは黙すとして、次のことはなんと驚くべきことか。彼はこの聖なる教会において、修道士たちと聖職者たちを同じ者たちとし、同じ奥まった所に、祭司〔sacerdos〕の務めと、ひとえなる貞潔の保持とを収めたのである。そのため、これらの人々のうちには、物の軽視と、レビ人〔助祭〕たちの入念さとがあった。修道院の小さな寝台を見れば、東方の志に等しいと判断し、聖職者の献身を目にすれば、天使の品級を守っていることを喜ぶほどであった。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 56.0.12
5. Illud autem tacendum omnino non arbitror, quod cum Arianorum detestanda perfidia totam cum universo mundo Italiam perturbasset, atque ejusdem pestilentiae sacerdotes simplicitatem sancti Dionysii martyris captivassent; ita ut subscriptionis ejus vinculum retinerent, qua illum e manibus eorum sapientia liberavit?
PL 17, 720B5. また、次のことは決して黙するべきでないと私は考える。アレイオス派の忌むべき背信が全世界とともにイタリア全土を乱し、その同じ疫病にかかった司教たちが殉教者聖ディオニュシウスの素朴さを捕らえ、その署名の縛めを握っていたとき、彼がいかなる知恵をもって、ディオニュシウスを彼らの手から解き放ったか、ということである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 56.0.13
Sicut enim ait sanctus Paulus: Factus sum Judaeis tamquam Judaeus, ut Judaeus lucrifacerem (I Cor. IX, 20.) ; ita Eusebius haereticis haereticum se esse mentitus est, ut de haeresi filium liberaret.
PL 17, 720C実に、聖パウロが「私はユダヤ人にとってユダヤ人のようになった。ユダヤ人を得るためである」(一コリント9:20)と言うとおり、エウセビウスも異端者たちに対して、自分が異端者であると偽り、異端から子を解き放ったのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 56.0.14
Dixit enim se eorum consentire perfidiae, hoc sibi placere, quod illis: sed quod sibi filium Dionysium in subscribendo praeponerent, graviter se moveri: Vos enim, inquit, qui dicitis Filium Dei Patri Deo aequalem esse non posse, cur mihi filium meum praetulistis?
PL 17, 720Cすなわち彼は、自分も彼らの背信に同意し、彼らに気に入ることは自分にも気に入ると言った。ただ、署名するにあたって、彼らが自分の子ディオニュシウスを自分より先に置いたことには、ひどく心を痛めている、と。「諸君は、神の子が父なる神に等しくありえないと言いながら、なぜ私の子を私より先にしたのか」と彼は言った。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 56.0.15
Qua illi ratione permoti, statim sancti Dionysii chirographum deleverunt, priorem locum subscribendi beato Eusebio deferentes. Quos ille increpans et irridens ait: Neque ego me vestris sceleribus polluo, neque filium meum vobiscum participare permitto.
PL 17, 720Cその理に動かされて、彼らはすぐに聖ディオニュシウスの署名を消し、署名の先頭の席を福なるエウセビウスに譲った。彼はそれを責め、嘲って言った。「私は諸君の悪事で自らを汚すこともしないし、私の子が諸君に加わることも許さない」。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 56.0.16
Unde cum dicat Evangelium in hac generatione prudentiores filios tenebrarum esse quam lucis (Luc. XVI, 8) ; ecce hic ipsis tenebris prudentior filius lucis inventus est.
PL 17, 720Cそれゆえ、福音が「この世代では、闇の子らのほうが光の子らよりも賢い」(ルカ16:8)と言うのに、見よ、ここでは、その闇そのものよりも賢い光の子が見いだされたのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 56.0.17
6. Tunc illi graviter indignantes, ita nequitiam suam fuisse delusam, novis eum per Constantium principem passionibus vexaverunt; nam post multas injurias orientis plagae illum exsilio relegarunt, in quo tanta passus est, ut martyrii invictam gloriam reportaret.
PL 17, 720D6. そこで彼らは、自分たちの邪悪がこうして欺かれたことにひどく憤り、皇帝コンスタンティウスを通じて、新たな苦しみで彼を責めさいなんだ。多くの侮辱ののち、東方の地へ追放したのである。そこで彼は、不屈の殉教の栄光を得るほどの多くを耐え忍んだ。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 56.0.18
Dicitur enim inter caetera passionum genera hoc poenale passionis supplicium pertulisse, ut dum interrogaretur ab Arianis, et se eorum communicare perfidiae denegasset, scalarum proclivi tractu supinis pedibus ad imum usque pertraheretur: et iterum revocatus ad summum, interrogatus denuo cum eadem respondisset, eadem pateretur, ac frequentem interrogationem frequenter hujusmodi supplicium fuerit subsecutum.
PL 17, 720D伝えられるところでは、さまざまな種類の苦しみのうちでも、彼は次の刑罰の苦しみを耐えた。アレイオス派に尋問され、彼らの背信にあずからないと拒むと、階段の傾斜に沿って、仰向けのまま足を引かれて、いちばん下まで引きずられた。そしてふたたび上まで呼び戻され、あらためて尋問されて同じ答えをすると、同じ目に遭った。たび重なる尋問に、たび重なるこの種の刑罰が続いたのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 56.0.19
In qua passione sancti Eusebii martyris, licet fuerit quassatum caput, elisum corpus, membra confracta; animus tamen fidei mansit invictus. Nam quanto plus illum Ariana perfidia corporaliter lacerabat, tanto magis eum catholica integritas spiritaliter refovebat.
PL 17, 721A聖なる殉教者エウセビウスのこの受難において、頭は砕かれ、体は押しつぶされ、手足は折られたとはいえ、信仰の心は不屈のまま保たれた。実に、アレイオス派の背信が彼を体において引き裂くほど、公同の完全さは彼を霊において癒やしたからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 56.0.20
7. Quem quidem scalarum ascensum atque descensum possumus dicere, quem Jacob somnians prophetavit (Gen. XXVIII, 12) : et sicut ille vidit etiam istas scalas ab imo ad coelestia usque pertingere; sic quidem per has et Eusebius ascendit ad coelum, et Ariani ad inferos descenderunt.
PL 17, 721A7. この階段の上り下りは、ヤコブが夢に見て預言したもの(創世記28:12)だと我々は言うことができる。そして、ヤコブがこの階段もまた最下部から天にまで届くのを見たように、この階段を通ってエウセビウスは天に上り、アレイオス派は冥界に下ったのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 56.0.21
Unde, fratres, sanctum Eusebium Machabaeorum martyrum choro annumerandum puto. Siquidem illi singulis membris martyrium pertulerint, hic autem totius corporis passione Dominum sit confessus: nec disparem eorum esse gratiam, quos etiam dies una in martyrio copulavit.
PL 17, 721Bそれゆえ、兄弟たちよ、聖エウセビウスはマカバイの殉教者たちの群れに数えられるべきだと私は考える。彼らは手足の一つ一つで殉教に耐えたが、彼は体全体の受難によって主を告白した。彼らの恩寵は異なるものではない。同じ一日が、彼らを殉教において結びつけたのだから〔マカバイの殉教者たちの記念日(八月一日)が、エウセビウスの記念の日(第57説教の「八月のカレンダエ」)と同じであることを言うらしい〕。