Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.1
CAPUT PRIMUM.--1. Mirum satis est, dilectissimi fratres, quod in hoc capitulo sapientissimus omnium hominum Salomon propheta proposuit tria impossibilia esse, quae scire non posset, quartum adhuc esse quod non valeret agnoscere: Vestigia aquilae volantis, vias serpentis super petram, et semitas navis navigantis, et vias viri in juventute (Prov. XXX, 19) .
PL 17, 693B第1章——1. 驚くべきことである、最愛の兄弟たちよ、すべての人のうちで最も賢い預言者ソロモンが、この章句で、三つは自分が知りえない不可能なことであり、なおその上に第四のものは認めえないことだと述べたのは。それはすなわち、「ワシが飛ぶ跡、岩の上の蛇の道、航行する船の小道、青年期における男の道」である(箴言30:19)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.2
Haec se nescire testatur ille propheta Salomon, qui ut primum transactis infantiae rudimentis, annos juventutis ingressus est, in quibus posita adhuc infirma aetas, quem cursum vitae deligat, nutat incerta; nihil aliud a Deo, quam sapientiam postulavit: inter ipsa, ut dixi, vitae tentamenta jam sapiens, qui in dilectione rerum, quod omnibus praeiret, elegit.
PL 17, 693Cあの預言者ソロモンは、これらを自分は知らないと証言する。彼は、幼年の初歩を終えて青年の歳に入るやいなや——その歳には、まだ弱い年頃のゆえに、どの人生の歩みを選ぶかを定めきれず、揺れ動くものであるが——神に知恵のほかは何も求めなかった。私が言ったとおり、すでにこの人生の試みのただ中にあって賢く、愛するもののうちから、すべてに先立つものを選んだのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.3
Sic enim ipse in libro Sapientiae suae se Dominum omnipotentem deprecatum fuisse commemorat: Da mihi, inquit, sedium tuarum assistricem sapientiam (Sap. IX, 4) ; ut sciam dispositionem orbis terrarum, virtutes elementorum, initium et consummationem et medietatem omnium rerum, divisiones et mutationes temporum, anni cursus, et dispositiones stellarum, naturas animalium, et iras bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias arborum, et virtutes radicum: omnium enim artifex, ait (Sap. VII, 21) , docuit me sapientia.
PL 17, 693C実に彼自身、自らの『知恵の書』で、全能の主に祈ったと記している。彼は言う。「汝の座に侍する知恵を私に与えよ」(知恵の書9:4)。「それは、私が、地の円環の配置、元素の力、万物の始めと終わりと中ほど、時の区分と移り変わり、年の巡り、星の配置、動物の本性、獣の怒り、風の力、人々の思い、木々の違い、根の力を知るためである。実に万物の作り手である知恵が、と彼は言う(知恵の書7:21)、私に教えたからである」。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.4
Et alibi ipse in eodem libro: Invocavi, inquit, et venit in me spiritus sapientiae (Sap. VII, 7) .
PL 17, 693Dまた別の箇所で、同じ書の中で彼自身が言う。「私が呼ぶと、知恵の霊が私のうちに来た」(知恵の書7:7)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.5
2. Et quid est, dilectissimi fratres, quod tam locuples possessor sapientiae Salomon, cum omnia cognovisset, quae in arcanis abditarum dispositionum tenebantur absconsa, haec sibi impossibilia esse praetendit?
PL 17, 693D2. では、最愛の兄弟たちよ、知恵をこれほど豊かに所有したソロモンが、隠された配置の秘密に覆われていたすべてを知っていたにもかかわらず、これらを自分には不可能だと言い立てたのは、どういうわけか。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.6
Quippe qui a Deo esset sapientiam consecutus, qui noverat mundanae dispositionis introitum, qualiter esset hoc coelum omne quod cernimus, ardua sublimitate suspensum, quemadmodum fieret aeris istius circumjectus et fusus aequo moderamine libratus in medio, quibus modis pigro ad imum dilapsa pondere terra subsisteret, qua ratione intra certas littorum metas liquidi elementi impatiens fluctus lapsus exaestuet: quod principium rerum, quis finis, et quae essent media.
PL 17, 693D実に彼は、神から知恵を得た者であり、世の配置の始まりを知っていた。我々の見るこの天のすべてが、どのようにして険しい高みに懸けられているか。この周りに広がり注がれた空気が、どのようにして等しい調和のうちに中央に釣り合って保たれているか。地が、どのような仕方で、重く鈍いために底へ滑り落ちながらも、留まっているか。どのような理由で、液体の元素である波が、押しとどめられるのに耐えず、浜辺の定まった境の内に滑り込んで沸き立つのか。何が万物の始めで、何が終わりで、何が中ほどであるかを、知っていた。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.7
Quem iterum divisiones et mutationes temporum non latebant, qui comprehenderat qualiter sibi annorum mutua vicissitudo, redeunte orbe, succederet, qua causa varios stellarum ageret cursus, praecedendo se nonnumquam, aut subito subsequendo, unde earum esset ortus aut obitus, et alia multa, quae sapientia docente, cognoverat.
PL 17, 694Aさらにまた、時の区分と移り変わりも彼には隠れていなかった。年々の相互の推移が、天球が巡り戻るにつれて、どのように続くか。星々が、どのような原因で、時に自らに先立ち、時に突然あとから従いながら、さまざまな運行をなすか。その出と入りがどこから来るか。そのほか、知恵の教えによって知っていた多くのことを、彼は悟っていたのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.8
Mirum quod ista quae sibi impossibilia esse dicit, aut scire non potuit, aut videre. 3. Sed quia omnia quae in libris divinis prophetarum annuntiatione congesta sunt, suis sunt temporibus reservata, merito Salomon ante adventum Domini nostri Jesu Christi, quid aquila volans, quid serpens in petra, quid navis navigans, quae juvenis via in juventute esset, scire non potuit: adhuc non erat tempus, quo de umbra corpus fieret, aut veritas de figura.
PL 17, 694A驚くべきことに、彼が自分には不可能だと言うこれらのことを、知ることも、見ることもできなかったという。3. しかし、神の書において預言者たちの告知によって集め置かれたことは、すべて各々の時のために取っておかれたので、ソロモンが、我々の主イエス・キリストの到来以前に、飛ぶワシとは何か、岩の上の蛇とは何か、航行する船とは何か、青年期における青年の道とは何かを知りえなかったのは、当然である。まだ、影から体が、象りから真理が生じる時ではなかったからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.9
Nobis vero, quibus Dominus noster Jesus Christus ostendit quod omnia de ipso essent in Lege conscripta, quibus nihil est occultum quod non reveletur; et posteaquam signatum illum septem sigillis librum nemo alter potuit reserare, quam Christus; permissum et indultum est nobis, ut omnia et videre possimus et nosse, sicut ipse Dominus ait: Pater, confiteor tibi, quia abscondisti haec a sapientibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25) .
PL 17, 694Bしかし我々には、我々の主イエス・キリストが、すべてのことが律法において自分について書かれていると示し、隠れたもので現されないものは何もなく、七つの封印で封じられたあの書を、キリストのほかには誰も開きえなかったのだから、すべてを見、知ることが許され、認められている。主自身が言うとおりである。「父よ、私は汝をほめたたえる。汝はこれらのことを知恵ある者から隠し、幼子たちに現した」(マタイ11:25)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.10
Et iterum: Vobis, inquit, permissum est scire mysterium hoc (Luc. VIII, 10) . Quae ideo retuli, ut non tam Salomonem quod non potuisset scire reprehenderim, quam quod non fuisset temporis, ut sciret.
PL 17, 694Cまた再び言う。「汝らには、この奥義を知ることが許されている」(ルカ8:10)。私がこれらを引いたのは、ソロモンが知りえなかったことを咎めるためというより、知るべき時ではなかったことを言うためである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.11
CAPUT II.--4. Sed jam ne proposita lectio diutius differatur, pauca vobis quae ita in quaestionem veniunt, propitio Deo nostro, cogitavi exponere: Tria sunt, inquit, impossibilia mihi scire, et quartum quod non cognosco: vestigia aquilae volantis, et vias serpentis super petram, et semitas navis navigantis, et vias viri in juventute.
PL 17, 694C第2章——4. さて、与えられた朗読があまり長く延ばされないように、我々の神の好意のもとで、このように問題となることについて、諸君に少しばかり説き明かそうと考えた。彼は言う。「私が知ることのできないことが三つあり、さらに第四に私の知らないことがある。すなわち、ワシが飛ぶ跡、岩の上の蛇の道、航行する船の小道、青年期における男の道」。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.12
Quis enim umquam, dilectissimi fratres, potuit ista cognoscere? Quasi vero sit facile ut suspensa aquila in altum celeri elatione pennarum, plausus sui et lapsus vestigia manifesta constituat, aut viam signet in vacuo, et lineam sui volatus ducat, figatque in liquido?
PL 17, 694C最愛の兄弟たちよ、実に誰が、これらを知りえただろうか。あたかも、ワシが高みに懸かって、翼の素早い羽ばたきで舞い上がるとき、その羽ばたきと滑降の跡をはっきり残したり、空に道を印したり、自らの飛行の線を引いて、流れる空気に固定したりすることが、容易であるかのように。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.13
Quis cursum navis deprehendat in fluctibus? quis indicium ejus, per quos aggeres et limites feratur, intelligat? Crebra semper et inquieta mutatio, dum undis sequacibus, aut obruitur quod praecessit, aut opprimitur quod secutum est.
PL 17, 694D誰が波の中に船の進路をとらえるだろうか。誰が、船がどのような堤や境を通って運ばれたかというその印を悟るだろうか。絶え間なく落ち着かない変化があり、追ってくる波によって、先に通ったものは覆われ、あとに続くものは押しつぶされるのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.14
Quis in petra signum aliquod serpentis agnovit, cum et materia sit dura saxorum, et lubrica natura serpentum? Aut quomodo possunt viae viri in juventute cognosci, qui unde veniat, et quo eat, non potest deprehendi?
PL 17, 694D誰が、岩の上に蛇の何らかの印を認めたか。岩の材質は硬く、蛇の本性はなめらかなのに。また、どこから来てどこへ行くのか捉えられない男の道を、どうして青年期において知りえようか。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.15
Haec sunt quae sapientissimus Salomon propheta dixit se non posse cognoscere. Nunc ergo de singulis rebus istis quid dicamus, audite.
PL 17, 694Dこれらが、最も賢い預言者ソロモンが、自分は知りえないと述べたことである。では今、これらの一つ一つについて、我々が何を言うかを聞け。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.16
5. Aquilam in hoc loco Christum Dominum nostrum debemus accipere, qui post venerandam resurrectionem, qua docuit humanum genus in vitam redire posse post mortem, velut aquila revolavit ad Patrem, praedam secum referens, id est, hominem, quem rapuerat de faucibus inimici.
PL 17, 694D5. この箇所のワシは、我々の主キリストと受け取らなければならない。彼は、人類が死ののちに生命へ戻りうることを教えた尊い復活ののち、ワシのように父のもとへ飛び戻った。獲物、すなわち、敵の喉から奪い取った人間を、自らとともに携えて。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.17
Haec est aquila, quam Ezechiel propheta in illam quadriformem sedem et Cherubim vidisse se retulit inter animalia quae mysticum vehiculum rotis juncta portabant; unum enim animal simile vituli, aliud leonis, tertium hominis, quartum aquilae (Ezech. I, 10 et seq.) , sicut in Apocalypsi Joannes se vidisse conscripsit.
PL 17, 695Aこれこそ、預言者エゼキエルが、あの四つの形をもつ座とケルビムの上に、車輪に結ばれて奥義の車を担う生き物たちのあいだに見たと語ったワシである。実に、一つの生き物は子牛に似、もう一つは獅子に、第三は人に、第四はワシに似ていた(エゼキエル1:10以下)。ヨハネが黙示録で見たと記したとおりである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.18
Primum, inquit, animal simile vituli, secundum leonis, tertium hominis, et quartum aquilae (Apoc. IV, 7) . Sed de hac animalium aequalitate alter locus ad tractandum necessarius est. Nunc interim quod coepimus, explicemus.
PL 17, 695A彼は言う。「第一の生き物は子牛に似、第二は獅子に、第三は人に、第四はワシに似ていた」(黙示録4:7)。しかし、生き物たちのこの均衡については、別の箇所で論じる必要がある。今は、さしあたり始めたことを説き明かそう。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.19
5*. Haec est aquila, de qua scriptum est: Sicut aquila tegit nidum suum (Deut. XXXII, 11) , id est, Christus Ecclesiam. Et iterum inquit: In umbra alarum tuarum sperabo (Psal. LVI, 2) . Et iterum: Renovabitur sicut aquilae juventus tua (Psal. CII, 5) .
PL 17, 695B5*. これこそ、「ワシが自分の巣を覆うように」と書かれているワシであり(申命記32:11)、すなわち、キリストが教会を覆うのである。また彼は言う。「汝の翼の陰に私は望みを置こう」(詩篇56:2)。さらに、「汝の若さはワシのように新たにされる」(詩篇102:5)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.20
Nam ut aquila colona, quasi ita mater nidi semper unius est, nec ad procreandam sobolem aliud aliquando cubile perquirit, et cum primum calidis ovis maturo ortu fetus eruperit interior, pullos educit implumes, hos contra faciem fervidi solis opponit, et qui aegram et invalidam corusco radiorum appulsu aciem submiserit oculorum, materno damnatus arbitrio, et a fratrum consortio separatus dejicitur in terram.
PL 17, 695Bというのは、巣に住むワシは、母として常に一つの巣に属し、子をもうけるために他の寝床を探すことは決してない。そして、熱い卵から成熟のときに中の雛が殻を破って出ると、まだ羽のない雛を連れ出し、燃える太陽の面に向かって据える。そして、弱く力のない目の鋭さを、光線のきらめく衝撃に伏せた雛は、母の判断によって罰せられ、兄弟たちの仲間から引き離されて、地に投げ捨てられるからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.21
Et sicut avis ista inimica serpentum est, quos dum in aere alarum remigio subvectando supportat, hos obunco rostro, et armatis quasi quibusdam telis, pedibus suis lacerat ac divellit; quos cum devorat, calore suo interno noxium illud virus exstinguit: ita ergo et Christus Dominus unam diligit Ecclesiam, ut aquila nidum suum; quam ab aestu persecutionum alarum suarum defendit umbraculo: sic quoque extra Ecclesiam projicit, in quibus fidei lumen infirmum est, qui igneam Evangeliorum lucem vitiis saecularibus inquinati ferre non possunt.
PL 17, 695Bまた、この鳥は蛇の敵であって、蛇を空中で翼の櫂に乗せて運ぶあいだ、曲がったくちばしと、あたかも武器のような足の爪で引き裂き、ばらばらにし、これをむさぼり食うときには、自らの内なる熱で、その有害な毒を消す。そのように、主キリストもまた、ワシが自分の巣を愛するように唯一の教会を愛し、教会を迫害の熱から、翼の陰で守る。同じく、信仰の光が弱い者たち、世俗の悪徳に汚れて福音書の火のような光に耐えられない者たちを、教会の外へ投げ出す。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.22
6. Et ut aquila serpentes devorat, et eorum venena calore coquit interno: ita et Christus Dominus noster, percusso dracone, id est, diabolo lacerato, quod humanum sibi corpus assumit, peccatum illud quod hominem tenebat obnoxium, tamquam perniciosum virus exstinxit, sicut Apostolus ait: Et de peccato damnavit peccatum in carne sua (Rom. VIII, 3) ; et alibi: Qui cum peccator non esset, pro nobis peccatum fecit (II Cor. V, 21) .
PL 17, 695C6. また、ワシが蛇をむさぼり食い、その毒を内なる熱で煮るように、我々の主キリストも、竜を打ち、すなわち悪魔を引き裂いて、人間の体を自らに取ったことにより、人間を咎に服させていたあの罪を、害をなす毒のように消した。使徒が言うとおりである。「罪に関して、自らの肉において罪を断罪した」(ローマ8:3)。また別の箇所で、「罪人でなかったのに、我々のために罪とした」(二コリント5:21)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.23
Ad hoc quoque Moyses serpentem aeneum in eremo suspendit in ligno, qui proprius erat typus corporis Christi, ut quicumque in eum aspiceret, non periret; corpus enim hominis per transgressionem vas fuerat serpentis effectum.
PL 17, 695Dこのために、モーセも荒れ野で青銅の蛇を木に掲げた。それはまさにキリストの体の予型であって、それを仰ぐ者が誰も滅びないためであった。実に、人の体は、違反によって蛇の器とされていたのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.24
Sic et alibi ipse Moyses virgam projecit in terram, quae in similitudinem est corporata serpentis: quae et ipsa imago erat corporis Domini, ideo tantae virtutis in se typum gerebat, is qui absorbuit omnium Aegyptiorum potestatem.
PL 17, 695D同じく別の箇所で、モーセ自身が杖を地に投げると、それは蛇の姿に形づくられた。これもまた主の体の像であった。それゆえ、エジプト人すべての力を呑み込んだほどの大きな力の予型を、自らのうちに帯びていた〔底本は is qui absorbuit。係りが定かでなく、蛇となった杖が呑み込んだと取った。ミーニュの脚注によれば、ローマ版は Quae quia … absorbuit とし、杖を主語とする〕。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.25
7. Hoc est ergo quod ait: Vestigia aquilae volantis; quia etsi post passionem et resurrectionem suam, praesentibus apostolis, Dominus noster ascendit in coelum, tamen cujus hominis tam altus sensus et tantus est, ut explicare possit, quomodo illa tanta majestas de coelo aut venire dignata fuerat, aut redire; cum hoc solum nobis scire liceat, quod aut venit, aut rediit?
PL 17, 696A7. それゆえ、「飛ぶワシの跡」と言うのである。というのも、我々の主は受難と復活ののち、使徒たちの目の前で天に昇ったが、それでも、あの大いなる威光が天から来ることも帰ることもよしとしたそのいきさつを、説明できるほど高く大いなる思いをもつ人がいるだろうか。我々が知ることを許されるのは、ただ来たこと、あるいは帰ったことだけなのに。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.26
Quis enim cognoscere potest quemadmodum Verbum in Virginem venerit, ut repente conciperet, ut tam felicem fetum partus virginalis effunderet, ut hominem Deus indueret, quem totus mundus non potest, nec sufferre, nec capere? id est, quod ait: Vestigia aquilae volantis: id est, Christi Domini advenientis ad terram, ac redeuntis ad coelos vestigia comprehendi enarrarique non posse.
PL 17, 696A実に誰が、言葉がおとめのもとにどのように来たかを知りえようか。おとめが突然身ごもるように、おとめの出産がこれほど幸いな実を産み出すように、全世界が支えることも収めることもできない神が、人を身にまとうように、した、そのいきさつを。すなわち、「飛ぶワシの跡」と彼が言うのは、地に到来し、天に帰る主キリストの跡が、つかまえられも語られもしえない、という意味である。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.27
CAPUT III.--8. Et vias, inquit, serpentis super petram. Dixi jam charitati vestrae quod sinuosis labens membris nitidus et volubilis coluber tractibus suis vestigium aliquod in petra, quia res est dura, non faciat.
PL 17, 696B第3章——8. 「そして」と彼は言う、「岩の上の蛇の道」。すでに諸君の愛〔聞き手への敬称〕に言ったとおり、曲がりくねる体で滑る、光沢のあるしなやかな蛇は、岩が硬いものであるから、這う跡を岩の上に何も残さない。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.28
Indicium enim monstri hujus non nisi molli scriptura signatur in pulvere. Nunc ergo videamus quis sit iste serpens, aut quae petra, in qua serpentis vestigium non apparet. Hanc petram Dominum nostrum esse ambigere non debemus.
PL 17, 696B実に、この怪物の痕跡は、柔らかいものの上の記しによってのみ、塵の中に印される。では今、この蛇とは誰か、蛇の跡が現れない岩とは何かを見よう。この岩が我々の主であることを、我々は疑ってはならない。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.29
Sic enim Apostolus ait: Bibebant autem de spiritali sequenti petra, petra autem erat Christus (I Cor. X, 4) ; et Psalmographus: In petra, inquit, exaltasti me (Psal. LX, 3) ; et Moyses in cantico Deuteronomii: Lactavit eos mel ex petra, et oleum de solida petra (Deut. XXXII, 13) , id est, quod dulcem daturus iis esset Evangelii suavitatem, aut Spiritum sanctum per chrismatis unctionem.
PL 17, 696B実に使徒はこう言う。「彼らは、ついて来る霊の岩から飲んでいた。その岩はキリストであった」(一コリント10:4)。また詩篇作者は言う。「岩の上に、汝は私を高く上げた」(詩篇60:3)。またモーセは、申命記の歌で言う。「彼は彼らに、岩から蜜を、堅い岩から油を吸わせた」(申命記32:13)。すなわち、彼らに福音の甘美さを、あるいは聖香油〔chrisma〕の塗油による聖なる霊を与えようとしていた、ということである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.30
Et alibi ait: Beatus qui tenet, et allidet infantes tuos ad petram (Psal. CXXXVI, 9) : quod utique in religiosis parricidium erat, si petra ista figuram Christi corporis non haberet.
PL 17, 696Cまた別の箇所で言う。「汝の幼子たちをつかんで岩に打ちつける者は幸いである」(詩篇136:9)。信心深い人々のあいだでは、これは確かに近親殺しであろう、もしこの岩がキリストの体の象りを持たないならば。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.31
Nemo enim beatus in funere est, qui infantes suos allidit ad petram: sed ideo beatus est, quod illos conjungit ad petram. 9. Dixi ergo petram Dominum et Salvatorem nostrum in Scripturis omnibus inveniri.
PL 17, 696C実に、自分の幼子たちを岩に打ちつける者は、その死において幸いなのではない。むしろ、彼らを岩に結びつけるがゆえに幸いなのである。9. こうして私は、我々の主であり救い主である者が、聖書のすべての箇所で岩として見いだされることを述べた。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.32
Serpens autem ex ipso nomine, quod sit diabolus, apparet sicut callidior omnium bestiarum, quae sunt supra terram, id est, diabolus: qui ideo serpens dicitur, quod occulte serpat, et quod sensus hominis tenuiter illabendo pertentet: quos si convicerit, medullis se hominum atque ossibus implicat et immergit.
PL 17, 696C一方、蛇は、その名そのものから悪魔であることが明らかになる。「地の上にいるすべての獣のうちで最も狡猾な」ものと言われているとおり、すなわち悪魔である。悪魔が蛇(serpens)と呼ばれるのは、ひそかに這い寄る(serpat)からであり、また人の思いに細やかに忍び込んで探るからである。もしその者たちを打ち負かしたなら、人の髄や骨に絡みつき、入り込む。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.33
Qui in corpore hominis, quod omnipotens Christus Deus induerat, nulla malitiae suae potuit imprimere vestigia; quamvis illud ausus fuerit saepe tentare, sicut ipse Dominus in Evangelio ait: Ecce venit princeps mundi hujus, et nihil in me invenit (Joan. XIV, 30) ; et alibi: Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non nocebit ei (Psal. LXXXVIII, 23) .
PL 17, 696D悪魔は、全能のキリスト、神が身にまとった人間の体に、自らの悪意の跡を何も刻むことができなかった。しばしばそれを試みようとはしたが。主自身が福音書で言うとおりである。「見よ、この世の君が来る。だが、私には何も見いださない」(ヨハネ14:30)。また別の箇所では、「敵はその者に対して何も成し遂げず、不法の子はその者を害しない」(詩篇88:23)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.34
Haec est ergo petra, id est, caro Christi nulla inimici iniquitate respersa, in qua serpentis, id est, peccati alicujus vestigium non apparet, ut scriptum est: Qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (I Petr. II, 22) .
PL 17, 697Aそれゆえ、これが岩、すなわち、敵のいかなる不法にもまみれていないキリストの肉であり、そこには、蛇の、すなわち何らかの罪の跡が現れない。「罪を犯さず、その口に偽りは見いだされなかった」と書かれているとおりである(一ペトロ2:22)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.35
CAPUT IV.--10. Adhuc quid subjungat, audite: Et semitas, inquit, navis navigantis. Navem adaeque Ecclesiam debemus accipere in salo mundi istius constitutam, quae crebris ventorum fluctibus, id est, tentationum plagis et verberibus fatigatur: quam turbidi fluctus, id est, hujus saeculi potestas, conantur ad saxa perducere.
PL 17, 697A第4章——10. なお何を付け加えるか、聞け。「そして」と彼は言う、「航行する船の小道」。船もまた同じく教会と受け取らなければならない。この世の海に置かれ、風による波、すなわち試みの打撃と鞭によってたびたび疲れさせられる教会である。荒れ狂う波、すなわちこの世の権力が、これを岩礁へ導こうとする。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.36
Quae etsi undarum fluctibus aut procellis saepe vexatur, tamen numquam potest sustinere naufragium; quia in arbore ejus, id est, in cruce, Christus erigitur, in puppi Pater residet, gubernator proram paracletus servat Spiritus.
PL 17, 697Aこの教会は、波や嵐にしばしば揺さぶられても、決して難破することがない。その帆柱、すなわち十字架にキリストが立てられ、艫には父が座し、舵取りとして、パラクレートス〔弁護者・助け手〕である霊が舳先を守っているからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.37
Hanc per angusta hujus mundi freta duodeni in portum remiges ducunt, id est, duodecim apostoli, et similis numerus prophetarum.
PL 17, 697Bこの船を、この世の狭い海峡を通って、港へ、十二人の漕ぎ手、すなわち十二人の使徒と、同数の預言者たちが導く。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.38
11. Inde Montani antra latratu falsi carminis resonant, qui duabus feminis prophetissis, Priscillae et Maximillae tamquam alicujus Scyllae rabidis succinctus est canibus. In ista nave Ecclesiae ea feliciter praeterimus. Inde in Photinianam Charybdim non incidimus.
PL 17, 697B11. そこから、モンタノスの洞穴は偽りの歌の吠え声で鳴り響く。彼は、二人の女預言者、プリスキラとマクシミラという、あたかもスキュラ〔犬の頭を腰にめぐらした海の怪物〕のような狂犬たちに取り巻かれている。この教会の船で、我々は幸いにもそれらを通り過ぎる。そこから、フォティヌス派のカリュブディス〔渦巻きをなす海の怪物〕にも陥らない。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.39
Inde nullo modo in illud barathrum, quasi Dathan et Abiron, id est, in profundum mortis Ursacii et Valentis non incurrimus.
PL 17, 697Bそこから、ダタンとアビラムのようなあの深淵、すなわちウルサキウスとウァレンスの死の深みにも、決して落ち込まない。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.40
Inde Arium archipiratam, qui nos per mare saeculi ad instar Pharaonis insequitur, non timemus; illam stellam servantes in coelo, quae Magos perduxit ad Christum, per quam nos regnum Dei, qui malorum omnium futurus est portus, exspectat.
PL 17, 697Bそこから、海賊の頭アレイオス——ファラオのようにこの世の海を通って我々を追ってくる者——を、我々は恐れない。博士たちをキリストへ導いたあの星を、天に見守りつつ。その星によって、神の国が我々を待っている。神は、あらゆる悪に対する港となるのである〔底本は malorum omnium futurus est portus。「あらゆる悪からの港」の意に取った。qui は Deus を指すと取った〕。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.41
Inde numquam nos de hac navi Ecclesiae praecipitatos Marcion ille cetus absorbuit. Inde Sabellius pirata non cepit.
PL 17, 697Cそこから、この教会の船から投げ落とされた我々を、あの鯨マルキオンが呑み込んだことは決してない。そこから、海賊サベリオスは〔我々を〕捕えなかった。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.42
Inde nobis aquilo nocere non poterit, quamvis inde sint antichristi violenta flabra ventura, sicut scriptum est: Ex aquilone exardescent mala (Jerem. I, 14) .
PL 17, 697Cそこから、北風が我々を害することはありえない。もっとも、そこから反キリストの激しい突風が吹き来ることになっているが。「北から悪が燃え上がる」と書かれているとおりである(エレミヤ1:14)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.43
Inde syrtes gentilium, et periculosas haereses et scopulos evitamus, quos superjacens aquae tenuis occultat allapsus; quia haeretici sub praetextu nominis christiani, absconsa perfidiae saxa fallaci confessione oris obducunt, in quae homines, dum illis quod christiani sint, fides habetur, impingunt.
PL 17, 697Cそこから、異邦人の砂州と、危険な異端と、岩礁を、我々は避ける。それらは水面の薄い流れの滑りが覆い隠している。異端者は、キリスト教徒の名を口実に、背信の隠れた岩を、偽りの口の告白で覆い、人々は、彼らがキリスト教徒であると信じられるうちに、そこへぶつかるからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.44
12. Haec ergo navis Ecclesia est, quae etsi quotidie saeculum istud tamquam aliquod pelagus sortitur infestum, numquam eliditur ad saxum, nec mergitur ad profundum.
PL 17, 697D12. それゆえ、この船は教会である。教会は、日々この世を、あたかも敵意に満ちた大海のように割り当てられても、決して岩に砕かれず、深みに沈められもしない。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.45
Navem autem Ecclesiam esse divinis testimoniis probamus, sicut ait: Illic transierunt naves Tharsis (Psal. XLVII, 8) ; et alibi: Adversus omnem navem maris (Esai. I, 16) ; quia sunt Ecclesiae saeculi, quae totam sibi spem, quod fit in hoc tempore, non tam de Deo, quam de potestatibus hujus saeculi repromittunt.
PL 17, 697D船が教会であることは、神の証言によって証明する。「そこをタルシシュの船が過ぎた」(詩篇47:8)。また別の箇所では、「海のすべての船に対して」(イザヤ1:16)〔引かれた句はイザヤ2:16〕。この世の教会というものがあって、今の時代に起きているように、すべての望みを、神からよりも、この世の権力から得られると自らに約束しているからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.46
13. Sed quod ait, Vias navis navigantis, proprie significat quod in tempore miro modo persecutionis comprehendi omnino non posset, quemadmodum vivida per interitum, et dives per damna reddatur, sicut ait ex persona ipsius Psalmographus: In tribulatione dilatasti me (Psal. IV, 2) .
PL 17, 697D13. だが、「航行する船の道」と彼が言うのは、固有の意味で、迫害の時には不思議な仕方で全く捉えることができないことを意味する。すなわち、〔教会が〕死を通して生き生きとしたものとされ、損失を通して豊かなものとされることである。詩篇作者がその〔教会の〕人格から言うとおり。「苦難の中で、汝は私を広くした」(詩篇4:2)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.47
Quae ob hoc multis in locis aut soli comparatur, aut lunae: quae etsi tunditur, non movetur: et si moveatur, resurgit. 14. Et vias, ait, viri in juventute.
PL 17, 698Aこれ〔教会〕は、そのために多くの箇所で太陽か月にたとえられる。打たれても動かされず、動かされても立ち上がる。14. 「そして」と彼は言う、「青年期における男の道」。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.48
Vir iste, Christus Dominus noster est, sicut in Actibus apostolorum scriptum est: Viri Israelitae, audite haec verba: Jesum Nazarenum virum a Deo electum in vobis, virtutibus et signis et portentis approbatum (Act. II, 22) ; et Apostolus: Ut omnes in virum perfectum occurrere possimus, in mensuram Christi (Ephes. IV, 16) ; et alibi: Destinavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2) .
PL 17, 698Aこの男は、我々の主キリストである。使徒言行録に書かれているとおりである。「イスラエルの人々よ、これらの言葉を聞け。ナザレのイエスは、神によって汝らのあいだで選ばれた人であり、力ある業と徴と不思議な業によって証しされた」(使徒言行録2:22)。また使徒は言う。「我々がみな、完全な人へ、キリストの尺度へと出会いうるように」(エフェソ4:16)〔引かれた句はエフェソ4:13〕。また別の箇所で、「私は汝らを、ただ一人の男に、貞潔なおとめとしてキリストに示すことと定めた」(二コリント11:2)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.49
Hic est vir cujus viae cognosci in juventute non possunt. Quis enim aestimare animo possit, aut capere quanta ille opera exercuerit, cum secundum hominem moraretur in terris? quae itinera virtutum duxerit? in quas vias beneficiorum circa humanum genus fuerit ingressus, dum claudis pedum restituit firmitatem, dum caecis lumina amissa reddit, aut imponit condita, dum eloquium praestat mutis, et surdis insinuat auditum, dum largum sanguinis fluxum siccat in Martha, dum daemones pellit ex Maria, dum corpus redivivi spiritus calore constringit in Lazaro, et quod mors sibi vindicaret ad poenam, lux denuo recepit ad vitam?
PL 17, 698Bこれこそ、その道が青年期においては知られえない男である。実に、人として地に留まっていたとき、彼がどれほどの業を行ったか、力ある業の道のりをどれほどたどったか、人類に対する恩恵のどんな道に踏み入ったかを、誰が心に思いはかり、捉えることができるだろうか。足の萎えた者に足の確かさを回復させ、盲人に失われた光を返し、あるいは、造られたものを〔そこに〕置き〔aut imponit condita。意味が定かでない〕、口のきけない者に言葉を与え、耳の聞こえない者に聴力を授け、マルタ〔血の流れを止められた女をマルタとするのは底本のまま〕において大量の血の流れを乾かし、マリアから悪霊を追い出し、ラザロにおいて、よみがえった息の熱で体を引き締め、死が刑罰として自らのものと主張していたものを、光が再び生命へ受け戻したときの、その道のりを。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.50
Quid ille solidus gressus in fluctibus, quid reliquiae de paucis panibus plus superesse, saturata multitudine, quam fuisse? Quid inopem in vino Galilaei conjugis apparatum, sed Domini operibus pretiosum?
PL 17, 698Bあの波の上の確かな歩みは何であろうか。わずかなパンからの残りが、群衆が満ち足りたのち、もとあった分よりも多く余ったことは何であろうか。ガリラヤの結婚の、ぶどう酒には乏しかった備えが、しかし主の業によって尊いものとなったことは何であろうか。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.51
Et alia multa, sicut in Evangelio dictum est, quae si omnia scripta essent, mundus ea capere non posset (Joan. XXI, 25) . Aut quid postremo descensus ad inferos, aut ascensus ad coelum?
PL 17, 698Cまた、福音書に言われているように、そのほか多くのことがあり、それらをすべて書いたなら、世界もそれを収めきれないであろう(ヨハネ21:25)。あるいは、さらに、冥界への下りや、天への昇りは何であろうか。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.52
Quid illud quod in passione ipsius integram lucis consuetudinem sol habere non potuit; ut taceam ruptum velum, lapidem revolutum? Hae ergo viae sunt in juventute, quas non tam deprehendere propheta, quam enarrare se non posse testatus est.
PL 17, 698C彼の受難のとき、太陽が光の常の姿を損なわずにいられなかったことは何であろうか。裂けた幕、転がされた石は言わずにおく。これらがすなわち青年期の道であって、預言者は、それをとらえることができないというより、語り尽くすことができないと証言したのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.53
15. Tales hic etiam dicit vias meretricis, quae posteaquam abluta est, dicit se nihil mali fecisse. (Prov. XXX, 20) .
PL 17, 698C15. 彼はここで、洗われたのち、自分は何の悪も行わなかったと言う娼婦の、そのような道についても語っている(箴言30:20)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.54
Meretrix ista Ecclesiae typus est, aliquando in gentibus constituta, idolorum cultibus vitiata, quam vanae superstitionis stupra polluerant; quam falsorum deorum adulteram fecerat multitudo: lascisvosque ac turpes incompositis motibus saltus nemorum et lucorum inculta lustrabat, dedita luxuriae, pompae gentilium mancipata.
PL 17, 698Cこの娼婦は教会の予型であって、かつては諸国民のうちに置かれ、偶像の礼拝に汚され、むなしい迷信の淫行にけがされていた。偽りの神々の多数が、これを姦淫の女にしていた。そして、みだらで〔底本は lascisvos。lascivos と読む〕醜い、乱れた身振りの跳ね踊り〔saltus。「森の牧地」とも読める。跳ね踊りと取った〕で、森と林の荒れ地を巡り歩き、放縦に身を委ね、異邦人の見せびらかしの奴隷とされていた。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.55
Hanc posteaquam Dominus noster Jesus Christus puro baptismatis fonte perfudit, ablutionem et criminis accepit et nominis per gratiam fidei. Post meretricem fit virgo, quia uni se destinavit Sponso.
PL 17, 698Dこの娼婦を、我々の主イエス・キリストが洗礼の清い泉で注ぎ洗ったのち、彼女は信仰の恩寵によって、罪過と名との洗いを受けた。娼婦ののちに、彼女はおとめとなる。唯一の花婿に自らを定めたからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.56
Nam et Raab illa meretrix Hierichuntis, quae speculatores Jesu Nave excepit hospitio (Josue VI, 25) , et quod signo cocci signata est, qui color figuram Christi sanguinis indicabat, et quod eversionem civitatis evasit, Ecclesiae typum habuit, quae per sanguinem Christi ruinam mundi istius secura non metuit.
PL 17, 698D実に、エリコの娼婦ラハブ——ヨシュアの斥候たちを客として迎え入れた——も(ヨシュア記6:25)、緋色の糸の印で印されたこと(その色はキリストの血の象りを示した)、また町の滅亡を免れたことにより、教会の予型であった。教会は、キリストの血によって、この世の破滅を安心して恐れない。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.57
Sic enim ait propheta: Accipe, inquit, tibi uxorem fornicariam, et fac filios fornicationis (Ose. I, 2) .
PL 17, 699A実に預言者はこう言う。「汝は自分のために姦淫の妻を取り、姦淫の子らをもうけよ」(ホセア1:2)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.58
Ubique enim, dilectissimi fratres, cultura idolorum fornicatio nuncupata est, ut in Apocalypsi scriptum est: Et sinis fornicari servos meos, et manducare idolis immolata (Apoc. II, 20) .
PL 17, 699A最愛の兄弟たちよ、実に至る所で、偶像の礼拝は姦淫と呼ばれている。黙示録に書かれているとおりである。「汝は、私の僕たちが姦淫を行い、偶像に献げられたものを食べるのを許している」(黙示録2:20)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.59
Denique Hierusalem civitas illa quondam nobilis Hebraeorum, quotiescumque a veritate deflexerat, et idolis serviebat, statim meretricis vocabulo nominabatur, sicut clamat Esaias: Quomodo facta est meretrix civitas fidelis Sion (Esai. I, 21) ?
PL 17, 699A実に、かつてヘブライ人の高貴な町であったエルサレムは、真理から逸れて偶像に仕えるたびに、ただちに娼婦の名で呼ばれた。イザヤが叫ぶとおりである。「忠実な町シオンは、どうして娼婦となったのか」(イザヤ1:21)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 46.0.60
Inde est ergo quod ait Salomon: Talis autem via mulieris meretricis, quae posteaquam abluta est, dicit se nihil mali fecisse (Prov. XXX, 20) .
PL 17, 699Aそれゆえソロモンは言う。「娼婦の道とはこのようなものである。洗われたのち、自分は何の悪も行わなかったと言う」(箴言30:20)。