作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti

Sermo LII. De vita ejusdem sancti Joannis Baptistae 第52説教 同じ聖なる洗礼者ヨハネの生涯について

Anonymous · Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti · PL 17, 709D · 31 sectiones

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 52.0.1

1

1. Diximus superiori Dominica, cum silentii nostri veniam peteremus, quod pro salute communi, sacerdotibus etiam tacentibus, doctrina evangelica non taceat, et quod silentium eorum suppleret divina sententia; semper enim divina Scriptura loquitur et clamat, sicut scriptum est de Joanne: Ego sum vox clamantis in deserto (Joan. I, 23) .

PL 17, 709D

1. 前の主日に我々は、自分たちの沈黙の赦しを乞うて述べた。共通の救いのために、司教たちが黙しているときでさえ福音の教えは黙さない、彼らの沈黙は神の言葉が補う、と。神の聖書はつねに語り、叫ぶからである。ヨハネについてこう書かれているとおりである。「私は荒れ野で叫ぶ者の声である」(ヨハネ1:23)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 52.0.2

2

Non enim tantum in illo tempore clamavit Joannes, quo pharisaeis annuntians Dominum Salvatorem, dixit: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus (Matth. III, 3) ; sed et hodie clamat in nobis, et vocis suae tonitruo deserta nostrorum concutit peccatorum.

PL 17, 710A

ヨハネが叫んだのは、ファリサイ派の人々に主なる救い主を告げて「主の道を整えよ、その小道をまっすぐにせよ」(マタイ3:3)と言った、あの時だけではない。今日もなお我々のうちで叫び、声の雷鳴で、我々の罪の荒れ野を揺り動かす。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 52.0.3

3

Ac licet sancta martyrii morte dormierit, vox tamen ejus vivit; dicit enim et nobis hodie: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus; semper enim Scriptura divina clamat et loquitur.

PL 17, 710A

彼は殉教の聖なる死に眠ったが、その声は生きている。今日も我々に言うからである。「主の道を整えよ、その小道をまっすぐにせよ」。神の聖書はつねに叫び、語るのである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 52.0.4

4

2. Unde et ad Cain dicit Deus: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me (Gen. IV, 10) . Nulla utique sanguinis vox est, sed clamare dicitur sanguis, qui innocens effusus est, non tam voce quam causa; et interpellare Dominum non prosecutione eloquii, sed indignatione commissi; ac reatum suum non tam verborum accusare sermonibus, quam conscientiae ipsius criminatione constringere.

PL 17, 710A

2. それゆえ神はカインに言う。「汝の兄弟の血が私に向かって叫んでいる」(創世記4:10)。血に声があるわけではないが、罪なく流された血は叫ぶと言われる。それは声によるよりもむしろ、事の次第によってである。また、主に訴えるといっても、言葉を連ねるのでなく、犯された事への憤りによってである。そして、その罪責〔reatum suum の suum は血を指すとも、罪を犯した者を指すとも読める。血に関わる罪責と取った〕を、言葉の告発でとがめるよりも、まさに良心の責めによって縛りつけるのである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 52.0.5

5

Quamvis enim malum factum si in verbo producatur, excusationem fortasse recipit, nisi conscientia revocetur, non potest excusari. Conscientia enim reum suum semper tacita sine contradictione convincit et judicat.

PL 17, 710B

悪い行いは、言葉に持ち出されるなら、おそらく弁明を受け入れうるが、良心が呼び戻されない限り、弁明されえない〔底本は nisi conscientia revocetur。文意がつかみにくく、字句どおりに訳した〕。良心はつねに黙したまま、反論の余地なく、おのれの被告を有罪と証し、裁くからである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 52.0.6

6

3. Hodieque ergo Joannes clamat et dicit: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus. Parare ergo jubemur viam Domini, scilicet non aggerem itineris, sed fidei puritatem; Dominus enim terrenam semitam carpit, sed per secreta mentis incedit.

PL 17, 710B

3. それゆえ今日もヨハネは叫んで言う。「主の道を整えよ、その小道をまっすぐにせよ」。我々は主の道を整えるよう命じられているが、それは道の土手を築くことでなく、信仰の清さを整えることである。主は地上の小道をたどりはするが〔底本は carpit。直前の文脈からは「たどらない」とあるべきところで、non が落ちたとも読める〕、精神の奥底を通って進むのである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 52.0.7

7

Si quid igitur in hac via fuerit moribus asperum, crudelitate durum, conversatione pollutum, jubemur mundare, exaequare, componere; ut superveniens Dominus non offendat in nobis, sed magis reperiat viam castitate puram, proclivem fide, eleemosynis eminentem.

PL 17, 710B

それゆえ、この道に、行状において粗いもの、残酷さにおいて固いもの、暮らしぶりにおいて汚れたものがあれば、清め、平らにし、整えるよう命じられている。主が来たとき、我々のうちにつまずくことなく、むしろ道が貞潔において清く、信仰において平坦で、施しにおいて高くそびえているのを見いだすように。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 52.0.8

8

Quod autem tali itinere incedere soleat Dominus, Propheta describit, dicens: Iter facite ei qui ascendit super occasum, Dominus nomen est ei (Psal. LXVII, 5) . 4. Sed videamus, ipse Joannes qui parare viam Domino jubet, quam ipse viam paraverit Salvatori.

PL 17, 710C

主がこのような道を進むのを常とすることは、預言者が描いている。「没するものの上に昇る者に道を作れ。主、それが彼の名である」(詩篇67:5)。4. ではヨハネ自身を見よう。主に道を整えよと命じる彼が、救い主のために自らどんな道を整えたかを。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 52.0.9

9

Per omnia plane, adveniente Christo, tramitem viae suae composuit et direxit. Nam fuit utique jejunus, humilis, parcus et virgo; omnes enim has virtutes ejus Evangelista describens ait: Ipse autem Joannes vestitum habebat de pilis camelorum, et zona pellicea circa lumbos ejus.

PL 17, 710C

キリストが来るに際して、彼は実にあらゆる点で自分の道筋を整え、まっすぐにした。彼は確かに断食し、謙り、倹しく、童貞〔virgo〕であった。福音書記者はこれらすべての徳を描いて言う。「ヨハネ自身はラクダの毛の衣をまとい、腰に革の帯を締めていた」。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 52.0.10

10

Esca autem ejus erant locustae, et mel silvestre (Matth. III, 4, 5) . Quae igitur major humilitas in propheta, quam contemptis mollibus indumentis, pilorum asperitate vestiri?

PL 17, 710C

「その食べ物はイナゴと野の蜜であった」(マタイ3:4, 5)。柔らかな衣を退けて、毛の粗さをまとうこと以上の謙遜が、預言者にあろうか。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 52.0.11

11

Quae devotior fides, quam praecinctum zona paratum esse semper ad omne servitutis obsequium? Quae praeclarior abstinentia, quam spretis vitae hujus deliciis, stridulis vesci locustis ac melle silvestri?

PL 17, 710D

帯を締めて、あらゆる奉仕の務めにつねに備えていること以上に、献身的な信仰があろうか。この世の享楽を退けて、かん高く鳴くイナゴと野の蜜を食べること以上に、輝かしい禁欲があろうか。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 52.0.12

12

5. Quae omnia haec quoniam prophetae usui erant, arbitror in his ipsis prophetiam fuisse. Nam utique cum praenuntius Christi vestimentum habebat camelorum asperitate contextum, quid aliud significat, nisi quod ipse Christus adveniens usurus esset indumentum humani corporis, quod erat peccatorum asperitate densatum: et quod velut immundissimae bestiae, hoc est, gentilis populi circumdatus exuviis, deformitatem ejus ipse gestaret?

PL 17, 710D

5. これらはすべて預言者が用いたものだったのだから、私は、そのこと自体のうちに預言があったと考える。実際、キリストの先触れがラクダの粗さで織られた衣をまとっていたことは、他の何を意味するか。キリスト自身が到来して、罪の粗さで厚く織られた人の体という衣を着ること、また最も汚れた獣、すなわち異邦の民の脱ぎ捨てた皮をまとって、その醜さを自ら担うこと、ではないか。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 52.0.13

13

Zona vero pellicea quid aliud demonstrat, nisi hanc fragilem carnem nostram, quae ante adventum Christi dominabatur ad vitia, post adventum ejus restrictam esse ad virtutem; ut quae ante luxuriando dilatabatur in pinguedinem, nunc abstinendo attenuaretur in pellem?

PL 17, 711A

革の帯は、他の何を示すか。我々のこのもろい肉が、キリストの到来の前は悪徳に向かってほしいままにふるまっていたが、その到来の後は徳に向けて締められたこと、以前は放縦によって脂肪にまで膨れていたものが、今は禁欲によって皮にまで細められること、ではないか。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 52.0.14

14

6. Exitum vero ejus quam beatum legimus, scilicet quod psaltria regis filia post illam mimicam voluptatem caput ejus petierit? Quid mirum si psaltria occidit prophetam (Marc. VI, 27) ?

PL 17, 711A

6. 彼の最期は、いかに福であったと我々は読むことか。王の娘である竪琴弾きの女が、あの芝居の快楽のあとで彼の首を求めたのである。竪琴弾きの女が預言者を殺したとして、何の不思議があろう(マルコ6:27)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 52.0.15

15

Scimus quia luxuria semper est inimica justitiae, et iniquitas sine cessatione persequitur veritatem. In quo facto grande mysterium continetur; nam utique ipsa psaltria Synagogae est comparanda, quae Christum, dum luxuriatur, occidit.

PL 17, 711A

我々は知っている、放縦はつねに正義の敵であり、不法は絶え間なく真理を迫害することを。この出来事には大いなる奥義が含まれている。この竪琴弾きの女は会堂になぞらえられねばならない。放縦にふけるうちにキリストを殺したのである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 52.0.16

16

Quod autem ista psaltria Synagoga sit, dicit Dominus ad Judaeos: Cantavimus vobis, et non saltastis (Matth. XI, 17) . 7. Cur autem a Joannis corpore caput ablatum sit, manifesta res est.

PL 17, 711B

この竪琴弾きの女が会堂であることは、主がユダヤ人に言うことから分かる。「我々は汝らのために歌ったが、汝らは踊らなかった」(マタイ11:17)。7. ヨハネの体から首が取り去られたのはなぜかは、明白である。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 52.0.17

17

Joannes, sicut Scripturis astruitur, typum Legis gerebat: de Domino autem legimus, quia viri caput Christus est (I Cor. XI, 3) . Ergo cum a Joannis corpore caput ejus aufertur, Christus quodammodo a Judaeis Legis cultoribus separatur.

PL 17, 711B

ヨハネは、聖書で裏づけられるとおり、律法の予型を担っていた。主については、「男の頭はキリストである」と我々は読む(一コリント11:3)。それゆえ、ヨハネの体から彼の首が取り去られるとき、キリストは、いわば律法を奉じるユダヤ人から切り離されるのである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 52.0.18

18

Remansit enim illis sine Salvatore Lex exanimis et truncata; nam ex eo utique Judaei divina non sapiunt, ex quo sine capite esse coeperunt.

PL 17, 711B

彼らには救い主なき律法が、生気を失い、断ち切られたまま残った。頭を持たなくなったときから、ユダヤ人は神的な事柄を悟らないからである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 52.0.19

19

8. Iter igitur facit Domino, qui inter caeteras continentiae virtutes matrimonii limitem non excedit, nec conjugii praescriptum terminum adulterina permixtione commaculat.

PL 17, 711B

8. それゆえ、自制の他の諸々の徳の中で、結婚の境を越えず、婚姻に定められた限界を姦通の交わりで汚さない者は、主のために道を作る者である。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 52.0.20

20

Sunt enim nonnulli qui cum legibus uxores duxerint, contra Divinitatis legem sibi sociant concubinas, non intelligentes quod contrahendo matrimonia, propriis se vinculis constrinxerunt: qui enim legibus duxit uxorem, profitetur se contra legem non esse facturum.

PL 17, 711C

実際、法に従って妻を迎えながら、神の法に反して内縁の女を自分に結びつける者が少なくない。彼らは、結婚を結ぶことで自らを自分自身の絆で縛ったのだと悟っていない。法に従って妻を迎えた者は、法に背かないと公言しているのだからである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 52.0.21

21

Reum ergo ipse se statuit, qui adhibendo sibi adulteram, jus pollicitationis excedit. 9. Sed dicit aliquis: Uxorem non habeo, et ideo mihi ancillulam sociavi.

PL 17, 711C

したがって、姦通の女を自分に引き入れる者は、約束の権利を越えて、自らを有罪と定めるのである。9. しかしある者は言う。「私は妻を持たない。だから若いはしためを自分に結びつけたのだ」と。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 52.0.22

22

Audi quid dicat Scriptura ad Abraham: Ejice ancillam, et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae (32, q. 4, c. Dicat aliquis) . Si igitur ancillae filius haeres non est, ergo nec filius est.

PL 17, 711C

聖書がアブラハムに言うことを聞け。「はしためとその子を追い出せ。はしための子は、自由の女の子とともに相続人とならないからである」(『教令集』第2部 第32事例 第4問「Dicat aliquis」法文)〔グラティアヌス『教令集』の箇所を示す引照で、ミーニュが本文に刷ったまま写す〕。はしための子が相続人でないなら、子でもない。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 52.0.23

23

Cur ergo quaeritur tale conjugium, de quo susceptus filius nec successionis possit haeres esse (Gen. XXI, 10) , nec sanguinis? Nec enim habere potest haereditatis consortium, qui non habet originis privilegium.

PL 17, 711D

それなのになぜ、そこで授かった子が、継承の相続人にも血筋の相続人にもなれないような結びつきが求められるのか(創世記21:10)。出自の特権を持たない者が、相続の分け前を持てるはずがない。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 52.0.24

24

Cur, inquam, quaeritur tale contubernium, de quo nati filii non matrimonii, sed testes sint adulterii? Cur hujusmodi suscipiuntur adulterini, qui patri pudori sint, non honori?

PL 17, 711D

なぜ、と私は言う、そこで生まれた子が婚姻の証人でなく姦通の証人となるような同棲が求められるのか。なぜ、父にとって恥であって名誉でない姦通の子らが、このように引き取られるのか。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 52.0.25

25

Dicit Scriptura: Adulterorum filii non initiati erunt, et ab iniquo thoro semen exterminabitur (Sap. III, 16) .

PL 17, 711D

聖書は言う。「姦通する者たちの子らは入信していない者となり、不法な寝床からの種は根絶される」(知恵の書3:16)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 52.0.26

26

Mulier igitur tua si talibus moribus praedita est, ut mereatur consortium, mereatur et nomen uxoris: praesta concubinae tuae libertatem et nomen uxoris; ne tu adulter sis potius, quam maritus.

PL 17, 711D

ゆえにあなたの女が、交わりにふさわしい品行を備えているなら、妻の名にもふさわしくあるべきだ。内縁の女に自由と妻の名を与えよ。あなたが夫であるよりむしろ姦夫であることのないように。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 52.0.27

27

10. Sed et ille iter facit Domino christianus, qui professionis suae exhibet ei fidele servitium, et castitatem quam promisit, custodit tam mente, quam corpore.

PL 17, 712A

10. しかし、主のために道を作るのは、次のようなキリスト教徒でもある。自分の宣言した身分にふさわしい忠実な奉仕を主に捧げ、約束した貞潔を、心でも体でも守る者である。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 52.0.28

28

Sunt enim plerique qui singularem vitam proponentes, singuli esse non possunt, sed quaerunt sibi contubernia, atque utinam fratrum.

PL 17, 712A

実際、独りの生活を志しながら独りでいられず、同居の相手を求める者が少なくない。せめて兄弟たちとであれば、よいのだが。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 52.0.29

29

Invenisti christianum monachum, cui cum fratre non convenit, et libentius ei convenit cum sorore: qui non sequitur seniorem utilia commonentem, et sequitur adolescentulam incongrua cachinnantem; ejus etsi sincerum corpus sit, anima non potest esse sincera.

PL 17, 712A

あなたは、兄弟とは折り合わず、姉妹とはむしろ喜んで折り合うキリスト教徒の修道士を見つけたことがあろう。有益なことを諭す年長者に従わず、場違いなことに高笑いする若い娘に従う者である。その者の体が清くとも、魂は清くありえない。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 52.0.30

30

11. Sed et ille clericus iter Domino facit, qui secundum Evangelium vivit, et per omnia obtemperat sacerdoti; aliquanti enim cum sint minus subditi, moleste ferunt, cum a senioribus arguuntur. Dicunt: Graviter irascitur episcopus, patientior esse deberet.

PL 17, 712A

11. また、福音に従って生き、すべてにおいて司教に従う聖職者も、主のために道を作る者である。ところが従順さの足りない者が少なからずおり、年長者から咎められると不快に思う。彼らは言う。「司教は激しく怒る。もっと我慢強くあるべきだ」と。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 52.0.31

31

Audi ergo, optime clerice: Sacerdotis exigis patientiam, et tui non exigis disciplinam? Nescis quia mihi salutis causa arguere aliquando permissum est, tibi numquam peccare concessum est? dicit enim Apostolus: Increpa opportune, importune argue (I Tim. IV, 2) . Esto ergo in omnibus subditus sacerdoti, si vis cum esse mansuetum.

PL 17, 712B

ゆえに聞け、最良の聖職者よ。あなたは司教には忍耐を求めながら、自分には規律を求めないのか。私には救いのために時に咎めることが許されているが、あなたには罪を犯すことが決して許されていないと知らないのか。使徒は言う。「時を得て叱り、時を得なくとも戒めよ」(一テモテ4:2)〔引かれた句は二テモテ4:2〕。それゆえ、すべてにおいて司教に従う者であれ、もし彼が穏やかであることを望むなら〔底本は cum esse mansuetum。eum と読んだ〕。