Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 30.0.1
1. Scitote, fratres, quoniam cujus opera quisque facit, ejus et filius vocatur. Unde et Judaei cum dixissent patrem suum esse Abraham, audierunt a Domino, sicut ante verba Evangelii quod nunc audistis, legitur: Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite (Joan. VIII, 39) .
PL 17, 665D1. 兄弟たちよ、知れ、人は誰の業を行うかによって、その者の子と呼ばれる。それゆえ、ユダヤ人たちは、自分たちの父はアブラハムだと言ったとき、主からこう聞いた。今しがた諸君が聞いた福音書の言葉の少し前に読まれるとおりである。「汝らがアブラハムの子なら、アブラハムの業を行え」(ヨハネ8:39)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 30.0.2
Qui cum iterum dixissent Deum se habere Patrem, audierunt: Si Deus Pater vester esset, diligeretis utique me (Ibid., 42) . 2. His verbis apertissime demonstratur quod mali et cupidi, nec Abrahae, nec Dei filii sint.
PL 17, 665D彼らが再び、神を父として持っていると言ったとき、こう聞いた。「神が汝らの父であるなら、汝らは必ず私を愛するはずだ」(ヨハネ8:42)。2. この言葉によって、悪しき者、貪欲な者は、アブラハムの子でも神の子でもないことが、きわめて明白に示される。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 30.0.3
Nam cujus filii sint, sequentia manifestant; ait enim: Vos ex patre diabolo estis (Ibid., 44) . Ac si dicat: Cur patrem mutatis, nunc Abraham, nunc Deum? Ego vobis ostendam patrem vestrum: pater vester diabolus est, non creando, sed decipiendo.
PL 17, 666A実に、誰の子であるかは、続く言葉が明らかにする。彼は言う。「汝らは父である悪魔から出た者である」(ヨハネ8:44)。それは、あたかもこう言うかのようである。「なぜ汝らは父を取り換えるのか、あるときはアブラハムに、あるときは神にと。私が汝らの父を示そう。汝らの父は悪魔である。造ることによってではなく、欺くことによって父なのだ」。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 30.0.4
Fugite, fratres, talem patrem: fugite, sicut Propheta admonet: ait enim: Obliviscere populum tuum, et domum patris tui (Psal. XLVII, 11) . Populum vocat vitia atque peccata: domum vero Patris dicit mundum, in quo regnat diabolus.
PL 17, 666A兄弟たちよ、そのような父から逃れよ。預言者が戒めるとおりに逃れよ。彼は言う。「汝の民と、汝の父の家を忘れよ」(詩篇47:11)〔引かれた句は詩篇44:11〕。預言者は、民とは悪徳と罪のことを言い、父の家とは、悪魔が支配する世のことを言う。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 30.0.5
Ille obliviscitur populum suum, qui relinquit vitia sua: et ille obliviscitur domum Patris sui, qui mundi hujus falsas divitias contemnit, per quas eum diabolus tenet captivum.
PL 17, 666A自分の悪徳を捨てる者は、自分の民を忘れる。そして、悪魔が自分をとりこにしている、この世の偽りの富を軽んじる者は、自分の父の家を忘れる。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 30.0.6
Patet quod diabolus non diligit filios suos, sed odit; quia non amat, nisi ut perdat; sicut amat gluto porcellum, ut comedat.
PL 17, 666B悪魔が自分の子らを愛さず、憎んでいることは明らかである。滅ぼすためにしか愛さないからである。大食らいが子豚を愛するのは、食べるためであるのと同じである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 30.0.7
3. Cavete (XXII, q. 55, c. Cavete) , fratres, mendacium; quia omnes qui amant mendacium filii sunt diaboli; qui non solum mendax est, sed etiam et pater et inventor ipsius mendacii est: omnis simulatio, et omnis duplicitas mendacium est: ergo non solum in falsis verbis, sed etiam in simulatis operibus mendacium comprobatur.
PL 17, 666B3. 兄弟たちよ、偽りに用心せよ(『教令集』第2部 第22事例 第55問「Cavete」法文)〔グラティアヌス『教令集』の箇所を示す引照で、ミーニュが本文に刷ったまま写す。ミーニュは q. 55(第55問)と刷るが、第22事例は第5問までなので、刷りの誤りらしい〕。偽りを愛する者はみな悪魔の子である。悪魔は偽りを言う者であるだけでなく、偽りそのものの父であり創始者である。すべての見せかけ、すべての二心は偽りである。ゆえに偽りは、偽りの言葉においてのみならず、見せかけの行いにおいても立証される。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 30.0.8
Mendacium namque est christianum se dicere, et opera Christi non facere: mendacium est sacerdotem vel clericum se profiteri, et contraria huic ordini operari.
PL 17, 666B実に、キリスト教徒と名乗りながらキリストの業を行わないのは偽りであり、祭司〔sacerdos〕または聖職者と公言しながら、この身分に反することを行うのは偽りである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 30.0.9
Pertimescenda sunt haec, quia verba Dei sunt; ait enim Propheta, dicens: Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7) . Quapropter transite, fratres, a mendacio ad veritatem, si non vultis habere diabolum patrem.
PL 17, 666Bこれらは恐れるべきことである。神の言葉だからである。預言者は言う。「汝は偽りを語る者をみな滅ぼす」(詩篇5:7)。だから兄弟たちよ、悪魔を父としたくないなら、偽りから真理へ移れ。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 30.0.10
Nam quod alibi legitur: Omnis homo mendax (Psal. CXV, 111) ; intelligendum est in quantum homo, in quantum carnalis, non in quantum spiritalis. 4. Denique monet vos evangelica lectio, ut patientes sitis.
PL 17, 666C他の箇所で「すべての人は偽りを言う者である」(詩篇115:111)〔ミーニュも CXV, 111 と刷る。引かれた句は詩篇115:11〕と読まれるのは、人であるかぎり、肉的であるかぎりにおいてであり、霊的であるかぎりにおいてではないと解さねばならない。4. 実に、福音書の朗読は、諸君に忍耐強くあるよう勧めている。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 30.0.11
Ecce cum multa convicia Dominus a Judaeis audisset, patienter eos toleravit; et patienter portavit, patienter sustulit.
PL 17, 666C見よ、主は、ユダヤ人たちから多くの罵りを聞いたとき、忍耐強く彼らに耐え、忍耐強く担い、忍耐強く背負った。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 30.0.12
Et si Dominus patientiam habuit inter verba blasphemiae, qui suos inimicos uno verbo poterat in abyssum demergere; quare miseri homines, pleni peccatis, non habent patientiam, quando dura audiunt, vel quando pro suis iniquitatibus corriguntur?
PL 17, 666C主は冒瀆の言葉のただ中でも忍耐を保った。一言で自分の敵を深淵に沈めることができたのに。それなら、罪に満ちた哀れな人間たちは、厳しいことを聞くとき、あるいは自分の不法のゆえに懲らしめられるとき、なぜ忍耐を持たないのか。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 30.0.13
5. Videte, fratres, ne per opera vel cogitationes malas lapidetis Jesum, lapidetis Salvatorem cum Judaeis incredulis, de quibus hodie dicitur: Tulerunt ergo lapides Judaei, ut jacerent in eum (Joan. VIII, 59) .
PL 17, 666C5. 兄弟たちよ、悪い行いや思いによって、不信仰なユダヤ人たちとともにイエスに石を投げ、救い主に石を投げることのないよう気をつけよ。彼らについて今日はこう言われている。「そこで、ユダヤ人たちは彼に投げつけようと石を取った」(ヨハネ8:59)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 30.0.14
Forte dicitis: Malum fecerunt Judaei, qui eum lapidare voluerunt, et qui eum crucifixerunt. Scitote et firmiter credite quia hoc faciunt christiani hodie male viventes, eo quod tunc Christum vitiis persequuntur.
PL 17, 666Dおそらく諸君は言うだろう。「イエスを石打ちにしようとし、十字架につけたユダヤ人たちは悪いことをした」と。だが、知れ、そして固く信じよ。悪しく生きるキリスト教徒が、今日それと同じことをしている。そのとき〔悪しく生きるとき〕、彼らは悪徳によってキリストを迫害しているからである〔tunc の係りは定かでない。悪しく生きるそのときと取った〕。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 30.0.15
Quid enim est Jesus, nisi veritas, et pax et justitia? Ergo qui pro falsitate relinquit veritatem, et pro cupiditate dirumpit charitatem, et odit pacem, et pro aliquo praemio occultat justitiam; nihil aliud facere videtur, quam lapidare et crucifigere et occidere Christum; quia ipsius dona exstinguit in seipso.
PL 17, 666Dイエスとは、真理であり、平和であり、正義でなくて何であろうか。したがって、偽りのために真理を捨て、貪欲のために愛を断ち、平和を憎み、何らかの報酬のために正義を隠す者は、キリストを石打ちにし、十字架につけ、殺すことのほかには何もしていないと見える。彼自身の賜物を自分の中で消してしまうからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 30.0.16
6. O quam pauci sunt in tanta multitudine christianorum, qui Jesum non persequantur et lapident, et occidant!
PL 17, 666D6. ああ、これほど多数のキリスト教徒のなかで、イエスを迫害せず、石打ちにせず、殺さない者のなんと少ないことか。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 30.0.17
Sed vae illis! quia Jesus abscondit notitiam suam talibus, et exit de templo cordium eorum, et manifestat se amatoribus suis, et habitat in illis, sicut ipse dilectori suo inferius pollicetur, dicens: Ego et Pater ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23.)
PL 17, 667Aだが、彼らは災いである。イエスはそのような者たちから自らを知られることを隠し、彼らの心の神殿から出て行き、自分を愛する者たちに自らを現し、彼らのうちに住むからである。のちに、自分を慕う者に彼自身が約束するとおりである。「私と父は彼のもとに来て、彼とともに住まいをつくる」(ヨハネ14:23)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 30.0.18
7. Quia nolumus vos, fratres, gravare multa loquendo, oramus ne sitis de illorum numero, qui Jesum lapidare voluerunt: sed cum illis potius habeatis partem, qui super omnia illum amando, ejus gratiam in suis cordibus susceperunt. Quod ipse vobis concedat, qui vivit et regnat in saecula saeculorum, amen.
PL 17, 667A7. 兄弟たちよ、多くを語って諸君を煩わせたくないので、我々は祈る、諸君がイエスを石打ちにしようとした者たちの数に入らぬように。むしろ、何にも増して彼を愛し、その恩寵を自分の心に受け入れた者たちとともに、分け前を持つように。それを、世々限りなく生き、治める彼が、諸君に許すように。アーメン。