作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti

Sermo II. De natali Domini veniente 第2説教 近づく主の降誕について

Anonymous · Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti · PL 17, 605D · 32 sectiones

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 2.0.1

1

1. Satis abundeque dixisse me credo superiore Dominica quemadmodum compti vel nitidi natalem Domini suscipere debeamus, et supervenientem festivitatem ejus omni ambitione retinere.

PL 17, 605D

1. 前の主日に、我々がどのように身を飾り清らかにして主の降誕を迎えるべきか、またその間近に迫る祝日をあらゆる熱意をもって保つべきかについて、十分すぎるほど語ったと私は信じる。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 2.0.2

2

Retinere, inquam, ut et si dies solemnitatis ejus transeat, apud nos tamen sanctificationis ipsius beatitudo permaneat; haec enim gratia natalis est Domini Salvatoris, ut in futurum ad praedestinatos transeat, in praeteritum remaneat ad devotos.

PL 17, 605D

保つ、と私は言う。その祝いの日が過ぎ去っても、その聖化の幸いが我々のもとにとどまるようにである。実に、救い主なる主の降誕の恩寵とは、将来に向けては予定された者たちのもとへ移り、過去に向けては敬虔な者たちのもとにとどまる、というものだからである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 2.0.3

3

Oportet ergo esse nos sanctitate puros, mundos pudicitia, nitidos honestate; ut quo diem festum advenire propinquius cernimus, eo accuratius incedamus.

PL 17, 606A

それゆえ我々は、聖性において純粋、慎みにおいて清く、品位において輝く者でなければならない。祝日が近づくのを間近に見るほど、いっそう注意深く歩むためである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 2.0.4

4

Si enim mulierculae solent aliquas ferias suscepturae, maculas vestium suarum aqua diluere; cur non magis nos excepturi natalem Domini, maculas animarum nostrarum fletibus abluamus?

PL 17, 606A

実に、女たちは、何らかの祝日を迎えようとするとき、自分の衣の染みを水で洗い落とすのが常である。ならば我々は、主の降誕を迎えようとしているのだから、なおさら、我々の魂の染みを涙で洗い流さないでよかろうか。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 2.0.5

5

2. Et illae quidem si adeo infectae et obscurae sordibus fuerint, ut maculas sola aqua non purget, addunt mollitiem olei, saponis etiam acrimoniam: nos quoque si tam grave peccatum fuerit, ut id minime solis fletibus abluatur, addamus misericordiae oleo acrimoniam jejunii.

PL 17, 606A

2. 彼女たちとて、汚れで染まり暗くなりすぎて、水だけでは染みが落ちない場合には、油の柔らかさを加え、さらに石鹸の鋭さをも加える。我々も、罪があまりに重く、涙だけではとても洗い流せないなら、慈しみの油に、断食の鋭さを加えよう。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 2.0.6

6

Nullum enim tam grave delictum est, quod non purgetur abstinentia, eleemosynis exstinguatur; ait enim sanctus propheta: Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum (Eccl. III, 33) .

PL 17, 606B

禁欲によって清められず、施しによって消されないほど重い罪〔delictum〕はないからである。聖なる預言者は言う。「水が火を消すように、施しは罪〔peccatum〕を消す」(集会の書3:33)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 2.0.7

7

Magna ergo est eleemosyna, quae ardentium criminum globos benevolentiae suae fonte refrigerat, et quodam irriguo largitatis obruit incendia delictorum; ut quamvis offensus Deus, quamvis criminibus provocatus, cogatur liberare eleemosynis, quem disposuerat punire peccatis.

PL 17, 606B

それゆえ施しは偉大である。施しは、燃え上がる罪過の塊を、その好意の泉で冷まし、気前のよさのいわば灌漑によって、罪〔delictum〕の火災を覆い消す。したがって神は、たとえ怒らされ、罪過に挑まれていても、罪のゆえに罰しようと定めていた者を、施しによって放免せざるをえなくされるのである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 2.0.8

8

Cogitur enim a nobis quodammodo, dum compellitur pro actibus nostris mutare sententiam et in uno eodemque homine nunc severitate judicis permoveri, nunc patris pietate blandiri. Pater enim nobis Deus est, cum bene agimus: judex noster est, cum peccamus.

PL 17, 606B

実に、神は我々によっていわば強いられている。我々の行いに応じて判断を改めさせられ、一人の同じ人のうちで、あるときは裁き主の厳しさに動かされ、あるときは父の慈しみに和らげられるからである。我々が善く行うとき、神は我々の父であり、我々が罪を犯すとき、神は我々の裁き主である。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 2.0.9

9

Compellitur ergo operibus nostris Dominus, ut nobis suam misericordiam largiatur; atque ideo ipse in Evangelio sancto dicit: A diebus Joannis Baptistae regnum caelorum cogitur (Matth. XI, 12) . Quae sententia quem intellectum habeat, videamus.

PL 17, 606C

ゆえに主は、我々の業によって、その慈しみを我々に与えるよう強いられる。それゆえ主自身が聖なる福音書の中で言う。「洗礼者ヨハネの日々から、天の国は強いられる」(マタイ11:12)。この言葉がどのような意味を持つか、見よう。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 2.0.10

10

3. Regnum coelorum non nisi Christus est Dominus, qui regnat in coelis. Cogi autem verbum tunc solet dici, cum res aliqua rarior assidua operatione densatur.

PL 17, 606C

3. 天の国とは、天で治める主キリストにほかならない。ところで「強いられる」という語〔cogi は「強いられる」のほか、「寄せ集められる、凝集する」の意でも言う。ここでは後者の意味で説かれる〕は、何かまばらなものが絶え間ない働きによって密にされるときに言われるのが常である。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 2.0.11

11

Ex quo ergo Joannes Baptista Salvatoris annuntiavit adventum, ex eo regnum coelorum, quod prius fluidum et remissum apud Judaeos jacebat, credentium populorum coepit assiduitate densari, et omnis illa regni raritas praedicationum frequentatione solidari; tam enim rarum fuit apud Judaeos regnum, ut transiret ad gentes: tam fluidum, ut emanaret ad populos.

PL 17, 606C

それゆえ、洗礼者ヨハネが救い主の到来を告げたときから、ユダヤ人のもとでそれまで流れ出て緩んでいた天の国は、信じる諸々の民の絶え間なさによって密になり始め、国のあのまばらさはみな、説教が頻繁に行われることで固められ始めた。実に天の国はユダヤ人のもとであまりにまばらだったので諸国民へ移り、あまりに流れやすかったので諸々の民へ溢れ出たのである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 2.0.12

12

Nunc autem tanta credentium cogitur densitate, ut fixum et solidum maneat sine fine, sicut Scriptura dicit: Et regni ejus non erit finis (Luc. I, 33) .

PL 17, 606D

しかし今は、信じる者たちのこれほどの密度に凝集されており、終わりなく固くとどまる。聖書が言うとおりである。「その国に終わりはない」(ルカ1:33)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 2.0.13

13

Cogimus ergo regnum coelorum, et vim quodammodo facimus, sicut ait, evangelica lectio: Et vim facientes diripiunt illud (Matth. XI, 12) .

PL 17, 606D

ゆえに我々は天の国を強いる、すなわちいわば力を加える。福音書の朗読が言うとおりである。「力を加える者たちがそれを奪い取る」(マタイ11:12)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 2.0.14

14

Vim, inquam, facimus Domino, non compellendo, sed flendo: non provocando injuriis, sed lacrymis exorando: non blasphemando per superbiam, sed per humilitatem moerendo.

PL 17, 606D

私は言う、我々が主に力を加えるのは、強要することによってではなく、泣くことによってである。侮辱で挑むことによってではなく、涙で懇願することによってである。高慢によって瀆すことによってではなく、へりくだって嘆くことによってである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 2.0.15

15

O beata violentia! quae non indignatione percutitur, sed misericordia condonatur: beata, inquam, violentia, quae vim patienti bonitatem elicit, et utilitatem tribuit inferenti: mala res admittitur, et de injuria nemo causatur: vis admittitur, et religio propagatur.

PL 17, 607A

おお、幸いな暴力よ。怒りによって打たれるのでなく、慈しみによって赦される暴力。幸いな暴力、と私は言う。力を被る者から善意を引き出し、力を加える者に益を与える暴力。悪事が行われるが、不当な扱いを訴える者は誰もいない。力が行われるが、信心が広まる。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 2.0.16

16

Quisquis enim violentior Christo fuerit, religiosior habebitur a Christo. Aggredimur ergo in itinere Dominum si quidem ipse est via (Joan. XIV, 6) , et more latronum bonis eum suis exspoliare nitimur, cupimus illi auferre regnum, thesauros, et vitam: sed ille tam dives et largus est, ut non abnuat, non resistat; et cum omnia dederit, nihilominus omnia ipse possideat.

PL 17, 607A

実に、キリストに対していっそう暴力を振るった者は、キリストによっていっそう敬虔と見なされる。我々は道の途上で主を襲う——主自身が道である(ヨハネ14:6)のだから——そして盗賊のように主の財を奪い取ろうとし、主から国と財宝と生命を取り去ろうと望む。だが主はたいへん豊かで気前がよいので、拒まず、抵抗せず、すべてを与えながら、なおすべてを自ら所有する。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 2.0.17

17

Aggredimur, inquam, illum non ferro, non fuste, non saxo: sed mansuetudine, ac bonis operibus, et castitate. 4. Haec sunt arma fidei nostrae, quibus in congressione certamus.

PL 17, 607A

私は言う、我々が主を襲うのは、剣でも棒でも石でもなく、柔和と善い業と貞潔によってである。4. これらが我々の信仰の武器であり、これによって我々は衝突において戦う。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 2.0.18

18

Ut autem his armis uti in vi inferenda possimus, ante corporibus nostris vim quodammodo faciamus: expugnemus membrorum vitia, ut virtutum praemia consequamur; prius enim ipsi regnare debemus in nobis, ut regnum possimus diripere Salvatoris.

PL 17, 607B

だが、力を加えるのにこれらの武器を用いることができるよう、まず我々の体にいわば力を加えよう。肢体の悪徳を攻め落とし、徳の報いを得よう。まず我々自身が自分の内で治めねばならない。そうして救い主の国を奪い取ることができるのである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 2.0.19

19

Ait ergo Evangelium: Et vim facientes diripiunt illud (Matth. XI, 12) . Raptores igitur sumus, raptores autem non nisi aliena diripiunt. Agnosco veram esse sententiam: Christum enim Ecclesia rapuit Synagogae, et alienae gentis regnum vim faciendo possedit.

PL 17, 607B

それゆえ福音書は言う。「力を加える者たちがそれを奪い取る」(マタイ11:12)。したがって我々は奪う者であり、奪う者とは他人の物を奪い取る者にほかならない。この言葉が真であることを私は認める。教会は会堂からキリストを奪い取り、他国の民の国を、力を加えて我がものとしたからである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 2.0.20

20

Nam Salvator missus sub Lege, natus sub Lege, nutritus juxta Legem, dum a Judaeis negligitur, a gentibus occupatur: et dum a sacerdotibus perditur, a peccatoribus invenitur, sicut ipse ait: Publicani et meretrices praecedunt vos in regnum coelorum (Matth. XXI, 32) .

PL 17, 607B

実に救い主は、律法のもとに遣わされ、律法のもとに生まれ、律法に従って育てられたが、ユダヤ人に顧みられなくなると、諸国民に捉えられる。祭司たちによって失われると、罪人たちによって見いだされる。主自身が言うとおりである。「徴税人と遊女が、汝らに先立って天の国に入る」(マタイ21:32)〔引かれた句はマタイ21:31〕。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 2.0.21

21

Raptores igitur sumus. 5. Mirandum non est, quippe qui a tali auctore descendimus; scriptum est enim de patriarcha nostro Benjamin: Lupus rapax (Gen. XLIX, 27) ; rapit enim quod suum non est.

PL 17, 607C

したがって我々は奪う者である。5. それは驚くに当たらない。我々はそのような祖から出た者だからである。我々の族長ベニヤミンについて、こう書かれている。「奪う狼」(創世記49:27)。彼は自分のものでないものを奪うのである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 2.0.22

22

Ita et nos velut filii rapacis lupi alienarum pastorem ovium nostra intentione praeripimus, sicut ipse dicit: Non sum missus, nisi ad oves perditas domus Israel (Matth. XV, 24) . Rapitur itaque Christus, cum a Judaeis dimittitur, et ab alienigenis praedicatur.

PL 17, 607C

こうして我々も、奪う狼の子らのように、他人の羊の牧者を、我々の熱意によって先んじて奪う。主自身が言うとおりである。「私は、イスラエルの家の失われた羊のもとにしか遣わされていない」(マタイ15:24)。ゆえにキリストは、ユダヤ人に手放され、異国の者たちに宣べ伝えられるとき、奪われるのである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 2.0.23

23

Rapitur Christus, cum occiditur a Judaeis, et sepelitur a nobis. Rapitur Christus a vigilantibus discipulis, a dormientibus perditur pharisaeis; sicut mentiendo ipsi confessi sunt, dum custodias ponerent sepulturae, post resurrectionem Domini, dicentes: Quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus (Matth. XXVIII, 64) .

PL 17, 607C

キリストは、ユダヤ人に殺され、我々に葬られるとき、奪われる。キリストは目覚めている弟子たちに奪われ、眠っているファリサイ派の人々には失われる。主の復活ののち、墓に番兵を置いたとき、彼ら自身が偽って告白したとおりである。「彼の弟子たちが夜に来て、我々が眠っている間に彼を盗んだ」(マタイ28:64)〔引かれた句はマタイ28:13〕。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 2.0.24

24

Unde spiritaliter intelligimus quia Christum omnes dormientes perdunt, vigilantes inveniunt; atque ideo Apostolus dicit: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14) .

PL 17, 607D

ゆえに霊的な意味で、我々はこう悟る。キリストを失うのは眠っているすべての者であり、見いだすのは目覚めている者たちである、と。だから使徒は言う。「眠る者よ、起きよ。死者の中から立ち上がれ。そうすればキリストが汝を照らす」(エフェソ5:14)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 2.0.25

25

Vides ergo mortuum esse, qui ita dormit, ut non custodiat Salvatorem; et ideo illi pharisaei velut mortui non potuerunt servare viventem.

PL 17, 607D

こうしてあなたは、救い主を見守らずに眠る者が死んでいることを見る。それゆえあのファリサイ派の人々は、死者のように、生きている者を守ることができなかった。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 2.0.26

26

Propterea, fratres, non dormiamus, sed vigilemus circa ipsum Dominum nostrum Salvatorem; ut appositis jugiter custodiis, nemo illum auferat a sepultura pectoris nostri, nec dicamus aliquando: Venerunt, et dormientibus nobis, furati sunt eum.

PL 17, 608A

だから兄弟たちよ、眠らず、我々の主なる救い主のまわりで目を覚ましていよう。絶え間なく見張りを置いて、誰も彼を我々の胸の墓から取り去らないように。そして、「彼らが来て、我々が眠っている間に彼を盗んだ」といつか言うことのないようにしよう。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 2.0.27

27

Habemus enim inimicos, qui Christum de cordibus nostris, si obdormierimus, auferre nitantur. Unde pervigili cura servemus eum in sepulcro animarum nostrarum; ibi perquiescat, ibi dormiat; ibi cum voluerit, resurgat.

PL 17, 608A

実に我々には敵がおり、我々が眠り込むなら、キリストを我々の心から奪い去ろうとするのである。それゆえ、寝ずの配慮をもって、我々の魂の墓に彼を守ろう。そこで安らぎ、そこで眠り、そこで、望むときに復活するように。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 2.0.28

28

6. Ergo, fratres, natalem Domini suscepturi, ab omni conscientias nostras faece mundemus; ac curemus nos non sericis vestibus, sed operibus pretiosis.

PL 17, 608A

6. それゆえ兄弟たちよ、主の降誕を迎えようとして、あらゆる澱から我々の良心を清めよう。絹の衣ではなく、尊い業で我々を整えよう。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 2.0.29

29

Vestimenta enim nitida membra operire possunt, conscientiam ornare non possunt; nisi quod majoris verecundiae est nitidum membris incedere, et pollutum sensibus ambulare.

PL 17, 608A

輝く衣は肢体を覆うことはできても、良心を飾ることはできない。ただ、肢体は輝いて歩きながら、思いは汚れて歩くのは、いっそう恥ずべきことである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 2.0.30

30

Interioris igitur hominis prius ornemus affectum, ut exterioris quoque sit amictus ornatus; spirituales maculas abluamus, ut in nobis carnalia fulgeant vestimenta. Nihil autem prodest fulgere vestimentis, et sordere flagitiis.

PL 17, 608B

ゆえに、内なる人の心情をまず飾り、外なる人にもまた、飾られた装いがあるようにしよう。霊の染みを洗い流し、我々のうちで肉の衣が輝くようにしよう。衣で輝きながら、恥ずべき行いで汚れているのは、何の益にもならない。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 2.0.31

31

Ubi enim tenebrosa conscientia est, totum corpus subobscurum est. Habemus autem quo conscientiae maculas abluamus, sicut scriptum est: Date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41) .

PL 17, 608B

実に、良心が暗いところでは、体全体が薄暗い。しかし我々には良心の染みを洗い落とすものがある。書かれているとおりである。「施しをせよ。そうすれば、すべてが汝らにとって清い」(ルカ11:41)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 2.0.32

32

Bonum eleemosynae mandatum, per quod manibus operamur, corde mundamur, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum, amen.

PL 17, 608B

施しの掟は善い。それによって我々は手で働き、心で清められる。我々の主イエス・キリストがそれを与えてくれるのである。彼は父と聖なる霊とともに、世々限りなく生き、治める。アーメン。